(t) Contra hoc. Hic instat, probando quod operatio beatiflca non sit formaliter entitas absoluta, quia tunc aliquis posset esse beatus, et non formaliter connexus Deo.
(u) Ad primum. Dico, quod subjectum relationis quamvis sit prius, ipsa non potest separari stante termino, sicut album non potest separari a similitudine stante alio albo, et sic stante, sive existente objecto beatifico, et actu intuitivo illius objecti non potest actus separari a tali relatione connectente. Et posito quod possit separari, concedo quod tunc non esset beatus, quia beatus habet actum intuitivum, quo attingit objectum beatificum, sed non posset tunc attingere.
(v) Ad secundum, illa propositio Philosophi debet intelligi procedendo in eodem ordine. De hac propositione vide Doctorem in quarto, dist. 12.