QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(i) Ad tertium, dicit Doctor quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia, etc.

(k) In tertio modo tantum unum extremum est per se fundamentum relationis, reliquum vero dicitur ad aliud solum, quia aliquid est ejus, id est, quia aliud refertur ad ipsum, sicut mensura solum dicitur ad mensurabile, quia mensurabile refertur ad mensuram. Breviter dici potest, quod haec est differentia istorum modorum, quia in primis duobus est relatio mutua, ita quod in utroque extremo est ratio fundandi relationem unam, et ratio terminandi relationem aliam; in tertio modo est relatio non mutua, quia ratio fundendi relationem est tantum in uno extremo, et in alio ratio terminandi eamdem.

Sunt aliqua in ista littera declaranda per solutionem aliquorum dubiorum. Primo ergo dubitatur de hoc, quod cognitio intuitiva, quae est rei existentis, ut existens est, neeessario habet annexam velationem realem et actualem ad ipsum objectum.

Secundo dubitatur in hoc, quod actus cognoscendi dicitur mensurabilis ab objecto; ut a mensura ejus, per hoc quod est similitudo objecti.secundum imitationem, sicut est similitudo ideati adideam. Tertio dubitatur in hoc, quod cognitio abstractiva habet relationem realem potentialem seu aptitudinalem, scilicet mensurabilis etiam ad objectum non existens, et ad objectum actu existens habet relationem realem actualem mensurabilis ad mensuram.

Quarto dubitatur in hoc quod dicit, quod cognitioni abstractivae non convenit relatio attingentiae realis aptitudinalis, quia non convenit fundamento quantumest ex parte ejus, nec sibi competeret in actu, si terminus poneretur in actu, quiaterminus non est natus per illum actum: attingi, ut actu existens. Quinto dubitatur in hoc, scilicet per actum cognitionis objectum habet esse cognitum, et ideo potest naturam actus sequi aliqua habitudo, quae sit ad objectum, ut habens labe esse.

Sexto dubitatur in hoc, quod relatio fundata in notilia abstractiva hujus ponitur relatio mationis sequi naturam actus, sic quod intelleolu non comparante, nec actum cognoscente, sequitur necessario relatio rationis ad objectum cognitum. Et haec dubia pro nunc sufficiunt, etc.

Contra primum instatur, probando quod cognitio intuitiva non includit necessario relationem realem actualem ad objectum, et hoc loquendo de relatione unionis, sive attingentiae. Et primo sic, praesupponendo aliqua : Primo, quod cognitio intuitiva necessario est rei existentis, ita quod est impossibile esse cognitionem intuitivam, nisi sit rei existentis, ut existentis, quia hoc est de formali ratione ipsius, vel saltem necessario competit sibi, ut patella Doctorem primo, dist. 1. q. 2. dist. 8. q. 3. in seeundo, d. 3. in quarto dist. 10. et 49. in quodi. q. 7. et 13. et 14. Seoundo suppono dictum Doctoris in secundo, dist. 3. q. 5. quod illa relatio identificatur realiter fundamento, cui fundamento simpliciter repugnat esse sine termino, ut patet de dependentia creaturae ad Deum, quae realiter identificatur ipsi creaturae, quia est simpliciter impossibile esse creaturam sine Deo, ut termino. Istis praesuppositis arguo.sic per argumentum ducens ad impassibile: Cognitio intuitiva necessario includit relationem realem actualem attingentiae ad objectum existens, ut existens ; ergo talis relatio realiter identificatur tali notitiae ; consequens est impossibile, ergo et antecedens. Consequentia probatur per secundum praesuppositum, et per primum; quia si est impossibile talem notitiam esse sine termino, ut patet per primum praesuppositum; ergo relatio erit realiter idem illi, ut patet per secundum praesuppositum. Falsitas consequentis patet, quia Deus potest absolute conservare in intellectu notitiam, quae ponitup qualitas absoluta sine objecto existente actu ; potest enim conservare visionem in oculo, nullo visibili existente) ut etiam patet per Doctorem. Sed si notitia intuitiva necessario includeret talem relationem, ut eamdem sibi realiter esset simpliciter impossibile ipsam posse conservari objecto actu non existente.

Secundo instatur, et praesuppono quod intellectus cognoscat per actum: reflexum intuitive actum rectum, quam immediate terminatur ad objectum primum, sive ille actus rectus sit intuitivus, sive abstractivus, non curo, cum uterque in se sit qualitas absoluta actu existens in intellectu quando cognoscitur intuitive per actum reflexum, cum cognitio intuitiva sit necessario existentis, ut supra dixi. Tunc arguo sic : Si notitia - intuitiva necessario includit relationem realem ad objectum existens, ergo actus reflexus intuitivus necessario includit relationem realem ad actum rectum. Consequens est falsum, quia sequuntur impossibilia. Primo sequitur quod infiniti actus actualiter existentes simul possunt esse in eodem intellectu. ; patet, quia si actus reflexus necessario includit relationem realem ad actum rectum, ergo actus necessario actu erit stante reflexo; et actus similiter reflexus potest intuitive cognosci per alium actum reflexum, cum sit ita qualitas absoluta,.sicut actus rectus ; ergo ille actus secundus reflexus necessario includit relationem realem ad primum actum reflexum ; et primus non potest esse sine actu recto, et secundus reflexus non potest esse sine primo reflexo; ergo stante secundo reflexo simul stant, et alii, sed secundus reflexus potest ita intuitive cognosci per alium reflexum sicut et alii praecedentes, ergo procedendo in infinitum, sequitur quod actu possent esse infinitae cognitiones intuitiva in eodem intellectu, et simul infinitae relationes reales. Sequitur secundo quod Deus non posset in intellectu conservare actum reflexum sine actu recto, quod . videtur inconveniens:

Tertio instatur, quod si cognitio intuitiva necessario includit relationem realem actualem attingentiae ad objectum realiter distinctum actu existens, sequitur quod notitia intuitiva in Deo, quae intuetur lapidem actu existentem, necessario includet relationem realem attingentiae ad ipsum lapidem ; consequens est impossibile, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. ubi probat esse impossibile Deum realiter referri ad creaturam. Nec valet dicere, quod non intuetur lapidem, ut actu existentem, quia Deus cognoscit omnem creaturam etiam secundum omnem conditionem existentiae, ut ostendit Doctor in 1. dist. 31. Nec similiter valet dicere quod a sola essentia divina movetur immediate ad cognitionem cujuscumque objecti, ut patet a Doctore in prologo q. penult. et d. 39. primi, et in 2. dist. 3. et in quodl. q. 5 . et 14. quia hoc non impedit, quia.loquimur hic de relatione attingentiae, sive unionis, et non de relatione dependentiae, qua notitia dependet ab objecto in esse ; notitia enim causatur ab objecto, sed relatio attingentiae praesupponit primam dependentiam, ut patet ; ipsa ergo notitia prius in se suo modo causata ab objecto, necessario includit aliam relationem realem, scilicet attingentiae, et per consequens notitia intuitiva in Deo, qua intuetur creaturam actu existentem, necessario includet relationem realem unionis vel attingentiae ad ipsam.

Quarto instatur sic, praesupponendo duo : Primo, quod omne habens propriam existentiam potest intuitive cognosci, et per consequens posset esse terminus intuitivae cognitionis. Secundo praesuppono, quod omnis relatio realis actualis saltem realiter distincta a fundamento et termino, sit verum ens reale habens propriam existentiam, et hoc patet expresse a Doctore in 2. dist. 1. q. 5. vel 4. ubi probat relationem habere verum esse praeter omne opus intellectus, et praeter esse fundamenti et termini. Tunc arguo sic, cognitio intuitiva potest esse respectu relationis realis actu existentis propria existentia; ergo talis notitia necessario includit relationem realem actualem terminatam ad ipsam relationem ; consequens est falsum, ergo illud ex quo sequitur, scilicet hoc quod notitia intuitiva necessario includit relationem realem ad objectum actu existens. Antecedens patet per praesupposita. Consequentia patet per conclusionem Doctoris, quod relatio realis necessario includitur in notitia intuitiva respectu objecti actu existentis. Falsitas consequentis probatur, quia tunc relatio realis haberet pro termino immediato relationem realem, quod est contra Doctorem in primo, d. 30. Quinto instatur, quia sequeretur quod idem actus intuitivus simul includeret saltem tres relationes reales attingentiae, vel una relatio realis simul esset ad tres terminos, quorum utrumque est falsum. Ostenditur sequela, quia pono quod quis actu recto intuitive cognoscat lapidem, et actu reflexo intuitive potentia reflectat se super actum rectum, et super relationem realem unionis, sive attingentiae fundatam in actu recto, et super objectum primum, scilicet lapidem ; patet, quia vel actus reflexus necessario simul includeret tres relationes reales ad illa tria objecta, vel quod una sola reali refertur simul ad illa tria. Et quod consequens sit falsum, patet, quia ponendo tres tales relationes, sequitur quod idem actus simul erit unitus tribus objectis, tribus relationibus realibus, quod non videtur. Sequitur etiam quod illae tres essent realiter idem illi actui, et probatur sicut supra probatum est in primo argumento. Si vero ponatur tantum una relatio in ipso actu reflexo ad illa tria objecta, sequitur quod una et eadem relatio habebit simul tres terminos, et cum relatio necessario dependeat a termino simul a tribus dependebit, et sic posito uno illorum vere dependebit relatio, et remoto non dependebit ; ergo simul dependebit, et non dependebit, ut patet per argumentum Doctoris quod saepe in pluribus locis facit.Sic dicatur, quod alio actu potentia reflectitur super actum primum et rectum, super relationem, et super objectum. Contra, quia tunc sequitur quod quis uno actu reflexo non poterit cognoscere se cognoscere, quod non videtur, nec communiter tenetur, quia eodem actu reflexo super actum rectum scio me scire, et me intelligere. Sed de hoc alias.

Sexto instatur, quia ex hoc videtur sequi quod actus, quo intueor relationem realem inclusam necessario in actu recto beatifico, sic actus magis beatificus quam actus rectus. Et arguo sic: Ille actus est simpliciter magis beatificus, quo potentia immediate attingit objectum beatificum ( et loquor non de relatione, sed praecise de actu intuitivo ). Sed actu reflexo, quo potentia intuitive cognoscit relationem attingentiae realem inclusam in actu recto, et immediate terminatam ad objectum beatificum, ipsa potentia im- mediatius attingit objectum beatificum, quam mediante actu recto ; ergo actus reflexus per illam relationem erit magis beatificus, quod est falsum. Major est nota apud Doctorem praesenti quaest, et in 4. dist. 49. Minor probatur, quia cognoscens relationem immediate terminatara ad objectum beatificum, immediate cognoscit objectum beatificum, ut patet a Doctore infra q. 14. articulo tertia, sequitur ergo quod actus reflexus, vel erit magis beatificus, vel saltem aeque beatificus, cum aeque immediate potentia attingat objectum beatificum ipso actu reflexo sicut actu recto.

Septimo instatur sic, et quaero an potentia actu recto circa objectum beatificum immediate percipit objectum, an mediante relatione reali attingentiae. Si primo, sequitur quod talis actus rectus intuitiva non necessario includit relationem realem ad ipsum objectum, patet, quia talis relatio unionis ponitur ut potentia uniatur objecto attingendo illud. Si secundo, ergo sequitur quod oportet potentiam prius attingere illam relationem, et sic erit processus in infinitum, quia quaero, aut illam immediate attingit, aut mediate. Si primo, non est major ratio de attingenda ista, et illa qua attingit objectum. Si secundo, ergo mediante alia relatione, et quaero de illa alia, et sic processus in infinitum.

Octavo instatur, et quaero de visione beatifica, aut illa visio, et formaliter absolute accepta est actus simpliciter, et per se beatificus, aut est actus beatificus in quantum includit relationem illam. Si primo, habetur propositum, quia ut sic, non includit necessario relationem realem. Si secundo, ergo visio illa erit actus beatificus tantum per accidens, et non per se, quia visio ut unita, dicit tantum unum per accidens, et sic actus beatificus non erit unus per se.

Nono instatur sic, quia si actus intuitivus, ut actus beatificus includit necessario relationem realem attingentiae terminatam ad objectum beatificum; ergo aliquis poterit ex puris naturalibus cognoscere objectum beatificum in se; consequens est impossibile, ut patet a Doctore, q. 1. prologi, et dist. 3. primi, et in 2. dist. 3. q. 9. et infra q. 14. quodl, art. 3. Consequentia probatur, quia aliquis Angelus ex puris naturalibus poterit intuitive videre in Angelo habente actum beatificum, et ipsum actum beatificum, et relationem necessario inclusam in tali actu beatifico, et per consequens terminum illius relationis, qui est objectum beatificum ; patet, quia naturaliter potest videre quidquid realiter et formaliter est in Angelo, ut etiam videtur patere secundum Doctorem in 2. dist. 9. de locutione Angelorum.

Decimo instatur sic, quia sequitur quod visio divina in intellectu divino terminata ad essentiam divinam necessario includet saltem relationem rationis terminatam ad ipsam essentiam, quod est falsum,et contra Doctorem ut patet praesenti, q. Quod autem sequatur, patet per illam vulgatam propositionem Doctoris in prologo, q. 3. et singulariter q. i. quodl. scilicet qualis est ordo inter aliqua ubi realiter distinguuntur, talis est ubi sola ratione distinguuntur. Modo si visio in intellectu divina esset realiter distincta ab essentia divina, necessario includeret relationem realem attingentiae ad ipsam -, patet per conclusionem Doctoris scilicet, quod cognitio intuitiva necessario includit relationem ad objectum actu existens, et realiter distinctum. Sequitur ergo, quod ex quo visio divina in intellectu saltem ratione distinguitur ab essentia divina, quod ut sic necessario includat relationem rationis necessario terminatam ad ipsam essentiam divinam, quod est simpliciter impossibile apud Doctorem ; ergo talis conclusio non videtur vera.

Secundo principaliter instatur contra secundum dictum, probando quod actus cognoscendi non dependeat ab objecto in ratione mensurabilis. Et praesuppono primo, quod dependere ab alio ratione mensurabilis, et specialiter secundum similitudinem imitationis sit simpliciter imperfectius ipsa mensura: hoc patet, quia aliter non imitaretur mensuram. Secundo, praesuppono quod actus intelligendi praecise dicitur mensurabilis ab objecto, cui est similis per imitationem. Istis praesuppositis arguo sic primo : Si actus intelligendi est mensurabilis ab objecto., cui est similis per imitationem, sequitur,.quod actus intelligendi relationem realem erit vere mensurabilis a tali relatione, et sic perfectius simpliciter dependebit: ab imperfectiori simpliciter, quod est impossibile. Patet consequentia, quia actus ille vere est similitudo relationis, ut objecti, et per imitationem, cum ut sic, sit posterior ipsa, quia actus praesupponit objectum, cujus est.

Secundo instatur, quia sequitur quod unus actus reflexus sit vere mensurabilis ab alio actu reflexo, quod est falsum. Tum, quia sunt ejusdem speciei, ut patet, et per consequens unus non imitatur essentialiter alium, quia tunc unus esset essentialiter perfectior, et alius, essentialiter imperfectior. Tum, quia Don videtur quod unus actus sit similitudo per imitationem alterius actus ejusdem rationis, sicut nec unum album est simile alteri per imitationem, maxime si illa duo alba sint aeque intensa. Probatur consequentia, quia primus actus reflexus potest esse objectum immediatum respectu alterius actus reflexi, qui est vere objectum intelligibile, cum sit qualitas absoluta, imo per se intelligibile, et per se contentum sub adaequata objecto intellectus.

Tertio instatur, quia sequeretur quod actus intelligendi intuitivus esset vere mensurabilis ab actu intelligendi abstractivo, qui essentialiter est imperfectior ; patet, quia notitia intuitiva est perfectior abstractiva, ut patet a Doctore, praesenti, q. et in i. dist. 49. et intuitiva, etiam respectu ejusdem objecti, differt specie ab abstractiva, ut patet praesenti q. et in 8. dist. 3. et in 2. dist. 25. et in 4. d. 49. Et sic intuitiva erit speciflce et essentialiter perfectior abstractiva, et per consequens perfectius specifice erit vere mensurabile ab imperfectiori specifice, quod videtur simpliciter impossibile. Consequentia probatur, quia pono quod aliquis intellectus intelligat lapidem non ut existentem, et quod post intelligat actu reflexo illam intellectionem abstractivam, ut existentem, ita quod talis actus reflexus immediate terminetur ad ipsam, ut existentem ; ergo ut sic, erit ille actus reflexus intuitivus terminatus ad actum vere abstractum, et per consequens erit memsurabilis ab illo.

Quarto instatur sic, quia sequitur quod eadem albedo, quantum est ex parte sua, poterit esse mensura ex natura rei infinitarum unionum simul, et sic infinitae visiones, si actu essent, actu dependerent, ut mensurabiles ab eadem albedine, et per consequens ipsa albedo esset quasi infinitae perfectionis, quia esse mensuram talem dicit formaliter perfectionem in tali mensura, cum ut sic, sit vere imitabilis ; ergo quanto plurium ponitur ex natura rei mensura tanto erit perfectior. Et licet actu non sit mensura infinitorum, tamen est aeque perfecta, si ex natura sua ponitur sic mensura, sicut si actu poneretur mensura, quia quod actu non sit mensura non est propter defectum ipsius mensurae, cum sibi ex natura sua competat, sed propter defectum mensurabilum, quae actu non sunt posita.

Quinto instatur sic, quia sequitur quod actus intelligendi, ita erit mensurabilis ab illo objecto, a quo nullo modo dependet, sive ad: quod nullo modo terminatur, sicut erit mensurabilis ad quod immediate terminatur. Et pono quod sit visio, sive cognitio intuitiva respectu unius albedinis, ita quod pnaecise terminetur ad illam albedinem numero, tunc sic : Quaelibet alia albedo est aeque essentialiter perfecta, sicut illa ad quam actus terminatur ; ergo ille actus ita erit similis per imitationem cuilibet alteri, et aeque mensurabilis a qualibet alia, quid est falsum. Nec valet dicere quod cum est similis illi, ad quam terminatur, quia ab illa sola dependet in essendo, ideo illam solam imitatur. Contra, quia quod actus intelligendi non sit causatasrimmedieite ab objecto cujus est actus, puta quod causetur immediate a voluntate divina, tunc sequitur quod non erit illi objecto similis per imitationem, quia ab illo non dependeret in essendo; sufficit ergo, quod terminetur ad objectum, et tamen ex hoc quod terminatur ad objectum non dicitur mensurabilis, ut patet, quia prius dependet in ratione mensurabilis, quam intelligatur terminari objecto, sive uniri. Sequitur ergo quod ille actus ita erit mensurabilis ab albedine non intellecta, sicut ab albedine intellecta.

Tertio principaliter instatur contra tertium, probando quod notitia abstractiva respectu objecti actu existentis non dependet dependentia mensurabilis ad mensuram, sic quod non sit talis relatio realis , et arguitur sic primo : Omnis notitia, quae mensuratur ab objecto dependet ab illo, ita quod est dependentiae essentialis ad illud; sed notitia abstractiva nullo modo dependet abobjecto existente extra ; ergo non mensuratur, sive non est mensurabilis ab illo. Major est nota, quia mensuratum vel mensurabile secundum perfectionem sive secundum quantitatem virtualem necessario dependet a mensura dependentia essentiali. Minor patet, quia talis notitia, nec in causari, hec in esse aliquo modo dependet ab objecto actu existente, quia ipso non existente potest vere ab alio causari, et vere existere, patet; ergo non dependet ab illo dependentia reali actuali.

Secundo instatur, notitia abstractiva eo modo est mensurabilis ab objecto, quo ponicur ejus similitudo per imitationem: sed talis notitia non ponitur similitudo objecti existentis aliquo modo: ergo non est mensurabilis ab illo. Major patet per Doctorem qui vult) quod ideo notitia sit mensurabilis ab objecto inquantum est similitudo ejus per imitationem. Minor patet, quia notitia abstractiva est praecise similitudo per imitationem ipsius quidditatis absolute sumptae, et quod existat, actu, vel non existat, accidit ei; ergo ipsa notitia non includit relationem realem actualem mensurabilis ad ipsum objectum actu existens.

Tertio instatur sic: Illud quod est ratio formalis immediate causandi notitiam abslractivam est ratio formalis mensurandi illam ; sed species intelligibiiis est ratio formalis immediate causandi, partialiter tamen ipsam notitiam abslractivam, Sfit ratio formalis mensurandi, sive terminandi dependentiam notitiae mensurabilis ad ipsam ; ergo non objectum actu existens. Major patet, quia etiam in Deo, illud quod ponitur etiam ratio formalis causandi creaturam, ponitur etiam ratio formalis mensurandi ; et patet etiam, quia in causante entitas perfectissima ponitur ratio terminandi dependentiam essentialem ipsius naturae, ut mensurabilis.

Quarto intatur sic, aut notitia est mensurabilis actu ab objecto non existente, ut existente, aut ab objecto, ut priore existentia. Si primo, contra, quia existentia, ut existentia non est ratio formalis terminandi dependentias mensurabiles, et hoc secundum quantitatem virtualem, ut patet in simili a Doctore in primo, dist. i. q. 2. Si dicatur, quod existentia requirituo ut conditio objecti, contra, quia ipse tantum pouitur gradus intrinsecus, qui praesupponit entitatem perfectam in se, ut supra patuit. Si secundo, tunc habetur intentum, scilicet quod objectum existens, ut existens, non potest terminare hujusmodi dependentiam, sed praecise terminans erit quidditas absolute sumpta ipsius objebti.

Quinto instatur sic : Notitia abstractiva potest esse alicujus objecti actu existentis, et nullam perfectionem dicentis, ut patet de cognitione abstractiva alicujus relationis realis, et praecipue de notitia relationis divinae, quae nullam perfectionem dicit; ergo sequitur quod talis relatio poterit terminare dependentiam ipsius notitiae abstractive, ut mensurabilis, quod nullo modo videtur possibile, quia tunc dependeret a tali relatione.

Quarto principaliter instatur contra quartum, et intendo probare primo quod notitia abstractiva potest includere relationem realem aptitudinalem, vel potentialem ad objectum, loquendo de relatione attingentiae, et arguo sic : Si objectum actu existeret, posset notitia illa ad illud terminare ; ergo quando actu non existit, sequitur quod includat relationem realem aptitudinalem. Consequentia patet, per ipsum Doctorem qui hoc modo probat relationem realem aptitudinalem, ut patet in littera. Antecedens probatur, quia ipse concedit quod notitia abstractiva potest esse tam objecti existentis, vel non existentis, ut patet ab ipso in 1 et 2. dist, 3. et in 4. dist. 10. et 49. et in quodl. q. 7 . et praesenti q. Si ergo potest includere relationem realem actualem unionis, sive attingentiae ad objectum, sequitur quod quando objectum actu non existit, quod tunc includit relationem potentialem, sive aptitudinalem realem attingentiae ad objectum. Posset etiam multipliciter instari contra hanc conclusionem, tamen, ne sino taedio legentibus,omitto alia dubia sequentia.

Respondeo ad objectiones, primo contra primum dubium, et praemitto aliqua : Primo, quod relatio unionis, sive attingentiae fundata in notitia intuitiva, absolute loquendo, non terminatur ad existentiam, sic quod existentia sit praecisa ratio formalis terminandi, quia ut supra exposui, in primo articulo, entitas quidditativa in se praesens, etiam ut prior existentia, potest intuitive cognosci, sic quod talis entitas actualis perfecte praesens est ratio formalis terminandi notitiam intuitivam. Solum ergo existentia in creatura quando est in se praesens, est ratio formalis terminandi notitiam intuitivam sui, quia existentia potest intuitive et abstractive cognosci, ut supra patuit. Secundo praemitto, quod relatio attingentiae fundata in notitia intuitiva, ita quod notitia illa est ratio formalis fundandi, et terminata ad objectum existens, ita quod existentia est ratio formalis terminandi, quando ipsa intuitive cognoscitur, vel entitas prior existentia, quando intuitive cognoscitur, non est sic intrinsecus adveniens, quod positis absolute fundamento et termino sequatur talis relatio, sicut similitudo statim oritur positis fundamento et termino, etiam quantumcumque distantibus, quia posita notitia in nobis respectu lapidis, et posita distantia maxima non sequitur relatio attingentiae, quia tunc intellectus noster attingeret intuitive objectum quantumcumque distans, quod non est verum. Potest enim Deus immediate causare in me notitiam intuitivam unius animae existentis in caelo, et tamen non videbo illam. Sed bene est inconveniens, quod ego habeam notitiam intuitivam alicujus objecti includentem relationem attingentiae ad illud, et quod non videam illud.

Videtur ergo requiri non tantum objectum existens, sed etiam in se praesens praesentia debita, et tunc stante praesentia objecti, notitia intuitiva necessario includit relationem attingentiae terminatam ad objectum existens, non quod praesentia objecti sit ratio formalis terminandi hujusmodi relationem, sed requiritur ut conditio requisita in objecto ; stante ergo praesentia objecti, stat illa relatio, et potentia necessario videt illud objectum amoto alio impedimento, quod dico, quia bene posset esse objectum praesens, et actus intuitivus, et tamen non videretur, quia Deus posset hoc impedire ; hoc patebit infra q. 14. artic. ult. non tamen absolute intelligendo, sed sic intelligendo, quod si ego in intellectu alterius videam actum intuitivum terminatum ad aliquod objectum, ut ostendit Doctor infra, q. 14. Sed si ego habeo vere intuitivum respectu alicujus objecti in se debite praesentis, et quod non videam illud, videtur impossibile stante actu et praesentia objecti. Et ex hoc videtur sequi quod relatio attingentiae fundata in notitia intuitiva, et terminata ad objectum in se praesens, non sit realiter idem illi notitiae, quia non repugnat notitiam illam actu esse objecto non praesente, imo non existente, quia Deus potest conservare omne absolutum sine alio, a quo non dependet necessario simpliciter, et dixi a quo non simpliciter necessario dependet, quia non posset conservare totum essentiale sine partibus, quod tamen est absolutum, quia intrinsece dependet ab illis. Posset etiam conservare omne accidens absolutum sine subjecto, quia non simpliciter necessario dependet a subjecto in essendo ; et similiter posset conservare omnem effectum absolutum cujuscumque causae secundae sine causa secunda extrinseca, quia a nulla simpliciter necessario dependet, sic quod repugnet ipsi posse esse sine tali causa secunda ; a sola enim causa prima simpliciter necessario dependet in esse et in conservari ; patet ergo quomodo posset conservare notitiam intuitivam respecta lapidis, ipso lapide non existente, et per consequens patet quod relatio attingentiae non est realiter tali notitiae.

Si etiam teneretur quod stante notitia intuitiva respectu lapidis, et ipso lapide actu existente quantumcumque distante, necessario sequitur relatio attingentiae, sive unionis, et quod tamen potentia habens talem notitiam non videret lapidem ita distantem, forte non esset impossibile hoc ponere, quia illa relatio oriretur tantum ex natura extremorum quantumcumque distantium, sed visio actualis requirit potentiam objecti in se. Forte etiam posset dici, quod stante notitia intuitiva alicujus objecti in se existentis, quod potentia habens illam necessario videret, etiam quantumcumque distans, quia diceretur quod requiritur debita praesentia objecti ad causandum notitiam intuitivam, ita quod lapis quantumcumque distans non posset immediate movere intellectum distantem ad sui notitiam iniuitivam. Si tamen Deus immediate causaret notiam intuitivam lapidis quantumcumque distantis in aliquo intellectu, intellectus ille notitia illa intuitive cognosceret lapidem. Quidquid sit de istis

Respondeo ad rationem primam, negando quod relatio attingentiae sit realiter idem cum notitia. Cum probatur, quia repugnat notitiae intuitivae posse esse sine termino actu non existente, negatur, quod non possit esse, imo posset actu existere objeoto annihilato, quia in esse et in conservari a solo Deo simpliciter dependet, ut supra patuit.

Ad secundum admitto casum, scilicet quod quis potest actu reflexo cognoscere intuitive actum rectum, sive ille actus rectus sit intuitivus, sive abstractivus. Et cum infertur, quod sequuntur impossibilia, negatur ; et cum probatur primo, quia sequitur quod essent actu infiniti actus simul, negatur. Posito enim quod potentia actu reflexo cognoscat actum rectum, et alio reflexo illum reflexum, et sic in infinitum, non tamen sequitur quod possint simul esse actus infiniti, sed possent esse infiniti in infinitum successive, sed nunquam simul actu infiniti, ut alias exposui. Et hoc non est inconveniens etiam apud Doctorem et Augustinum. Cum etiam probatur per hoc, quod actus reflexus includit necessario relationem realem ad actum rectum terminatam, et per consequens stante actu reflexo, necessario erit actus rectus, et sic de secundo actu reflexo, qui similiter necessario includet relationem realem ad actum primum reflexum, et sic in infinitum. Dico primo, quod actus reflexus non includit sic necessario relationem realem ad actum rectum, sic quod sit impossibile ipsum esse non existente actu recto, quia certum est quod Deus potest conservare actum reflexum, cum sit qualitas absoluta actu recto non existente, tamen potentia per illum actum reflexum non cognosceret intuitive actum rectum, quia non esset, nec aliquid aliud cognosceret per illum actum reflexum. Eodem modo dico de secundo actu reflexo, quod Deus posset ipsum conservare sine primo actu reflexo. Dico secundo, quod etiam posito quod actus reflexus primus non possit esse sine recto, nec secundus reflexus sine primo reflexo, et sic ascendendo in infinitum, quod adhuc non sequitur illud impossibile, scilicet, quod erunt infiniti actus simul, sed bene concedo quod erunt infiniti in infinitum ita quod in infinitum, erit unus post alium.

Ad secundum inconveniens, cum infertur quod Deus non posset conservare actum reflexum sine recto, dico, quod hoc non sequitur, quia non pono actum reflexum necessario simpliciter in esse et conservari dependere ab actu recto, ut supra patuit.

Ad tertium dico primo, quod posito quod Deus intueatur lapidem in se existentem, ita quod talis notitia terminetur proprie ad lapidem in se existentem et praesentem, quod adhuc non sequitur quod talis notitia includat relationem realem attingentiae, quia non refertur realiter relatione reali ad extra. Sicut etiam non sequitur causa effectiva in creaturis necessario includit relationem realem ad effectum, ergo et Deus, qui est causa prima omnium, includit relationem realem ad effectum, non sequitur. Et quare in creatura, et non in Deo? vide causam assignatam a Doctore in primo, dist. 30. Dico secundo, et magis ad rem, quod notitia intuitiva in Deo non terminatur ad creaturam, ut in se actu existentem ; patet, quia ab aeterno ita perfecte intuitive cognovit lapidem in se non existentem, sicut et tunc cognoscit. Dico ergo, quod notitia intuitiva Dei non terminatur ad creaturam, ut in se existentem, et in se praesentem, sed terminatur ad essentiam divinam, in qua intuitive videt quidquid videt, vel terminatur ad lapidem, ut praecise relucentem in essentia divina, et sic non sequitur quod infertur.

Ad quartum concedo praesupposita illa, et concedo quod relatio realis potest intuitive cognosci, et concedo quod talis notitia necessario includit relationem realem attingentiae terminatam ad relationem. Et cum infertur, quod relatio tunc non habebit absolutum pro termino, quod est contra Doctorem dist. 30. dico, quod non intelligit, quod relatio realis semper habeat pro termino aliquid absolutum, et hoc loquendo de termino immediato, sufficit enim quod terminetur ad aliquod absolutum mediate, vel immediate. Et hoc patet etiam apud Doctorem qui vult quod una relatio realis possit fundari in alia, et terminari ad aliam, sicut patet de proportionalitate., quae fundatur in una proportione, et terminatur ad aliam, ut exposui in primo. Est bene inconveniens apud Doctorem quod relatio realis non habeat pro fundamento absolutum, sicut ipse saepe adducit Augustinum 7. de Trin. Omne quod relative, dicitur est aliquid excepta relatione. Intelligit ergo quod omnis relatio realis necessario praesupponit fundamentum reale, et hoc mediate vel immediate, hoc idem intelligit de termino.

Ad quintum concedo casum, quod potentia reflectat se super actum rectum, super relationem attingentiae actus recti, sive fundatam in actu recto et super objectum actu recto intuitive cognito. Dico, quod non eodem actu reflexo, quo. cognoscit actum rectum cognoscit relationem attingentiae, et objectum actus recti, sed uno actu reflexo cognoscit actum rectum, et alio cognoscit relationem, et alio objectum. Si enim eodem actu, quo cognoscitur actus rectus cognosceretur objectum actus recti, et relatio attingentiae, sequeretur quod Angelus, qui intuitive cognosceret actum intuitivum et beatificum in intellectu alterius, quod simul cognosceret objectum beatificum, quod est contra Doctorem ut patebit infra q. 14. respondendo ad principale argumentum. Nec similiter sequitur, quod cognoscat illam relationem attingentiae cognoscendo ipsum actum rectum, ut similiter patet a Doctore ubi supra. Dico ergo, quod alio actu cognosceret actum rectum, et relationem attingentiae, et ipsum objectum, et sic non sequitur inconveniens. Dico secundo, quod posito casu, scilicet quod potest eodem actu reflexo intuitive cognoscere actum rectum, objei-ctum in se, et relationem, quod non est inconveniens in illo actu simul fundari tres relationes reales terminatae ad tria objecta, sicut etiam in eodem albo possunt fundari plures similitudines terminatae ad plura alba, sic est in proposito.

Ad sextum concedo illam propositionem, scilicet, quod ille actus et magis beatificus, quo attingitur immediatius objectum beatificum, sed negatur, quod actu quo attingitur relatio attingentiae, sit hujusmodi ; patet, quia ille immediate terminatur ad relationem illam, quae nullo modo ponitur objectum beatificum. Actus vero rectus immediate terminatur ad objectum beatificum, sic quod potentia illo actu primo et immediate percipit objectum beatificum in se. Alio vero actu primo et immediate percipit relationem attingentiae, imo non potest habere notitiam illius relationis, nisi prius cognoscat objectum beatificum in se, quia prius cognoscitur terminus relationis, quam relatio, ut patet a Doctore in prologo q. penul. et in 4. dist. 8. et in quodlib. quaest. 14.

Ad septimum dico primo, quod potentia actu intuitivo perficit objectum etiam posito per impossibile, quod non esset relatio media, quia non est de ratione actus, quod includat hujusmodi relationem, ut supra patuit. Cum infertur, ergo actus ille non includit necessario: relationem attingentiae, dico quod non includit necessario, ut est actus perceptivus objecti, sed includit tantum ex natura rei, quia posito tali actu, et objecto praesente, necessario includit relationem unionis, qua actus unitur objecto, et objectum similiter unitur actui relatione reali praeter objectum beatificum, quod non includit relationem realem ad extra ; et illa relatio unionis ex parte actus dicitur relatio activa attingentiae, qua scilicet actus realiter attingit objectum, et ex parte objecti dicitur relatio attingentiae passiva, qua objectum attingitur realiter. Dico secundo, quod posito quod potentia mediante actu immediate non percipiat objectum, sed tantum mediante relatione attingentiae, non sequitur tunc quod oportet ipsum prius attingere illam relationem, quia sufficit dicere quod non attingit objectum mediante actu, nisi pro quanto actu unitur objecto.

Ad octavum patet responsio ex supradictis. Dico enim quod actus beatificus, ut prior tali relatione est formaliter beatificus, nec includit ipsam in sua ratione formali ad hoc ut dicatur beatificus, ut patet de actu beatifico divino. Actus tamen beatificus in creatura includit eam, non ut aliquid pertinens ad formalem rationem actus beatifici, sed includit ex natura extremorum, inter quae oritur necessario talis ratio unionis, quando realiter distinguntur, et sic potentia unitur formaliter objecto per talem relationem.

Ad nonum patebit responsio infra, q. 14. respondendo ad principale argumentum.

Ad decimum patebit responsio alias, quia talis relatio non includitur in ratione actus beatifici, ut supra patuit, et infra patebit.

Ad instantias contra secundum dictum. Sed pro majori intelligentia praemitto aliqua : Primo, quod aliqua est mensura perfectionalis, qua mensuratur quantitas perfectionalis alterius, et illa est simpliciter alterius rationis a mensurato, et loquor de mensura perfectionaii qua mensuratur proprie perfectio quidditativa alterius. Et hoc modo specie perfectissima in genere mensurat quidditative species contentas in tali genere,quia tunc cognoscitur perfectio quidditativa asini per perfectionem quidditativam hominis, et talis mensura semper est perfectior mensuratio ; et hoc modo albedo in genere coloris mensurat omnes species coloris. Et similiter perfectissima operatio mensurat omnes species perfectionum, et sic de aliis generibus. Aliqua etiam est mensura perfectionalis, sed non essentialis et quidditativa, quia per illam non mensuratur quidditas, sed mensuratur aliquid ejusdem speciei tantum secundum gradus intensionis. Et sic intensissima albedo mensura esset omnium aliarum albedinum, quantum ad earum perfectionem intensissimam, et talis mensura est simpliciter perfectior mensurato non essentialiter et quidditative, sed tantum secundum intensionem formae. Alia est mensura, quae nec quidditative mensurat, neque praecise secundum intensionem in eadem specie, sed mensurat aliquid, ut est similitudo imitativa illius, id est, quod tale quid praecise dicitur mensurari, ut imitatur aliud per quamdam similitudinem, dicitur quod imago Caesaris est similitudo Caesaris per imitationem, quia est similitudo essentialiter posterior nata tantum repraesentare Caesarem, et habet ab ipso Caesare, quod sit similitudo ejus pro quanto tantum imitatur ipsum. Modo non est necesse talem mensuram esse simpliciter perfectiorem ipso mensurato, licet forte sit perfectior secundum quid.

Sic dico in proposito, quod intellectio, puta albedinis, est mensurabilis praecise ab ipsa albedine, ut ab aliquo imitabili secundum similitudinem imitationis, et sic intellectio albedinis hoc modo est mensurabilis, quia ut similitudo ejus necessario est posterior ipsa albedine, et necessario imitatur illam, ipsam repraesentando. Et ideo dicitur similis per imitationem, quia a quocumque causetur semper est nata ipsum per similitudinem imitari, ut essentialiter posterius suum prius, quia actus intelligendi, ut hujusmodi, est posterior essentialiter objecto, quod imitatur, sed non est sic unum album similitudo alterius per imitationem, quia unum album, ut hujusmodi, non est essentialiter poaterius alio, nec natum imitari aliud secundum similitudinem imitationis, quia ita aliud est simile illi, et sic idem respectu ejusdem est prius et posterius. Et hoc est quod dicit Augustinus in quaest, de duobus ovis, quae quamvis sint omnino similia, tamen unum non est imago alterius, sive unum non esse similitudo alterius per imitationem, quia unum ex sua ratione non videtur magis esse posterius essentialiter, et imitari aliud, quam e contra. Sed actus intelligendi ex sua ratione formali natus est esse posterior essentialiter suo objecto, et natus est esse similis per imitationem, imo ex natura sua imitatur objectum cujus est, et est naturalis similitudo objecti, non accipiendo similitudinem pro relatione, sed pro re nata imitari modo praedicto, a quocumque causetur. Unde si intellectio lapidis esset immediate causata a Deo in intellectu nostro, illa ex natura sua esset similis objecto per imitationem, quia ex sua natura nata est esse essentialiter posterior, et imitari ipsam albedinem sive lapidem. Posito enim quod Deus nunc crearet in me notitiam lapidis intuitivam, lapide non existente, et in tempore habito crearet lapidem in esse existentiae, adhuc illa non esset similitudo lapidis per imitationem, quia ex ratione sua nata esset esse posterior essentialiter ipso lapide, et similiter nata esset ipsum imitari, et esse similem modo praedicto, quia licet de facto sit prior, tamen hoc accidit sibi, cum hoc non conveniat ei ex natura talis notitiae. Modo talis mensura non est semper perfectior secundum suam entitatem ipso mensurato ; patet, quia albedo est essentialiter imperfectior notitia ejus. Potest tamen dici perfectior pro quanto ipsa notitia nata est esse similitudo ejus per imitationem. Secundo praemitto, quod quodlibet objectum natum intelligi per se est mensura respectu notitiae ejus, quia ejus notitia est ejus similitudo per imitationem, quia ex natura sua essentialiter posterior, licet non mensuretur ab illo, quia non est de ratione objecti quod causet notitiam, imo accidit ei, sed de ratione ejus est quod possit ipsam terminare, et ut sic, necessario est prius ipsa notitia et praesupponitur illi,ut assignabile per imitationem ab ejus actu intelligendi. Nisi forte dicatur quod notitia non dicitur similitudo per imitationem cujuscumque objecti, sed praecise illius objecti a quo in essendo dependet, quod tamen non credo esse verum, quia tunc multa essent objecta quae non essent hoc modo mensura suorum actuum, imo omnia illa quae non sunt motiva intellectus quod non videtur.

Istis praemissis, patet responsio ad objectiones.

Ad primam, concedo praesuppositum, loquendo de mensura primo et secundo modo, sed non tertio modo; et sic concedo quod notitia relationis absolute est perfectior ipsa relatione, tamen secundum quid potest dici imperfectior pro quanto imitatur secundum similitudinem ipsam relationem.

Ad secundam de actu reflexo, dico primo, quod forte intelligitur de objecto, quod non est operatio cujusmodi est actus reflexus. Dico secundo, quod forte non est inconveniens ponere unum actum reflexum esse mensuram, hoc modo respectu alterius actus reflexi. Cum dicitur, quod sunt ejusdem speciei, dico quod quamvis in re sint forte ejusdem speciei, tamen ut unus habet rationem objecti intelligibilis, et alius habet rationem actus intelligendi, unus potest esse similitudo alterius per imitationem, quia ut est actus intelligendi objectum necessario ex natura talis actus imitatur objectum, ut posterius suum prius.

Ad tertiam, c. ncedo quod actus abstractivus, ut habet rationem objecti intuibilis, est mensura actus intuitivi, quia notitia intuitiva, ut sic, est essentialiter posterior actu abstiactivo habente rationem objecti, ut supra dixi. Nisi forte diceretur quod non intelligitur de actu intelligendi quod sit mensura, ut dixi prius, tamen quia etiam actus intelligendi per se continetur sub objecto intellectus, et est per se intelligibilis, melius videtur dicendum, quod etiam actus intelligendi, ut habet rationem objecti intelligibilis, quod sit mensura actus intelligendi, qui ad ipsum terminatur.

Ad quartam, quod non est inconveniens eamdem albedinem esse mensuram hoc modo; infinitarum visionum si essent actu, quia hoc non arguit perfectionem simpliciter, quia illae visiones essent ejusdem speciei, et ideo perfectio quae sufficit ad mensurandum unam, sufficit ad mensurandum aliam. Secus si illae visiones essent alterius speciei, quia tunc eadem perfectio finita in albedine forte non sufficeret; tum etiam, quia non est necesse talem mensuram esse perfectiorem mensurato simpliciter, sed tantum secundum quid, ut supra dixi.

Ad quintam et ultimam, dico breviter, quod praecise illud individuum est mensura notitiae, quae ad ipsum terminatur, est quamvis duo individua sint ejusdem rationis ratione naturae, in qua conveniunt, tamen haecceitates illorum sunt simpliciter primo modo diversae, ut patet a Doctore in primo in pluribus locis, et per consequens quaelibet nata est intelligi propria intellectione, ut patet a Doctore in 2. dist. 1, quaest, ult, sive. 11 . ubi Doctor vult, quod individuum habet propriam entitatem additam ipsi naturae. Et de hoc vide Doctorem et ea quae exposui in secundo.

Ad instantias tertii dicti. Ad primam dico, quod mensuratum secundum similitudinem imitationis non dependet proprie ab objecto eo modo quo mensuratum quidditative dependet, tamen concedo quod aliquo modo dependet cum ipsum imitetur. Sed cum dicitur, quod non dependet ab objecto extra, quia notitia abstractiva non erit respectu objecti extra existentis, dico, quod aliud est notitiam terminari ad objectum, et aliud est ipsam dependere in ratione mensurabilis, quia bene concedo, quod non terminatur ad objectum, ut actu existens, tamen in ratione mensurabilis dependet ab objecto existente, quia est similitudo objecti, quidditative tamen non refertur ad illud relatione reali, nisi ut actu existens, non quod existentia sit ratio formalis terminandi illam relationem, sed natura secundum esse quidditativum reale actuale, quod esse nunquam est sine actuali existentia, ut dixi in simili de notitia intuitiva.

Ad secundam concedo illam propositionem scilicet, quod eo modo est mensurabilis ab objecto, quo ponitur ejus similitudo per imitationem, et concedo quod est similitudo objecti secundum esse quidditativum objecti, ita quod objectum secundum esse quidditativum ponitur talis mensura, non tamen realiter refertur relatione reali ad quidditatem objecti, nisi illa quidditas habeat verum esse reale actuale, quod haberi non potest sine actuali existentia, illud esse quidditativum reale actuale intelligitur prius ipsa existentia actuali, ut exposui in 2. dist. 3. quaest. 1. Nota tamen quod quidditas praecise considerata secundum esse quidditativum possibile et objectivum non ponitur mensura realis notitiae abstractivae, sed ut habet esse reale actuale ponitur hoc modo mensura, et ut sic notitia dicitur actu dependere in ratione mensurabilis et includere realem relationem terminatam ad ipsum.

Ad tertiam negatur illa major, quia non ponitur esse mensura actus intelligendi, quia est ratio formalis causandi, cum hoc sibi accidat, sed quia est simpliciter imitabile secundum similitudinem ab actuali notitia, ut supra dixi. Si tamen teneatur quod illud sit ratio formalis terminandi talem dependentiam quod etiam est ratio causandi, dico, quod etsi objectum.actu existens non sit causa immediata causandi notitiam abstractivam, est tamen causa remota, ut exposui in 1. d. 3. Prima tamen responsio videtur melior, et magis ad propositum.

Ad quartam, patet responsio ex dictis respondendo ad primam instantiam, quia existentia non ponitur ratio formalis terminandi, nec conditio objecti, sed ipsa natura secundum esse quidditativum reale actuale, quia tamen nunquam tale esse est sine actuali existentia, ideo communiter dicimus quod terminatur ad existens inquantum existens, non quod ly inquantum stet reduplicative, sed tantum specificative, quae differentia patet alias.

Ad quintam, patet responsio ex supradictis quomodo etiam relatio potest dici mensura actus cognoscendi.

Ad instantiam contra quartum dictum patet, ex supradictis in praesenti guaest. quia sive objectum existat, sive non existat, relatio attingentiae fundata in notitia abstractiva, ut abstractiva, nunquam terminatur, ad objectum existens, ut existens, ut patuit supra.

De ista autem notitia intuitiva et abstractiva, sic inquit Occham in prologo quaest. 1. Dico ergo quantum ad illum articulum, quod incomplexi est duplex notitia, quarum una potest esse intuitiva, et alia abstractiva, utrum tamen alii velint vocare talem notitiam intuitivam, non curo, quia hoc solum intendo probare principaliter, quod de eadem re intellectus potest habere duplicem notitiam incomplexam specie distinctam. Sciendum autem quod notitia abstractiva potest accipi dupliciter: Uno modo, quod sit respectu alicujus abstracti a multis singularibus, et sic cognitio abstractiva non est nisi cognitio alicujus universalis abstrahibilis a multis de quo dicetur postea, et si universale sit vera qualitas existens in anima subjective, quod potest teneri probabiliter , concedendum est quod illud universale possit videri int uitive, et quod eadem est notitia intuitiva et abstractiva illo modo recipiendo abstractivam, et sic non distinguitur ex opposito. Aliter accipitur cognitio abstractiva secundum quod abstrahit ab existentia, et non existentia, et ab aliis conditionibus, quae contingenter accidunt rei, vel praedicatur de re ; non quod cognoscitur aliquid per notitiam intuitivam, quod non cognoscatur per notitiam abstractivam, sed idem totaliter, et sub eadem ratione cognoscitur utraque notitia. Sed distinguitur per illum modum, quod notitia intuitiva rei est talis notitia, virtute cujus potest sciri utrum res sit, vel non; si scit quod sit res, statim judicat intellectus rem esse, et evidenter concludit eam esse, nisi forte impediatur propter imperfectionem illius notitiae; et eodem modo si esset perfecta talis notitia, per potentiam divinam conservatam de re non existente, virtute illius notitiae incomplexae cognosceret evidenter illam rem non esse. Similiter notitia intuitiva est talis, quod quando aliqua cognoscuntur, quorum unum inhaeret alteri, vel unum distat ab altero loco, vel alio modo se habet ad alterum, statim virtute illius notitiae incomplexae illarum rerum sciret si res inhaereret, vel non inhaereret, si distet, vel non distet, et sic de aliis veritatibus contingentibus, nisi ista notitia sit nimis remissa, vel sit aliquod impedimentum. Sicut si Socrates in rei veritate sit albus, illa notitia Socratis, et albedinis, virtute cujus potest evidenter cognosci, quod Socrates sit albus, dicitur notitia intuitiva. Et universaliter omnis notitia incomplexa termini, vel terminorum, seu rei, vel rerum, virtute cujus potest evidenter cognosci aliqua veritas contingens, maxime de praesenti, est notitia intuitiva. Abstractiva autem est ista, virtute cujus de re contingenti non potest sciri evidenter utrum sit, vel non sit, et per illum modum notitia abstractiva abstrahit ab existentia, et non existentia, quia per ipsam non potest evidenter sciri de re existente, quod existit, et de non existente, quod non existit, per oppositum ad notitiam intuitivam. Similiter, quod notitiam abstractivam nulla veritas contingens, maxime de praesenti, potet evidenter cognosci, sicut de facto patet, quod quando cognoscitur Socrates, et albedo sua in absentia sua, virtute illius incomplexae notitiae non potest sciri quod Socrates est, vel non est, quod est albus, vel non albus, vel quod distat realiter a tali loco, vel non ; et sic de aliis veritatibus contingentibus, et tamen certum est quod illae veritates possunt evidenter cognosci, et omnis notitia complexa terminorum, vel rerum signatarum, ultimate reducitur ad notitiam incomplexam terminorum, vel rerum significatarum ; ergo isti termini, vel res, una alia notitia possunt cognosci, quam sit illa, virtute cujus non possunt evidenter cognosci tales veritates contingentes. Et illa notitia est intuitiva, a qua incipit experimentalis notitia, quia universaliter ille, qui potest accipere de aliqua veritate contingenti experimentum, et mediante illa de veritate necessaria habet aliquam notitiam incomplexam de aliquo termino, vel de re, quam non habet ille, qui non potest sic experiri, et ideo sicut secundum Philosophum in primo Met. in prooemio, scientia illorum sensibilium, quae accipitur per experientiam, de qua ipse loquitur, incipit a sensu, et a notitia intuitiva sensitiva istorum sensibilium, ita universaliter notitia scientifica istorum pure intelligibilium, accepta per experientiam, incipit a notitia intuitiva illorum intelligibilium.

Est tamen sciendum, quod aliquando propter imperfectionem notitiae intuitivae, quia est valde imperfecta et obscura, vel propter alia impedimenta ex parte objecti, vel propter alia impedimenta potentiae cognitivae, potest accidere quod nullae, vel paucae veritates contingentes de re, sic intuitive cognita possint cognosci.

Ex istis possunt sequi aliquae conclusiones : Prima, quod abstractiva et intuitiva notitia non differunt, quia abstractiva potest indifferenter esse existentis et non existentis, praesentis et non praesentis ; intuitiva autem tantum praesentis et existentis realiter, quam differentiam ponunt aliqui qui loquuntur de illa materia. Nec secundo differunt, quia abstractiva non attingit objectum in se sub perfecta ratione, sed tantum sub quadam diminuta similitudine ; intuitiva autem attingit objectum in se sub perfecta ratione, sicut dicit quidam Doctor quodl. q. 6. Nec tertio differunt per rationes motivas formales, quod scilicet in cognitione intuitiva res in propria existentia est motiva per se objective, in cognitione abstractiva est aliud motivum in quo res habet esse cognoscibile, sive sit causa virtualiter continens ipsam rem, ut cognoscibilem, sive sit effectus, puta spedes et similitudo repraesentare continens ipsam rem, cujus est similitudo, sicut dicit idem in quodl. quaest. 12. Nec quarto differunt, quia notitia intuitiva necessario habet annexam relationem realem et actualem ad ipsum objectum, ut est praesens in propria existentia. Abstractiva autem non habet admixtam talem relationem ad ipsum objectum; quamvis habeat relationem potentialem, scilicet mensurabilis et dependentiae, non autem unionis et praesentiae, sicut idem dicit ibidem. Nec quinto differunt, quia in cognitione intuitiva, objectum est praesens in propria existentia. In abstractiva autem objectum est praesens, in aliquo perfecte repraesentante ipsum sub ratione propria, et per se cognoscibile, sicut dicit idem in quodl. quaest. 14. in lib. 4. dist. 10. quaest. 8.

Primum patet per principia istorum, quae credo esse vera in hac parte, nam in lib. 3. dist. 14. quaest. 1. probat quod nulla forma necessario est praevia in intellectu prior ipsa visione sic, quia si aliqua forma est praevia prior ipsa visione, aut se habet ad visionem in ratione causae efficientis, aut in ratione causae materialis. Si primo modo, ergo potest fieri sine ea, quia quidquid potest Deus per causam efficientem mediatam, hoc potest immediate. Si secundo modo, tunc ista forma, si per se esset, tunc per se posset recipere illam visionem. Ita arguendo in proposito, aut ista res existens et praesens habet se in ratione causae efficientis ad notitiam intuitivam, vel in ratione causae materialis, aut formalis, vel finalis. Si primum detur, ergo potest fieri sine ea, quia quidquid potest Deus per causam efficientem mediatam, potest per se immediate.

Nec secundo modo, quia tunc re existente, et destructo intellectu, posset recipere illam notitiam subjective. Similiter manifestum est quod illa notitia intuitiva non est subjective in re intuitiva.

Nec tertio modo manifestum est, nec quarto modo, quia omnis notitia potest esse quocumque fine (excepto primo) destructo, quia nulla res requirit plus existentiam finis secundi quam efficientis secundi. Si dicatur quod objectum requiritur in ratione objecti terminantis, contra, aut objectum inquantum terminans habet rationem causae essentialis, vel non. Si sic, arguo sicut prius; si non, tunc arguo sicut arguunt isti alii, omnis effectus sufficienter dependet ex suis causis essentialibus, ita quod illis positis, omnibus aliis circumscriptis, potest sufficienter poni effectus. Si ergo objectum inquantum terminans non habet rationem causae essentialis respectu notitiae intuitivae, ergo si objectum inquantum terminans destruatur secundum omnem sui existentiam realem, potest poni notitia intuitiva ; ergo ipsa re destructa, potest poni ipsa notitia intuitiva, et ita notitia intuitiva per se et necessario non plus est existentis, quam non existentis, nec plus respicit existentiam, quam non existentiam, etc. per modum prius declaratum. Abstractiva autem nec respicit existentiam, nec non existentiam, quia per eam non potest haberi judicium, quod res existit, vel non existit.

Secundum patet, quia idem totaliter, et sub eadem ratione ex parte objecti, est objectum intuitive et abstractivc; hoc patet, quia nulla est res saltem in istis inferioribus, nec aliqua alia ratio sibi propria, sub qua potest res intuitive cognosci, quin illa cognita potest intellectus dubitare utrum sit, vel non sit, et per consequens quin possit cognosci abstractive; ergo omne illud, et sub eadem ratione, quod erit objectum intuitive, potest esse objectum abstractive, et manifestum est quod quidquid reale potest cognosci abstractive, potest etiam cognosci intuitive. Similiter secundum istos alibi, Deitas sub ratione Deitatis potest cognosci abstractive, sed ista est perfectissima ratio Dei; similiter secundum eos existentia potest etiam cognosci abstractive.

Tertium patet per argumeuta contra primam differentiam, quia Deus potest per idem totaliter causare utramque notitiam, nec oportet quod res moveat in propria existentia per se objective, sicut probatum est.

Quartum patet per illud, quod relatio realis secundum eos non potest terminari ad non ens, objectum autem notitiae intuitivae potest esse non ens, sicut probatum est, et post probabitur.

Quintum patet per idem, quia ad notitiam intuitivam non requiritur quod res sit praesens in propria existentia, sicut probatum est.

Ideo dico, quod notitia intuitiva et abstractiva seipsis differunt, et non penes objecta, et penes causas suas quascumque, quamvis naturaliter notitia intuitiva non possit esse sine existentia rei, quae est una causa efficiens notitiae intuitivae, vel mediata, vel immediata, sicut alias dicetur ; notitia autem abstractiva potest esse naturaliter ipsa re simpliciter destructa. Et si sic intelligat ponens praedictas differentias, veritatem videtur habere quantum ad istam notitiam, quamvis in aliquibus, quae spectant ad alias difficultates non contineat veritatem, de quibus dicetur in locis suis.

Ex istis sequitur quod intuitiva notitia, tam sensitiva quam intellectiva potest esse de re non existente ; et hanc conclusionem probo aliter, quam prius, sic : Omnis res absoluta distincta loco, et subjecta ab alia re absoluta, potest per divinam potentiam existere sine illa, quia non videtur verisimile quod si Deus vult destruere unam rem absolutam existentem in caelo; necessitetur destruere unam aliam rem existentem in terra, sed visio intuitiva, tam sensitiva quam intellectiva est res absoluta distincta loco et subjecto ab objecto viso; ergo illa visio potest manere, stella destructa, et multa alia ibi dicit de notitia intuitiva et abstractiva.

Sed quia improbatio istius opinionis satis potest elici ex his, quae dixi supra in dubiis, ideo ad praesens non intendo illam aliter improbare.