De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Uirum anima suae naturali perfectioni relicta possit cognoscere Trinitatem personarum in Divinis.
Alens. 3. q. 2. art. 3. D. Thom.I. p. q. 12. art. 4. et q. 85. art. I. Scot. 3. d. 23. et 24.
Consequenter quaeritur de his, quae pertinent specialiter ad creaturam habentem vitam intellectualem. Et primo de his, quae sunt communia homini et Angelo; deinde de his, quae sunt homini propria. Communia sunt ista, intellectus et voluntas. De intellectu fuerunt quaesita duo, unum de objecto ; aliud de causa activa actus intelligendi.
Primum fuit : Utrum anima suae naturali perfectioni relicta possit cognoscere Trinitatem personarum in Divinis ; et id em p otest quaeri de Angelo. Videtur quod sic, quia qui potest cognoscere aliquem actum cognoscendi, potest etiam cognoscere objectum,ut est objectum illius actus. Nunc autem anima vel Angelus ex sua perfectione naturali potest cognoscere actum beatificum alterius animae vel Angeli, et objeclum illius actus est Deus trinus ; igitur, etc. Probatio majoris, actus est naturalis similitudo objecti ; actus etiam per se tendit in objectum ; igitur qui cognoscit illum actum propter utramque conditionem praedictam, sequitur quod cognoscat objectum. Probatio minoris, potenlia non impedita, sed suae naturali perfectioni relicta, potest cognoscere quodcumque contentum sub suo objecto primo, sive adaequato, alioquin non esset sibi adaequatum ; sed objectum adaequatum commune tam Angelici intellectus quam nostri, est ens in communi, vel saltem ens limitatum ; actus autem beatificus creaturae continetur sub isto objecto primo.
Contra, objectum supernaturale non potest creatura cognoscere ex perfectione sua naturali, quia tunc non esset sibi supernaturale ; nunc autem Trinitas est objectum supernaturale, imo objectum beatificum ; igitur, etc.