De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Ad intellectum hujus quaestionis aliqua praemittit Doctor. Primo de perfectione animae, vel Angeli. Nota, quod perfectio suprema naturalis animae est, quod sic sit soluta a corpore, quot in operando nullo modo indigeat corpore, nec sensu in corpore, imo ut sic, sic perfecte erit disposita ad intelligendum, sicut si haberet perfectionem naturalem intrinsecam, et hoc ponatur in corpore glorioso ; tamen ad operandum operationes sibi proprias nullo indiget corpore, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 3. Et non intelligitur quod anima in illo statu habeat aliquam perfectionem naturalem intrinsecam et positivam, quam prius non habuerit. Sed erit in perfectione suprema propter amotionem omnium impedimentorum, quia ut est alligata corpori pro statu isto, non potest distincte intelligere aliquod mere intelligibile, ut patet a Doctore in primo dist. tertia,
quaest, tertia, et specialiter in secundo, dist. 11. Sed ut in supremo statu poterit ex puris naturalibus intelligere omnia mere intelligibilia, etiam cognitione intuitiva praeter ipsum Deum, cujus causa assignabitur in secundo articulo. Dicit ergo Doctor quod posset intelligi quaestio vel de illa perfectione naturali quae semper habetur, vel de ista suprema, etc. Primus intellectus respicit animam absolute etiam pro statu naturae destitutae. De ipsa, scilicet quod in statu naturae destitutae non potest ex puris naturalibus cognoscere Trinitatem probavit Doctor in prima quaestione prologi. De ipsa ut in stannaturae institutae patebit in secundo articulo, ubi probatur quod nec etiam ut in statu supremo, ergo multo minus nec in statu naturae institutae, in quo fuit Adam ante peccatum. Secundus intellectus est de ipsa, ut praecise in statu naturae restitutae, sive ut in statu supremae perfectionis naturalis. Et licet proprie status naturae rcstitutae sit status gloriae, non tamen quaestio intelligitur de anima, ut actu beata, quia ut sic, actu videt Trinitatem, sed ipsa ut est in suprema perfectione naturali modo praeexposita.
(b) Ad secundum autem requiriiur quod tali capacitati correspondeat aliqua causa, etiam naturalis, quia vero difficultas est in sccundo membro quaestionis, (quia in primo membro ostensum est in prolog. quaest. prima, quomodo intellectus noster, etiam pro statu isto, potest naturaliter recipere cognitionem cujuscumque objecti), ideo de primo breviter expediendo posset concedi quod si intellectus possibilis est propria potentia receptiva cujuscumque intellectionis, ita quod licet requiratur aliquod praevium intellectionis etc. Et quod dicit de illo praevio, dicit quia in cognitione abstractiva requiritur species intelligibilis, ut probat in primo, dist. tertia, quaest, sexta, quae tamen species nec recipit illam intellectionem, nec est ratio recipiendi, ut alias exposui. Et forte in cognitione intuitiva substantiarum separatarum secundum aliquos, oportet ipsam animam elevari per lumen supernaturale, de quo inprimo. dist. 3. q. 3. etiM 4. dist. 49. Sed quidquid sit, illud non requiritur, nec ut medium receptivum, nec ut ratio recipiendi, quia? tunc ipso lumine separato ab intellectu, formaliter intelligeret, quia intellectio esset formaliter in illo, quod est impossibile.
(c) Tertio praemittit, quod cognitio intellectiva de qua est quaestio, potest intelligi dupliciter, scilicet perfecta aut imperfecta ;et intelligo ad proposilum non de perfectione intensiva, quantum ad subjectum, id est, in se considerata, ut habens esse subjectivum, sed de perfectione ex parte objecti, etc. Modo in proposito, quando concipitur praecise per aliquod quasi sibi accidens, ut cum concipitur Deus non in se et distincte, sed sub aliqua ratione attributali, ut expositum est in primo, dist. 3. quaest. 1. Et concipitur in conceptu communi et confuso, ut cum concipitur in ente, ut concipiendo summum ens, ut explanatum est in primo, dist. 3. quaest. 1. et infra patebit praesenti quaestione.
(d) Item. Quarto praemittit, quod cognitio distincta est duplex, mediata scilil cet, vel immediata, etc. Exemplum secundi quando objectum cognoscitur per objectum cognitum de passione, quae cognoscitur per objectum, ut cognitum, et similiter relatio cognoscitur per extrema, ut cognita, et omnia objecta secundaria cognoscuntur per essentiam divinam, ut cognitam ; patet quando cognoscuntur ab intellectu divino, et similiter talia objecta cognoscuntur in ipsa, ut cognita, ut infra patebit. Exemplum primi patet, quia essentia ut essentia, cognoscitur ab intellectu divino immediate, ita quod non requiritur aliud, ut prius cognitum, tamen aliquando aliquid cognoscitur mediante alio, non ut cognito, sed ut ratione formali cognoscendi, ut cum cognoscitur immediate homo, mediante tamen ratione formali ipsius, loquendo de cognitione distincta, ita quod ratio formalis erit ratio causandi talem cognitionem, et ratio terminandi hujusmodi cognitionem.