De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) De primo articulo praemittit unum, scilicet quod intellectus secundum Philosophum 3. de Anima, habet duplicem operationem, scilicet intelligentiam simplicium, et intelligentiam complexorum, scilicet componere et dividere intellecta, et prima potest esse sine secunda, et non e converso. Componere enim extrema in propositione affirmativa praesupponit extremorum cognitionem, et similiter dividere, ut in propositione negativa. Et hanc divisionem praemittit Doctor, quia stat, quod intellectus cognoscat extrema alicujus propositionis, et quod tamen non sit certus de veritate propositionis. Stat enim, quod intellectus cognoscat summum ens, et similiter summam Trinitatem, et quod tamen dubitet an sit aliquod ens, etiam summum, quod sit trinum et unum. Et ideo Doctor dividit hunc articulum in duos, in primo quaerit de simplicium intelligentia, in secundo de complexorum intelligentia.
(f) Restat ulterius. De secundo principali, in isto primo articulo, scilicet de complexione terminorum, ubi videndum est qualiter habens notitiam de praedictis terminis, etc. videndum est quae istarum posset haberi de isto complexo : Deus est trinus, an scilicet habita naturaliter cognitione terminorum, scilicet Dei et trini,possit quis naturaliter scire evidenter propter quid hanc, Deus est trinus. Et posito quod non propter quid, an evidenter possit illa demonstrare demonstratione quia, vel an possit certitudinaliter credere hanc, ita quod de illa complexione via naturali possit habere fidem acquisitam. Dicit Doctor primo, quod notitia credulitatis potest haberi etiam via naturali, et hoc probat, et antequam adducat probationem, pro majori intelligentia praemitto aliqua. Primo, quod credens alicui de aliqua complexione, necessario prius habet in se notitiam terminorum, scilicet illius complexionis, docens enim veritatem hujus : Deus est trinus, et unus, non potest immediate causare notitiam terminorum, nec notitiam complexionis, sed bene intellectus praehabens notitiam terminorum a Doctore extra potest excitari ad componendum istam : Deus est trinus, quia composita, statim cognoscit illam. Sed quia illa non est evidens ex terminis, ideo fnon assentit firmiter illi tanquam verae ratione terminorum ; nec similiter assentit illi firmiter propter aliquam complexionem immediatam prius notam, in qua virtualiter contineatur, sicut conclusio demonstrabilis propter quid virtualiter continetur in praemissis per se notis, cum non cognoscat intellectus pro statu isto naturaliter aliquam immediatam, in qua virtualiter contineatur ista, ut supra in prologo. quaest. prima, ostensum est: potest ergo assentire similiter illi complexioni, ut verae, quia credit testimonio alterius ipsam complexionem firmiter asserenti tanquam veram, sicut haberem notitiam horum terminorum albedinis et Papae, sic in communi possem in me formare hanc complexionem : Papa est albus, tamen firmiter non assentirem huic ut vero, quia non esset mihi nota evidenter ex terminis, possum tamen assentire illi ut firmiter verae. Possum etiam firmiter credere alteri mihi asserenti illam veram tantum, puta, quia credo firmiter hunc esse veridicum, et si asserat ipsam esse veram, quia ipse vidit oculis propriis Papam actu album, et sic similiter possum assentire illi ut verae, quia firmiter credo testimonio fide digno. Sic in proposito. Et quomodo Doctor extra doceat intellectum nostrum, vide quae exposui in secundo, dist. 11. Secundo praemitto quod quando dicit Doctor de ista : Deus est trinus, ita quod ex naturalibus potest terminos cognoscere, non debet intelligi, quod cognoscit istos terminos in se, nec intuilive, nec abstractive, quia tunc cognosceret ipsum Deum distincte, et sic complexio posset esse sibi nota, etiam propter quid naturaliter,ut ostensum est, in prolog. quaest. 1. Sed cognoscit aliquod ens in confuso, quod nominat Deum, et sic format hanc complexionem, aliquod ens est trinum et unum, ignorando tamen illud ens in se, sicut exposui, q. 1. et 3. prolog. ista enim, aliquod ens est trinum et unum, etiam terminis sic confuse conceptis, est vere credita. Ideo habitis terminis, potest in se formare complexionem istam : Deus est trinus et unus, et assentire illi ut verae, quia credit firmiter alicui testimonio, cui plenam adhibet fidem, et sic ex frequentatis actibus potest in se generare habitum fidei acquisitum, qui inclinet prompte, faciliter et expedite ad actum credendi.
Tertio pfaemitto, quod actus credendi proprie non est actus intelligendi, quo actu intelligit ipsam, Deus est trinus, sed est actus assentiendi, quo firmiter assentit illi ut verae, et ut est actus acquisitus ex puris naturalibus est actus assentiendi firmiter illi, ut verae, non absolute, sed quia firmiter credo testimonio alterius ipsam firmiter asserenti, ut veram, non quod aliquo modo mihi demonstret illam, quia tunc non assentirem illi propter testimonium fide dignum, sed propter propositiones prius notas et evidentes. Probat ergo Doctor quomodo quis potest naturaliter habere fidem acquisitam, quia secundum Augustinum 11. de Civit. Dei, cap. 3. Ea quae remota sunt a nostris sensibus, quoniam nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus.