De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori ; quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel esse, et tantum voluntas Dei necessaria est ad omnes effectus, et quantum ad hoc, non refert quod sit in Unitate vel Trinilate; quia ut habet Doctor i. dist. 4. q. 2. haec est primo vera : Deus creat, non ut supponis pro ullo supposito. Neque etiam potest sciri scientia propter quid, seu a priori, quia notitia proprietatis, non habetur nisi per conceptum proprium ejus, cujus est proprietas, et talem non habemus de Deo pro hoc statu 1. d. 3. q. 2. et 3.
(n) De scientia autem quia, dico quod non potest aliquis modo ex naturalibus attingere ad sic intelligendum Trinitatem in Divinis, quia non potest scire illud de causa per effectum demonstratione quia, quo circumscripte remanet in causa quidquid est necessarium ad causandum. Sed circumscripta, per impossibile, Trinitate, haberetur quidquid necessarium est in Deo ad causandum creaturam, quia et principium formale causandi perfectum, et completum, et suppositum habens illud principium formale perfectum,
ut patet in quadam quaestione praehabita de hoc mota ; videtur autem ad causationem sufficere suppositum perfectum habens principium formale perfectum.
(o) De scientia vero propter quid, dico quod non potest anima modo ex naturalibus attingere ad sciendum propter quid, Deum esse trinum, quia notitia ejus, quod est propriissimum subjecto, non continetur virtualiter primo, et evidenter, nisi in per se, et proprio conceptu subjecti, vel in ipso subjecto sic concepto ; esse trinum est hujusmodi respectu Dei ; igitur non potest sciri propter quid de Deo, nisi habito tali conceptu Dei ; sed talis non habetur pro statu isto de lege communi, sicut patet in prima conclusione, quia fuit de simplici notitia terminorum. Probatio majoris, quia tale proprium, aut sciretur de subjecto proprio, et per se concepto, et tunc patet veritas illius majoris; aut sciretur de subjecto concepto in universali, vel distincte, et de ipso sic concepto non potest sciri propter quid nisi per se conceptum illius proprium et distinctum. Exemplum, esse primam figuram non potest sciri propter quid de aliqua figura in communi, nisi per medium proprium, scilicet per rationem circuli ; nec mirum quia praedicatum proprium, ad hoc quod sciatur propter quid, requirit medium proprium. De isto sciri propter quid, verae essent duae primae conclusiones, quae quaesitae sunt supra in quaestione de omnipotentia ; sed non sunt hic ad propositum, quia hic tantum quaeritur de notitia possibili modo hic haberi ex naturalibus.