De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Ratio, quia Deus non est praesens ulli intellectui creato, naturaliter, ex I. dist. 3. q. 2. n. 16. quia nihil naturaliter potest agere ad extra, sed tantum quando vult, quia, si vult, videtur, si non vult, non videtur, ex Ambrosio, super Lucam. Vide Doct. 2. dist. 3. quaest. 9. ubi docet, sive habuerit Angelus speciem distincte repraesentantem Deum, sive non, non potuisse illum ex naturalibus habere. Vide I. d. 2. q. 7. et dist..3. q. 7.
De secundo principali (p) licet notitia per se, et propria et immediata possit distingui in intuitivam et abs tractivam, de qua distinctione prius est habitum, tamen de utraque videtur ista conclusio tunc tenenda, quod anima non potest attingere ad notitiam Dei propriam et immediatam ex perfectione sua naturali, etiam pro quocumque statu naturae ; concurrentibus etiam quibuscumque causis naturaliter motivis ipsius animae ad cognoscendum, et idem diceretur de Angelo. Et ratio est, quia omnis talis intellectio, scilicet per se et propria et immediata requirit ipsum objectum sub propria ratione objecti praesens, et hoc vel in propria existentia, puta si est intuitiva vel in aliquo perfecto repraesentante ipsum sub propria et per se ratione cognoscibilis, si fuerit abstractiva ; Deus autem sub propria ratione divinitatis non est praesens alicui intellectui creato, nisi mere voluntarie. De praesentia reali patet per illud Ambrosii super Lucam : In ejus potestate satis est videri, cujus naturae non est videri,si vult videtur, si non vult non videtur, optime dicit, quod ejus naturae non est videri, supple a creatura, quia ejus natura non est causa naturaliter activa hujus visionis. Nec etiam aliqua natura creata (q), quae est naturaliter activa, potest esse causa hujus visionis, vel perfecte praesentiae objecti, quia non potest continere in se perfecte essentiam illam secundum entitatem suam ; igitur nec secundum suam intelligibilitatem.
Per idem etiam (r) patet quod nihil creatum potest esse causa ejus praesentiae etiam abstractive apud, intellectum, quia non potest causare aliquid quod sit repraesentativum proprium et per se divinitatis sub propria ratione cognoscibilis, quia tale repraesentativum non potest causari, nisi vel ab ipsomet cognoscibili, vel ab aliquo perfecte continente ipsum sub ratione suae cognoscibilitatis.
Etsi igitur Deus possit cognosci per aliquod repraesentativum, illud tamen non posset causari nisi immediate ab ipso Deo illud voluntarie causante.
Contra istud, (8) quidquid per se continetur sub primo objecto naturali alicujus potentiae, ad illud potentia potest naturaliter attingere, alioquin objectum primum non esset adaequatum potentiae, sed transcendens in ratione objecti ; nunc autem ens, quod est primum objectum naturale intellectus, verissime convenit ipsi Deo; igitur, etc.
Diceretur (t) quod objectum primum naturale potest dupliciter intelligi : Uno modo, ad quod potentia inclinatur. Alio modo ad quod potentia potest naturaliter attingere, scilicet ex concursu causarum naturalium, ens in sua communitate, sive sit univocationis, sive analogiae, non curo modo, etsi ponatur objectum adaequatum cujuscumque intellectus creati, loquendo de objecto adaequato (u) primo modo, non tamen de objecto adaequato secundo modo, imo sic pro quocumque statu, cujuscumque intellectus creati praecise, ens limitatum est objectum adaequatum, quia praecise illud potest attingi virtute causae naturaliter motivae intellectus.
Sed nec ens (x) adhuc in tanta communitate acceptum est objectum naturale intellectus humani, ut videntur aliqui dicere, sed specialiter quidditas rei materialis. Ad quod ponitur talis ratio, potentia enim proportionatur objecto ; triplex autem ponitur potentia cognitiva, quaedam omnino separata a materia, et in essendo et in cognoscendo, ut intellectus substantiae separatae ; alia conjuncta materiae, et in essendo,
et in operando, ut potentia organica, sicut sensus ; tertia quae est formae habentis esse in materia, sed ipsa non utitur materia, sive organo materiali in operando, talis est intellectus noster. Isti tripliciter potentiae correspondet triplex objectum proportionatum, primae quidditas separata omnino a materia ; secundae singulare omnino materiale I tertiae igitur correspondet quidditas rei materialis, quae licet sit in maten ria, tamen non cognoscitur ut in materia singulari.