QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(p) De secundo principali, ubi videndum est de cognitione perfecta et immediata, an scilicet anima pro quocumque statu possit cognitione perfecta et immediata attingere Trinitatem. Dicit, quod licet notitia per se et propria et immediata possit distingui, in intuilivam et abstractivam, de qua) supra habitum est. Abstractiva perfecta Trinitatis est notitia distincta et immediata, quae immediate attingit ipsam, et non per aliud objectum prius cognitum, excludendo aliud in ratione objecti cogniti, non excludendo tamen aliud in ratione formali cognoscendi, quia sic communiter species intelligibilis est ratio formalis causandi hujusmodi notitiam abstractivam. Similiter intuitiva propria et perfecta et immediata est illa, quae distincte. attingit ipsam Trinitatem,ut in se perfecte praesentem, et ipsa immediate attingitur, excludendo omne aliud in ratione objecti cogniti, non tamen excludendo aliud in ratione formali, sive aliud potens supplere vicem rationis formalis, et sic Deitas est praecise ratio cognoscendi ipsam Trinitatem, et ipsa sola, ut comparatur ad intellectum divinum est ratio movendi ad notitiam intuitivam Deitatis et Trinitatis. Sed ut comparatur intellectui creato voluntas divina est ratio formalis movendi, et in hoc supplet vicem objecti, sive rationis formalis objecti visibilis, ut exposui in prologo, quaest. penultima. Et loquitur hic de notitia simplici tam abstractiva quam intuitiva, scilicet perfecta et immediata ; et non loquitur de notitia complexa mediata et immediata, ita quod illa dicitur incomplexa, perfecta et immediata, quae terminatur ad objectum incomplexum distincte et immediate modo praeexposito ; et illa dicitur complexa et immediata quae terminatur ad complexum notum ex terminis, quia omnis propositio immediata est etiam per se nota, ut patet per ea, quae exposui in primo, dist. 2. part. 1. q. 2. notitia vero complexa est illa, quae terminatur ad complexum non notum ex terminis, scilicet illa quae terminatur ad conclusionem demonstratam. De hac complexa, sive mediata, sive immediata non loquitur in proposito, sed intendit de incomplexa primo modo, scilicet immediata, et perfecta tam intuitiva quam abstractiva.

Et ponit hanc conclusionem : Anima non potest attingere ad notitiam Dei propriam et immediatam ex perfectione sua naturali, esset pro quocumque statu naturae, concurrentibus etiam quibuscumque causis naturaliter motivus ipsius animae ad cognoscendum ;et idem diceretur de Angelo.

Pro majori intelligentia hujus litterae declaro aliqua : Primo de causis motivis animae respectu notitiae. De notitia intuitiva objecti causae naturaliter motitivae sunt intellectus, et objectum in se praesens, vel aliquod ens creatum virtualiter continens perfectam entitatem objecti, et istae tantum et proprie sunt causae naturaliter motivae ipsius animae causantes naturaliter notitiam intuitivam objecti, nulla enim alia causa videtur posse assignari, nisi intellectus et objectum in se praesens vel aliquod creatum virtualiter continens perfecte ipsum objectum, cum notitia talis praecise causetur ab intellectu et objecto in se praesente, vel aliquo supplente vicem illius objecti, vel ipsum virtualiter continente, et hoc patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 7. et dist. 8. quaest. 3. Sed causae naturaliter motivae ipsius animae, sive ipsius intellectus respectu notitiae abstractivae, sunt intellectus et species intelligibilis objecti, quae species intelligibilis, vel est causata ab ipso objecto intelligibili, sive immediate, ut in intellectu Angeli, qui immediate potest recipere speciem intelligibilem ab ipso objecto, ita quod non requiritur aliud medium immediate causativum, ut patet a Doctore in secundo, dist. 3. q. ultima et dist. 9. vel mediate, ut in nobis pro statu isto ubi objectum sensibile extra non immediate movet intellectum, causando speciem sui intelligibilem, sed tantum mediate prius causando speciem sensibilem in aliquo sensu exteriori, qua causata immediate causatur alia species in virtute imaginativa, quae dicitur phantasma, et illa immediate cum intellectu agente, causat speciem intelligibilem objecti ; vel illa species intelligibilis est causata in nobis ab aliquo objecto, remote tamen virtualiter continente entitatem objecti intelligibilis. Exemplum primi in nobis, patet de albo extra, quod prius causat speciem in organo visus, et species illa causat aliam in organo imaginativae, quae dicitur phantasma, et illa immediate causat speciem intelligibilem ipsius albi, partialiter tamen, et sic in cognitione abstractiva quidditatis albedinis, istae ponuntur causae naturales, ita quod immediatae causae notitiae sunt intellectus et species intelligibilis, ut alias probavi, et mediatae sunt objectum extra et species objecti in sensu exteriori,et phantasma in sensu interiori, ita quod istae ordinate se habent modo praeexposito. Exemplum secundi, posito quod objectum A nec pro statu isto, nec pro alio habeat virtutem movendi intellectum ad sui notitiam abstractivam, sed quod virtualiter contineatur in aliquo sensibili, et dicatur B, tunc B, immediate movet sensum exteriorem, causando speciem sui sensibilem, et illa causat aliam in sensu interiori, et illa causat speciem intelligibilem primo ipsius B, et post causat speciem intelligibilem A,si potest habere illam, vel si non potest, tunc eadem species intelligibilis A causat una cum intellectu primo notitiam A, et deinde notitiam A, et deinde notitiam B, et istae solae sunt causae naturales notitiae abstractivae in intellectu nostro.

Secundo nota ibi de praesentia objecti in se, quod aliud est loqui de praesentia objecti reali, et in se, et non in ratione actu intelligibilis, et aliud de praesentia objecti, et actu intelligibilis, quia primo modo Deus est perfectissime praesens, cum sit ubique per perfectam praesentiam, sed non secundo modo; tunc secundo modo dicitur praesens, quando actu potest movere intellectum ?ad sui notitiam intuitivam. Loquendo de ista praesentia, dico quod haec est duplex : quaedam est formalis et motiva, quando scilicet objectum in se formaliter prae sens in ratione objecti actu intelligibilis potest movere intellectum partialiter causando notitiam sui intuitivam in illo intellectu. Quaedam est praesentia tantum formalis, et nullo modo motiva, ut quando intellectui relatio realis est praesens in ratione objecti actu intelligibilis, et tamen ipsa nullo modo potest causare notitiam sui ; est tamen praesens virtualiter, id est, quod ipsa virtualiter continetur in alio potente causare notitiam intuitivam, ut puta extrema absoluta illius relationis, quando sunt praesentia in se causant primo notitiam sui, deinde relationis virtualiter contentae. Et loquendo de ista praesentia virtuali, dico quod quoddam objectum continet virtualiter praesentiam alterius in ratione objecti intelligibilis, sic, quod non potest immediata facere objectum virtualiter contentum esse praesens intellectui in ratione actu intelligibilis, nisi prius sit in se praesens in ratione objecti actu intelligibilis, id est, nisi prius sit in se praesens, potens immediate causare notitiam sui intuitivam, nunquam: posset facere objectum contentum virtualiter praesens, et sic nunquam posset immediate causare notitiam intuitivam contenti virtualiter, nisi prius vel simul causaret notitiam sui intuitivam. Et hoc modo objectum naturaliter motivum per modum natural non potest facere aliud objectum virtualiter contentum esse praesens potentiae in ratione objecti actu intelligibilis, nisi prius fuerit in se praesens.

praesentia objecti actu intelligibilis ; et sic non potest immediate causare notitiam intuitivam objecti virtualiter contenti in aliquo intellectu, nisi prius causaret notitiam sui intuitivam. Et sic sequitur quod essentia divina, quae virtualiter continet omne objectum, non potest facere aliquod objectum contentum esse praesens praesentia objectiva alicui intellectui, etiam divino, nisi prius sit in se praesens praesentia objectiva eidem intellectui ; nec potest immediate causare notitiam intuitivam objecti contenti in aliquo intellectu, nisi prius in eodem causaret notitiam sui intuitivam, ut alias exposui supra in quodlibetis, et hic, et etiam patet a Doctore in primo, et in quodl. Dico secundo, quod quoddam continet virtualiter praesentiam alterius objecti, sic, quod immediate potest facere illud contentum esse in se praesens praesentia objectiva, et tamen ipsum continens nullo modo erit praesens praesentia objectiva, et tale continens est continens voluntarium, et non per modum naturae ; et sic voluntas divina continet hoc modo omne objectum, ita quod in quocumque intellectu (excepto divino) potest immediate causare praesentiam objectivam cujuscumque objecti, etiam essentiae divinae, non causando, sive non faciendo se praesentem tali intellectui praesentia objectiva ; et similiter potest immediate causare notitiam, intuitivam cujuscumque objecti etiam ipsius essentiae divinae, non causando notitiam sui nec intuitivam, nec abstractivam, et hoc est, quia est objectum mere voluntarium. Et sic dicimus quod Deus non sub ratione Deitatis, sed sub ratione qua est volens, est objectum mere voluntarium respectu cujuscumque intellectus creati, sed respectu sui intellectus est objectum mere per modum naturae.

Dico ultra quod ipsa voluntas divina non tantum continet omne objectum, voluntarie causando praesentiam realem illius, respectu notitiae intuitivae, sed etiam potest immediate causare praesentiam cujuscumque objecti, qua objectum sit praesens praesentia objecti intelligibilis abstractive, quia potest immediate causare speciem intelligibilem cujuscumque objecti, etiam essentiae divinae, ut patet in secundo, dist. 3. q. 9. Potest etiam immediate causare notitiam abstractivam cujuscumque objecti, non causando notitiam abstractivam sui, cum sit objectum mere voluntarium ; secus est de objecto non voluntario, sed naturali et movente per modum naturae, quia tale non potest immediate causare speciem intelligibilem alicujus objecti, virtualiter contenti in aliquo intellectu, nisi in eodem intellectu, simul vel prius causet speciem sui, sive mediate, sive immediate modo praeexposito, nec similiter potest immediate causare notitiam abstractivam virtualiter contenti, nisi prius mediate, vel immediate causet notitiam sui.

(q) Deinde nota ibi: Nec etiam aliqua natura creata, quae est naturaliter activam, potest esse causa hujus visionis, et perfectae praesentiae objecti, quia non potest continere in se perfecte essentiam illam secundum entitatem suam, igitur nec secundum suam intelligibilitatem. Hoc patet, quia potens virtualiter continere effectum proprium alicujus causae, potest perfecte continere entitatem illius causae, quia ex quo talis effectus sequitur entitatem propriam, non videtur posse immediate causari, nisi vel a causa propria et sibi adaequata, vel ab aliquo perfecte continente entitatem illius causae, ut exposui in secundo, dist. 2. Cum ergo notitia propria alicujus objecti, sive intuitiva, sive abstractiva praecise sequatur entitatem objecti sic intelligibilis, patet, quia illa notitia non potest esse notitia alterius objecti, sed praecise illius cujus est, statim sequitur quod a nullo poterit immediate causari, nisi ab ipso objecto, vel ab aliquo perfecte continente entitatem illius objecti. Nec similiter praesentia objectiva perfecta, quae tunc est, quando objectum actu potest intueri, non potest immediate causari, nisi vel ab ipso objecto, vel ab aliquo perfecte continente ipsum. Et intelligo sic, quod causare praesentiam objecti respectu notitiae intuitivae est facere objectum tale esse actu intelligibile intellectione intuitiva, id est, quod actu possit immediate causare notitiam illius intuitivam ; sic ergo A posse causare perfectam praesentiam B. in ratione objecti actu intuibilis, nihil aliud est quam A posse immediate causare notitiam intuitivam ipsius B, quae ponitur propria ipsi B, et sic propria quod nullo modo potest alteri competere, et sic sequitur quod A perfecte contineret entitatem et intelligibilitatem ipsius B. Quando ergo objectum immediate dicitur causare praesentiam sui in ratione objecti intuibilis, tunc est ipsum B immediate posse causare notitiam sui intuitivam, quia ut sic praesens, est pars memoriae perfectae, ut exposui in primo, dist. 2. parte 2. q. 3. et dist. 3. q. 7. exponendo titulum quaestionis, et hoc idem in 2. dist. 3. q. 8. q. et q. 10.

et d. 10. Sed si aliud potest causare praesentiam objectivam modo praedicto objecti actu intuibilis, hoc nihil aliud est, quam posse actu causare notitiam intuitivam illius objecti, et per consequens perfecte continebit entitatem et intelligibilitatem illius objecti. Cum ergo nulla creatura possit virtualiter continere entitatem Dei, sequitur quod nec poterit causare praesentiam objectivam ejus modo praeexposito, nec ejus notitiam.

(r) Deinde nota ibi : Per idem etiam patet quod nihil creatum potest esse causa ejus praesentiae abstractiuae apud intellectum, etc. Proprium repraesentativum in cognitione abstractiva est species intelligibilis objecti propria, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. q. 6. et in 2. dist. 9. Hic tamen nota, quod species intelligibilis propria objecti est duplex, quaedam dicitur propria formaliter, et est illa quae immediate est repraesentativa objecti, et immediate causativa notitiae objecti ; et sic omne objectum potens habere aliquam speciem praecise ipsum repraesentantem, dicitur habere proprium repraesentativum formaliter, quando actu repraesentatur per illam, et illa immediate potest causare, partialiter tamen notitiam abstractivam objecti cujus est. Alia est species objecti propria non formalis, sed tantum virtualis, et est quando objectum non habet propriam speciem, quia tamen secundum suam entitatem virtualiter continetur in aliquo objecto habente propriam speciem, tunc illa species est propria illi objecto contento, quia tale contentum praecise natum est cognosci abstractive per illam, quamvis non sit formaliter species illius contenta. Species propria et formalis objecti, vel causatur ab ipso objecto, et hoc me diate vel immediate modo praeexposi to; vel si non causatur ab ipso objec to, non potest tamen ab aliquo causari, nisi contineat virtualiter entitaten objecti propter causam superius dictam, quia talis species est ita effectu: proprius objecti, sicut notitia intuiti va, et hoc mediate vel immediate. Si militer loquendo de specie secundi modo, scilicet virtualiter, illa non po-.test causari, nisi vel ab objecto, cujus ponitur species propria formaliteir continente ipsum objectum virtuali ter, vel ab alio simul virtualiter continente sic utrumque objectum, cujus ponitur species propria formaliter et objectum, cujus ponitur species propria virtualiter, quia si A contine virtualiter B adaequate, C non posse continere virtualiter B, nisi etiam contineret virtualiter ipsum A ; et sic patet expositio hujus litterae.

(f) Contra istud. Doctor instat, probando quod anima possit naturaliteor cognoscere ipsum Deum, etiam distincte, et hoc tam abstractive quam intuitive, et probatio est ista : Quidquid per se continetur sub primo objecto naturali alicujus potentiae, etc. Major est nota, et jam probata a Doctore in prolog. q. 1. Minor etiam est nota, et probata a Doctore in 1. dist. 3. q. 3. ubi vult, quod ens, quid ponitur adaequatum objectum intellectus, praedicetur in quid de Deo ; hoc idem dist. 8. q.2.

(t) Diceretur. Hic Doctor respondet huic rationi, quae etiam responsio habita est in prol. q. 1. et dicit, quod objectum primum naturale potest dupliciter intelligi.

(u) Loquendo de objecto adaequato, ptimo modo, prout, scilicet ad quod potentia habet naturalem inclinationem, non tamen de objecto adaequato secundo modo, quod, scilicet sit naturaliter attingibile ex concursu causarum naturalium, imo sic loquendo de tali objecto attingibili naturaliter pro quocumque statu cujuscumque intellectus creati, praecise ens limitatum est objectum adaequatum, quia praecise potest attingi virtute causae naturaliter motiuae intellectus, id est, quod omne ens creatum potest naturaliter movere, et per modum naturae potentiam, cujus ponitur objectum, imo tale, ut est praesens in ratione objecti, necessario movet, partialiter tamen, ad notitiam sui, et omnium virtualiter et essentialiter contentorum, ut alias exposui in primo, dist. 3. q. 3. Sed ens illimitatum, et si moveat per modum naturae intellectum proprium, et per consequens sic dicatur objectum ejus naturale, tamen ut comparatum intellectui creato, nullo modo est objectum naturale ejus motivum, quia non movet per modum naturae, sed tantum libere ; accipitur ergo hic objectum naturale potentiae, non prout naturale distinguitur contra supernaturale, sed ut distinguitur contra voluntarium, et sic accipitur objectum naturale potentiae, quod movet per modum naturae ipsam potentiam, vel si non possit movere propter sui imperfectionem, saltem sufficit quod virtualiter contineatur in alio objecto, quod moveat potentiam per modum naturae ad notitiam ipsius objecti virtualiter contenti. Dicit ergo, quod loquendo de objecto naturali, isto modo omne ens creatum movet naturaliter intellectum creatum ad sui notitiam, et virtualiter et essentialiter contentorum ; vel si non potest formaliter movere,

saltem continetur virtualiter in alio ente creato, quod movet naturaliter, sive per modum naturae ad notitiam virtualiter contenti. Movet dico ipsum intellectum creatum, saltem loquendo de omni ente creato absoluto quia omne tale, vel formaliter movet per modum naturae intellectum creatum, vel virtualiter continetur in alio objecto creato per modum naturae motivo intellectus creati ad notitiam illius virtualiter contenti. Et dixi de ente absoluto, quia sunt aliquae relationes, quae terminantur ad Deum, et si sint entia limitata, et per se intelligibilia, tamen non possunt movere intellectum ad sui notitiam ; nec similiter praecise virtualiter continentur in alio objecto creato, quod possit per modum naturae movere intellectum creatum ad earum notitiam, quia etiam dependet earum notitia a termino, sicut etiam ab ipso dependet in entitate. Non possunt ergo cognosci ex solo concursu causarum naturalium, cum ad earum cognitionem requiratur cognitio termini ; modo Deus non movet intellectum creatum naturaliter, id est, per modum naturae, nec ad notitiam sui, nec ad notitiam contentorum in eo, sed ut sic praecise movet intellectum proprium, ut magis infra patebit praesenti articulo.

(x) Sed nec ens adhuc in tanta communitate acceptum. Hic recitat opinionem D. Thomae de objecto adaequato intellectus humani, loquendo de intellectu ex natura potentiae. Et dicit, quod objectum adaequatum intellectus hujusmodi loquendo de objecto adaequato motivo naturaliter, non est ens limitatum, ut est commune omni ente creato, sed est praecise quidditas rei materialis. Et haec opinio fuit pertractata in primo, dist. 3. q. 3. et in 4. dist. 45.