De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam ; primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum movens essentia ejus ; movet autem prius ad notitiam ingenitam, post ad genitam, de quo I. dist. 2. q. 7. n. 4. et 22. Secundum, eadem essentia movet naturaliter ad intelligendum omne intelligibile simplex (non loquitur de complexis), sed non potest movere ad haec, donec prius sit in tribus, de quo late 2. d. I.q. I. Tertium, duplici motioni intelleclus correspondet duplex motio voluntatis necessaria, sed non naturalis, operativa scilicet, et productiva. Quartum, post ordinem motionis necessariae sequitur motio contingens per voluntatem, qua facta, videt intellectus divinus alteram partem complexionis contingentis, de quo I dist, 38. num. 2. et dist. 39:
n. 23. et 40. Quintum, omnem intellectionem divinae essentiae, quam non causat ipsa naturaliter, causat voluntas Dei, de quo 4. dist. 49. quaest. 11. n. 9. quia ad extra omnia sunt immediate a voluntate.
Hic intelligendum est (i) quod motio omnino prima in entibus est necessario naturalis, quia omni motioni voluntatis est alia praesupposita, et si aliqua motio in entibus est non naturalis, maxime motio voluntatis est non naturalis.
Item, aliqua motio (k) potest intelligi esse ad terminum simpliciter infinitum, aliqua autem ad terminum finitum, vel ad infinitum includentem finitum ; et illa, quae est ad terminum infinitum simpliciter, est prior, quia non potest infinitum praeexigere finitum. Sicut igitur (I) loqui possumus, licet improprie accipiendo motionem extensive, assignari potest ordo motionum in entibus, et sic loquendo, omnino primum mobile motione naturali, extensive loquendo, est intellectus divinus, et ideo primum motivum motione naturali est essentia divina, ut est primum objectum intellectus sui ; igitur omnino prima motio est naturalis motio intellectus divini a suo objecto. Et cum naturale movens moveat mobile inquantum potest, illud autem objectum potest movere ad intellectionem actualem sui, et hoc (m) intelligentia ingenita illius personae, in qua primo est essentia, et ad actualem notitiam sui genitam, ad utramque naturaliter movebit, licet ordine quodam, quia quod est alicui principium operandi operatione immanente, et producendi productum distinctum, quodammodo est prius principium operandi.
Si dicas (h) quod productio immanet in divinis sicut operatio, respondeo, productio non immanet quantum ad terminum, operatio autem omnino immanet.
Similiter (o) essentia est naturale motivum ad intelligendum quodcumque intelligibile simplex, sed non nisi prius illa essentia sit in omnibus suis suppositis, non quidem quod sine hoc esset defectus principii activi, sed ex parte termini requiritur ordo. Sic igitur completa est actio mere naturalis, et ad terminum omnino primum, scilicet infinitum, ubi motio omnino prima est elicere, vel quasi elicere intellectionem in intelligentia paterna, et huic proxima est gignere verbum.
Hanc sequitur actio, quae nata est esse ad terminum omnino primum, puta ad essentiam primam communicandam, quae licet non sit naturalis, tamen est omnino necessarias et haec est motio voluntatis, et haec quasi est duplex, scilicet ad amare simplex, et etiam ad amorem procedentem. Haec duplex (e) motio voluntatis correspondet duplici motioni naturali quae dicta est esse in intellectu ad intelligere et dicere.
(q) Contra, actio naturalis in eodeut praecedit actionem non naturas lem ; nunc autem, per te, actione naturali intellectus divinus intelligit creabile : igitur ista actio praecedit omnem actionem voluntatis, et ita spirationem Spiritus sancti.
(r) Respondeo, major est vera, loquendo in eodem ordine ex parte termini, hic autem est alius ordo ex parte primi termini et secundi,
et ideo naturalis in uno ordine sequitur non naturalem in alio ordine ; prima enim distinctio ordinum attenditur ex parte terminorum ; secunda ex parte principiorum quantum ad modum principiandi.
Contra (s) ordo principiorum est prior ordine terminorum, sicut et principium termino, nam per principium terminus producitur vel communicatur.
Respondeo, antecedens verum est de termino totali, qui simpliciter capit esse, non autem de termino formali, qui solummodo capit esse secundum quid.
Completo autem (t) toto isto processu originis respectu primi lermini, scilicet essentiae divinae communicandae, sequitur ordo alius respectu termini secundi essentiae, scilicet creabilis ; et quidem essentia ipsa divina in isto secundo ordine movet primo ad intelleclionem simplicem omnis intelligibilis, et haec intelligenda, ut jam est in tcibus suppositis ; non autem movet ad distinctam notitiam veritatis cujuscumque complexionis, quia si moveret determinate ad cognoscendum alteram partem in futuris contingentibus, cum naturale movens necessario moveat, sequitur quod intellectus divinus necessario intelligeret hanc partem contradictionis fore veram, et ita vel posset errare, vel oppositum non posset evenire, et tunc non esset contingens, sed necessarium illud quod ponitur esse contingens.
(u) Si quaeratur, cum idem videatur esse ordo cujuscumque intelligibilis ad primum intelligibile, quare primum non aeque necessario movet ad cognitionem cujuscumque.
Respondeo, naturaliter movet, et per consequens necessario ad cognitionem cujuscumque, quod est possibile naturaliter et necessario cognosci ; hujusmodi est quodcumque objectum simplex, et etiam quodcumque complexum verum necessarium ; non autem tale est aliquod complexum de existentia contingentis, quia non est natum esse determinatum ad veritatem.
(x) Et si quaeras, quare non necessario movet ad talem cognitionem de complexo habendam, qualis posset haberi de eo ?
Respondeo, aut moveret ad cognoscendum sub distinctione hoc fore, vel non fore, et haec cognitio non est determinata de altera parte ; aut si moveret determinate ad cognoscendum alteram partem, illa necessario esset determinata.
(y) Completo igitur toto ordine motionis necessariae, sequitur motio contingens ; illa non potest esse per principium naturalis motionis, quia illius non est nisi necessario movere ; igitur oportet illius motionis principium ponere voluntatem. Et fit hujusmodi motio contingens ordinate, primo ad intra, quia nisi ipsa voluntas determinetur in se ad volendum alteram partem, nunquam determinabit aliquid ad extra. Primo igitur determinat se ad volendum hoc fore determinate ; secundo, ex hoc intellectus videns istam determinationem voluntatis infallibilem, novit hoc esse futurum ; e converso igitur est in motione necessaria et contingente, quia in necessaria primum principium est natura, et ideo primo naturaliter determinatur ad propriam actionem 5 in contingente autem primum principium est liberum, cujus actionem in primo ordine sequitur naturalis. Completa vero motione contingente ad intra, sequitur motio ad extra, illa igitur tota est contingens, et per consequens immediate ipsius voluntatis, ut principii. Nullum igitur intellectum creatum movet essentia ut essentia tanquam motivum per modum naturae, sed omnem intellectionem illius essentiae, quam non causat aliquod creatum, causat immediate voluntas divina.
Per hoc patet ad argumenta jam facta in contrarium. Major enim primi argumenti debet sic intelligi, quamcumque potentiam immediate mobilem a tali objecto ipsum objectum uniformiter movet.