De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Ad argumenta facta in isto articulo, quibus probavit quod essentia divina potest immediate movere intellectum creatum ad sui notitiam. Sed ante responsionem praemitto unum, quod movere aliud immediate, et movere aliud mediate, potest intelligi multipliciter. Movere immediate aliud , puta, cum dico A im mediate movet B, est sensus, quod A causat aliquid, quod immediate recipitur in B ab ipso A, et sic ignis immediate movet materiam ligni ad formam substantialem ignis, quia in tali materia disposita immediate causat formam ignis. Sed ignis calefacit lignum mediate, id est, mediante calore, quem habet, et sic mediante alio calefacit, id est, mediante actione alterius praecise. Potest etiam aliter intelligi mediate et immediate, sed iste modus sufficit ad propositum.Cum dicitur de objecto immediate, et mediate motivo, nota bene, quia aut Ioquimur de notitia abstractiva, aut de intuitiva. De prima possumus dupliciter loqui, scilicet vel de abstractiva in nobis pro statu isto, et tunc dico, quod nullum objectum immediate movet intellectum nostrum ad sui notitiam, nec etiam immediate movet ad speciem sui intelligibilem. Sed immediate movet sensum extra, loquendo de objecto sensibili, et post movetur virtus phantastica, et ultimo phantasma producit speciem intelligibilem, ut expositum supra art. 1. in dubiis. Vel loquimur de abstractione in intellectu soluto, dico tunc quod nullum objectum movet immediate talem intellectum ad sui notitiam abstractivam, quia primo causat speciem intelligibilem, quae postea immediate partialiter causat notitiam abstractivam objecti. De hoc vide Doctorem in secundo dist. 3. q. 11. et in 4. dist. 45.
De intuitiva dico quod si objectum sit motivum formaliter quod immediate movet intellectum, quem potest movere. Si vero non motivum, saltem continetur in alio virtualiter, quod movet ad notitiam intuitivam illius ; et tale sic virtualiter contentum non dicitur movere mediante alio, quia movens mediante alio, non dicitur virtualiter contineri in illo, sicut ignis calefacit lignum mediante calore, non continetur virtualiter in calore, quia tunc esset essentialiter in perfectior. Sed Doctor hic quando loquitur de objecto immediate motivo amoto omni impedimento, sic accipit, quod tale objectum ex natura sua unde praecise talis entitas objectiva, actione propria movet intellectum ad sui, et omnium virtualiter vel essentialiter contentorum notitiam. Et tale objectum dicitur proprie immediate motivum, quia ut tale est causativum saltem partialiter notitiae sui et omnium contentorum, et hoc patet in notitia intuitiva. In abstractiva etiam illud dicitur immediate movere intellectum ad speciem intelligibilem, et omniumcontentorum, quod ex natura sua potest illam causare ; quod modo non immediate causet hoc non ex natura objecti, sed vel propter ordinem potentiarum, vel propter peccatum, ut patuit in primo, dist. 3. q. 3. Si enim esset proportionale praesens, immediate posset causare speciem intelligibilem, ut patet in secundo. dist. 3. q, 11 . Objectum vero dicitur mediate movere intellectum, quando non actione propria competente praecise tali objecto, ut tale objectum, sed movet actione alterius, et tunc dicitur movere mediate, id est, mediante actione alterius praecise.
Adverte etiam quod omne objectum motivum intellectus quodcumque sit illud potest movere ipsum intellectum, vel mediate, vel immediate, et intelligo sic quod objectum motivum immediate ex se formaliter est principium immediate movendi, sive cau- andi notitiam sui et contentorum. Sed objectum motivum mediate tantum est illud, quod licet ex se formaliter non sit principium movendi immediate, tamen in se suo modo coutinet aliquam entitatem, quae sit ratio formalis immediate movendi, et non continet illam tantum per accidens, sicut ignis calorem, sed sic continet illam, quod circumscripto omni per accidens, adhuc inest ; habens ergo talem entitatem, dicitur objectum per se motivum intellectus, licet mediate tantum. Dico ultra, quod omne objectum, quod est motivum mediate modo praeexposito, alicujus intellectus est ex se formaliter et immediate motivum intellectus sibi proportionati, cum tale sit maxime intelligibile, et quod non moveat immediate omnem intellectum, si alium potest movere, hoc non ex imperfectione talis objecti, sed quia motio ad extra sibi repugnat, quia sibi repugnat agere necessario ad extra, ut probat Doctor in primo, dist. 8. q. ultima.
His declaratis, dicit Doctor ad primam rationem glossando majorem, scilicet, quod est vera de objecto immediate motivo, quod habet eumdem modum movendi, scilicet vel per modum naturae, vel libere. Et sic objectum comparatum ad quemcumque intellectum, quem immediate potest movere, praecise habet eumdem modum movendi ; patet, quia modus movendi sequitur naturam objecti, et sic si aliquem potest per modum naturae movere, etiam quemlibet alium, quem immediate potest movere, movebit per modum naturae. Et similiter si aliquem intellectum, quem mediate potest movere, moveat per modum voluntatis, quemlibet alium, quem mediate movet, movebit praecise per modum voluntatis, et sic patet ista propositio major.
(a) Nunc autem quantum ad primam minorem, essentia, etc.
Nota aliqua in ista littera : Primo, de primo mobili simpliciter, et primo motivo simpliciter, quod movet tantum per modum naturae, ut supra patuit, et illa sunt praecise intellectus divinus et essentia divina, ut essentia, et ut prior omni etiam attributo, et etiam ut prior voluntate. Secundo, quod omne objectum creatum movet naturaliter intellectum, quem immediate movet. Sed tunc est dubium de voluntate creata, quae etiam ponitur objectum intellectus, et immediate motivum. An modo moveatillum naturaliter, vel libere, dic ut dixi in secundo, ubi adduxi opinionem Occham, quam improbavi. Tertio nota, cum dicit quod quaelibet essentia creata est immediate motiva intellectus creati, et ideo motione naturali ; hoc non videtur absolute verum, quia essentia relativa nullo modo movet intellectum ad sui notitiam ; intelligitur ergo de omni essentia creata absoluta, quia omnis talis est immediate causativa notitiae sui et contentorum, ut patuit in 1 dist. 3. q. 3. Vide quae ibi exposui, ubi dixi quod etiam quantitas movet intellectum creatum ad sui notitiam. et adduxi ibi Doctorem in quarto, in materia de Eucharistia. Et nota cum dicit, quod nulla voluntas est motiva ad intellectionem perfectam alicujus essentiae, ut essentia est, quia nec perfecte eam continet eminenter vel unitive, quia hoc videtur concludere etiam de voluntate divina, quod non possit causare notitiam essentiae divinae, cum proprie non contineat eam, nec eminenter, nec unitive. Sed ad hoc dubium, ut supra dixi in quodl. ubi de hoc sunt motae singulares difficultates.
(b) Ad aliud. Ad secundum dicit quod movere ad actum beatificum non est primus actus essentiae divinae, etc Et non intelligas hic de movente remoto, quod etiam attingit terminum principalem, sicut dicimus quod movens principale dicitur movens remotum respectu agentis instrumentalis, de quo vide Doctorem in 4. dist. i. q. 1. et similiter in 2. dist. 3. Sed nec intelligitur de movente remoto non attingente terminum principalem, sed disponente ad ipsum, quia visio essentiae divinae, ut in intellectu divino, non est dispositio ad visionem, qua Michael videt essentiam divinam, quia si, per impossibile, non esset talis visio, adhuc Michael posset videre essentiam, sed intelligitur sic, quod voluntas divina nullo modo posset causare visionem essentiae divinae, nisi essentia divina fuisset prius visa ab intellectu divino, per quam visionem essentia est praesens voluntati divinae, et ut sic, essentia dicitur causa remota respectu causationis voluntatis divinae causantis visionem illius in intellectu Michaelis, id est, quod ipsa causat naturaliter aliquod necessario requisitum ad hoc ut voluntas divina possit causare visionem in Michaele. (c) Ad aliud. Dicit Doctor quod ibi loquitur Augustinus de notitia, quae est verbum, et illa duo requirit, scilicet quod sit naturalis similitudo objecti, et quod sit naturaliter genita ad objecto. Et sic notitia essentiae causata a voluntate divina in intellectu creato, etsi sit naturalis illius similitudo, non tamen est naturaliter causata ab objecto. Expono tamen litteram, recitando illam, cum dicit, loquitur ibi de notitia, quae est verbum, de quo satis patuit in 1. dist. 27. Unde cum dixisset, nascitur proles ipsa Trinitatis notitia, id est, ipsa notitia, quae gignitur ab objecto, dicitur proles. Et subdit in fine capituli : Est quaedam imago ipsa mens, et notitia ejus, quae est proles ejus, ac de seipsa verbum ejus, et amor tertius, id est, quod mens, id est, memoria foecunda, quae includit praesentiam objecti, (saepe enim Augustinus accipit mentem pro memoria, quae includit objectum praesens, ut alias patuit,)
ipsa mens est quaedam imago, passive tamen ; sicut etiam in Deo accipis tur imago, cum dicitur, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et notitia ipsius mentis, id est, objecti relucentis in memoria est proles ejus, et est verbum ejus ; et illa notitia nascitur de ipsa mente, hoc est de objecto relucente in memoria, et amor tertius, id est, quod amor nascitur de prole, intelligendo sicut dicit Doctor in 1. dist. 3. quaest. ultima, quod tertia pars imaginis dicitur esse a secunda parte, pro quanto praesupponit ipsam. Et in proposito accipi t mentem non tantum ut includit objectum et intellectum, quae pertinent ad memoriam foecundam, sed etiam ut includit voluntatem, et objectum ipsius, quod est objectum cognitum ; et sic de eodem objecto cum intellectu dicitur nasci verbum, et cum voluntate dicitur produci amor, de quo vide in 1. dist. 3. quaest. ultima, et in 2. dist. 16. et dist. 24. Et ex hac auctoritate patet quod non quaecumque notitia actualis objecti dicitur verbum illius objecti, sed illa sola, quae de ipso nascitur tanquam proles, hoc est, non tantum est similitudo naturalis ejus, sed naturaliter gignitur ab ipso nascendo, et ideo actus voluntatis non dicitur proprie nasci, quia nasci est a principio per modum naturae ; notitia igitur actualis, quae producitur immediate per voluntatem, non est verbum objecti, quia etsi sit similitudo naturalis objecti, non tamen est naturaliter genita, id est, per modum naturae, sed tantum libere. Et propter illud posset dici quod Beatus, non habet verbum de Deo, quia etsi illa visio sit imago divinae essentiae, ipsam naturaliter repraesentans, non tamen est imago divinae essentiae, ipsam naturaliter repraesentans, non tamen est imago naturalis naturaliter ab ipsa procedens. Sed illius essentiae est tantum unicum verbum, et hoc in solo intellectu increato, in quo solo potest esse notitia naturalis ipsius objecti naturaliter genita. Adverte quod non intelligitur proprie genita immediate ab ipso objecto, cujus ponitur notitia ad hoc ut dicatur verbum, sed sufficit quod sit naturalis similitudo objecti, genita immediate ab ipso objecto per modum naturae, vel genita ab alio objecto continente virtualiter ipsum, cujus ponitur notitia genita ; dico per modum naturae, et sic notitia lapidis in Deo, et si non sit genita ab ipso lapide, dicitur tamen verbum, quia est genita ab essentia per modum naturae ipsum lapidem virtualiter continente, et hoc sufficit.
(d) Aliter posset dici. Dat etiam aliam responsionem ad illam auctoritatem Augustini. Et ista secunda responsio dislinguilur a prima, quia hic accipitur verbum, prout praecise genitum a causis naturalibus, sive a memoria creata, quae memoria requirit praesentia objecti, ita quod objectum active concurrat, et sic accipit omnem rem, ut praecise extenditur ad creaturam, sed in prima ratione accipit rem, etiam prout extenditur ad essentiam divinam, ut ibi patet.
(e) Hinc videtur sequi quod essentia non est repraesentativa sui Michaeli prius natura, quam visio ejus causetur in Michaele, hoc patet, quia objectum praesens intellectui ex natura sua, sive quod est ratio repraesentandi se intellectui in ratione objecti actu intelligibilis, dicitur actu pertinere ad memoriam. Et etiam posito quod actu.
non pertineat ad memoriam productivam actus, tamen sequitur quod in re erit ratio repraesentandi se per modum naturae, et sic si essentia, ut essentia, faceret se praesentem intellectui creato, faceret se praesentem per modum naturae, et per consequens necessario : et sic semper esset necessario praesens in ratione objecti actu intelligibilis , praecise ergo in eodem instanti quo causatur visio essentiae in intellectu Michaelis, fit praesens ipsi in ratione objecti visibilis, et talis praesentia est praecise a voluntate causante hujusmodi visionem ; posset tamen voluntas divina prius causare praesentiam essentiae in ratione objecti visibilis, id est, facere ipsam prius praesentem intellectui creato, quam causet visionem ejus ; de facto tamen creditur quod praecise in eodem instanti fit praesens quo causatur visio ejus, quia ejus praesentia per prius non videtur necessaria, tunc enim praesentia objecti prior visione est necessaria, quando objectum pertinet ad memoriam, ut memoria, quae ut sic, est vere productiva, ut exposui in 1. dist. 3. q. 7. in titulo quaest, et in 2 dist. 3. q. 9. et 20. Si ergo essentia, ut essentia, non est sui, sive suae praesentiae repraesentativa, multo magis non est repraesentativa alterius objecti, nam quod est causativum praesentiae alterius per modum naturae, multo magis erit causativum praesentiae sui per modum naturae, imo est simpliciter impossibile quod essentia, ut essentia, per modum naturae sit causativa, puta praesentiae lapidis, et non simul, vel prius sit per modum naturae suae praesentiae causativa. Sicut est impossibile ipsam posse per modum naturae causare notitiam in intellectu suo respectu alterius objecti , quin prius, vel simul causet per modum naturae notitiam sui, sic est impossibile quod causet in intellectu suo praesentiam lapidis in ratione objecti, actu intelligibilis, quin simul vel prius causet per modum naturae praesentiam sui ; sed hoc idem est dicere respectu intellectus creati. Si ergo non potest causare praesentiam sui in intellectu creato, multo minus poterit causare praesentiam alterius. Tam ergo ipsa essentia quam alia objecta secundaria contingenter repraesentantur in intellectu creato per actum voluntatis divinae, ita quod ipsum repraesentare, sive praesentiam causare in ratione objecti, actu intelligibilis, non est praecedens quomodocumque ipsam intellectionem objecti, quod dicitur repraesentari, et hoc de facto, licet de possibili, ut credo posset, ut supra dixi.
(f) Sed si quaeratur, quare haec repraesentatio quodammodo prior actuali intellectione. Et patet quod proprie completa praesentia objecti potentiae, si objectum, si motivum est, quando objectum est actu intelligibile, id est, quod actu potest causare notitiam sui in intellectu, cui est sic praesens, et ut sic, pertinet ad actum primum immediatum actui secundo. Actus primus immediatus actui secundo est, quando est in potentia propinqua ad eliciendum actum secundum, quod tunc est, quando objectum est perfecte praesens potentiae, quia tunc habetur memoria perfecta, quae dicitur actus primus completus et immediatus actui secundo. Sed actus primus, non immediatus actui secundo est, quando principium operandi, quod semper dicitur actus primus, est tantum in potentia remota ad operandum. Et quando objectum non est actu praesens intellectui in ratione objecti, actu intelligibili li, dicitur actus primus remotus ab actu secundo, sive ab operatione.
In isto articulo occurrunt aliqua dubia : Primum in hoc, quod si potentia intellectiua ex natura potentiae I non elevata per aliquod lumen, non haberet idem objectum quod habet ut elevata per lumen gloriae, tunc non esset eadem potentia.
Secundum in hoc, objectum adae - I qualum intellectui nostro ex natura potentiae non est aliquid specialius objecto intellectus Angelici.
Tertium est in hoc quod motio, omnino prima in entibus, est necessario naturalis.
Quartum in hoc, quod motio, quae est ad terminum infinitum, est prior illa, quae est ad terminum finitum.
Quintum est in hoc, primum mobile motione naturali est intellectus divinus, et primum motivum motione naturali est essentia divina, et sic illud objectum I potest movere motione naturali ad noliliam sui essentialem, et ad notitianm genitam.
Sextum est, quod essentia divina est naturale motivum ad intelligendum quodcumque intelligibile simplex, sed non nisi prius illa essentia sit in tribum supposilis.
Septimum est in hoc, quod essentia, etsi moveat ad distinctam notitiam simplicium, non tamen movet ad distinc- I tam notitiam veritatis contingentis, licet moveat ad distinctam notitiam veritatis complexae necessariae.
Octavum, essentia movet ad distinctam notitiam cognoscendi sub distinctione hoc fore, vel non fore, et haec co-gnitio non est determinata de altera parte.
Novum est, quod motio voluntatis ad extra necessario praesupponit aliam ipsius voluntatis ad intra respectu ejusdem objecti.
Decimum est in hoc, objectum movens potentiam immediate habet eumdem modum movendi respectu cujuscumque potentiae, quam movet immediate, et sic essentia divina movet naturaliter omnem intellectum, quem immediate movet.
Undecimum est in hoc, quod quaelibet essentia creata est immediate motiva intellectus creati, et ideo motione naturali.
Duodecimum est in hoc, quod nulla voluntas recta est motiva ad intellectionem perfectam alicujus essentiae, ut essentia est, quia nec perfecte continet eam, nec unitive.
Tertiumdecimum est in hoc, essentia, ut prior voluntate, licet sit objectum primum et immediatum visionis Beati in ratione terminantis, tamen non est objectum immediatum in ratione moventis, sed tantum movens remotum pro quanto movet intellectum divinum ad visionem praecedentem illud velle quo movetur intellectus Beati ad visionem.
Quartumdecimum est in hoc, quia voluntas divina est perfecte idem cum essentia, ideo potest esse principium motivum ad videndum essentiam, ut essentia est.
Quintumdecimum est ibi, quia voluntas divina est formaliter infinita, ideo perfecte et unitive continet essentiam divinam. Et ista dubia pro nunc sufficiant.
Contra primum instatur, primo supponendo quod Doctor intendit de objecto motivo, scilicet quod si hic haberet objectum motivum, quod non haberet in patria, vel si in patria haberet aliquod objectum, ad quod non posset attingere ex natura potentiae, sed tantum per aliquem habitum additum potentiae, quod tunc non esset eadem potentia. Instatur sic primo, quia potentia ex se non potest attingere ad aliquod objectum, nisi elevetur per aliquem habitum, et ad aliud potest attingere ex se, et tamen non sequitur quod non sit eadem potentia. Antecedens patet, quia attingit quidditatem, ut quidditas est tantum per speciem intelligibilem, et tamen potest aliud objectum attingere ex se ; patet, quia ex sua natura attingit actum rectum. Secundo diceretur quod non posset immediate attingere Angelum, nisi mediante aliquo lumine supernaturali.
Secundo instatur sic : Movere per modum necessitatis, et per modum voluntatis, sunt modi magis arguentes diversitatem principii operandi, quam aliud et aliud objectum, ita quod unum moveat potentiam, et aliud non, licet sit ex se motivum, tamen non potest movere eamdem potentiam ; patet hoc, quia illi modi videntur repugnantes. Unde Doctor in primo, dist. i. quaest. 4. dicit quod si voluntas nostra vellet finem de necessitate et ordinata ad finem contingenter, non esset eadem voluntas, sed essent duae voluntates ; modo eadem voluntas vult aliquid necessario, et aliquid contingenter. Patet a Doctore in primo, dist. 10. et infra q. 15. de voluntate divina, quae vult necessario essentiam divinam, et contingenter creaturam.
Tertio instatur sic : Idem ignis potest producere calorem in aliquo calefactibili, et in alio non potest, nisi per calorem sibi additum ; patet, quia producit calorem in seipso, ut patet a Doctore in quarto in materia de Eucharistia, et tamen non potest immediate calefacere lignum, nisi mediante calore, et tamen propter hoc non negatur quin ignis sit eadem potentia respiciens calefactibile ; sic videtur dicendum in proposito, quod quamvis intellectus, ex natura intellectus, non possit attingere aliquod objectum, nisi mediante aliquo sibi addito, quod omnino sit eadem potentia, licet aliud objectum ex natura sua possit attingere.
Quarto, si potentia dicitur diversificari ex hoc, quod unum objectum, puta materiale, ex natura potentiae potest attingere, et substantiam separatam.non potest, nisi per habitum supernaturalem sibi additum, sic videtur dicendum si ipsa non attingat objectum ex natura potentiae secundum totam suam entitatem et intelligibilitatem, cum tamen, ut sic, ponatur objectum potentiae. Sed hoc non potest, nisi mediante aliquo habitu, patet, quia potentia habituata, agens aequali conatu, intensiorem producit intellectionem, quam non habituata, ut patet a Doctore, in primo, dist. Xl. et in tertio, dist. 27. Si ergo objectum sit intelligibile ut decem, et ipsa non possit sic intelligere sine habitu, et aliud intelligibile ut quatuor sine habitu potest intelligere ; ergo secundum hoc videretur diversificari, et tamen non diversificatur.
Quinto instatur, certum est quod est idem intellectus hic, et in patria nullo modo variatus, et tamen hic non potest attingere aliquod mere intelligibile sub ratione propria, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 3.
Respondeo, praemittendo aliqua : Primum est, quod conclusio Doctoris intelligitur de objecto motivo in se formaliter, vel de objecto virtualiter, vel essentialiter incluso in alio objecto, quod possit movere ad notitiam sui et inclusorum. Secundo praemitto, quod conclusio intelligitur de perfectione actus pertinente praecise ad objectum, quia bene aliquando objectum minus perfectum intensive intelligitue intellectione intensiori, et hoc propter majorem conatum potentiae, quam intelligatur objectum perfectius propter minorem conatum et attentionem potentiae. Tertio praemitto, quod habitus non ponitur propter objectum, sed tantum propter potentiam, quia ipsam magis facilitat ad operandum.
Istis praemissis, patet responsio ad instantias. Ad primam dico, quod si objectum esset in se praesens, statim nullo alio addito posset attingere. Sed quando non est in se praesens, tunc ponitur species intelligibilis, quae facit objectum praesens, non in se, sed in repraesentatio, ut exposui. Et sicut potest intelligere omne objectum, quando est in se praesens, ita ipso absente potest illud intelligere per speciem. Et ultra dico, quod omne objectum motivum ad sui notitiam intuitivam, quando est in se praesens, potest etiam causare, et hoc mediate vel immediate speciem intelligibilem modo prius exposito.
Ad secundam patet responsio, quomodo concludit de voluntate creata, et non concludit de voluntate divina.Vide quae dixi in primo, d. A. respondendo ad rationes Occham contra Doctorem.
Ad tertiam, dico quod ignis, ut ignis, non respicit omne calefactibile, ut hujusmodi, nisi mediante calore, nec proprie seipsum calefacit.
Ad quartam patet responsio. Dico enim, quod objectum perfecte praesens causat actum perfectissimum quem potest, et quantum est intelligibile, loquendo de causatione pertinente ad objectum.
Ad quintam, dico quod est eadem potentia hic et in patria, sed non eodem modo disposita, quia ut hic est alligata ordini potentiarum, ibi non, ut patet a Doctore q. 14. quodl. et in primo, dist. 3. quaest. 3. ideo hic tantum movetur a sensibilibus, ibi vero etiam ab intelligibilibus.
Contra secundum instatur, quod intellectus noster non habeat praecise idem objectum motivum, quod habet intellectus. Angeli. Et primo sic, sicut intellectus divinus habet tantum essentiam suam objecto adaequato motivo, quia est formaliter infinitus, ut patet a Doctore in pluribus locis, quia si haberet plura objecta motiva, vilesceret ; sic videtur quod intellectus Angeli, ratione suae supremae perfectionis, habeat tantum seipsum, ut motivum omnis intelligibilis, aliter si haberet, puta lapidem pro objecto motivo, sicut habet intellectus noster, quod tunc multum vilesceret.
Secundo instatur, sicut intellectus divinus, quia infinitus, habet aliquod objectum, quod tantum est immediate motivum intellectus divini, scilicet essentiam divinam, quae nullum alium intellectum immediate movet, nisi divinum, ut infra patet q. 15. sic videtur quod saltem supremus Angelus habeat aliquod speciale objectum nullo modo motivum, saltem intellectus humani. In hoc enim attenditur perfectio potentiae, quia habet aliquod perfectius pro objecto, quod non habet potentia imperfectior, illud erit essentia Angeli supremi. Et confirmatur, quia talis intellectus maxime appropinquatur intellectui divino, quod non esset, nisi respiceret aliquid perfectius, quod non respiceretur a potentia inferiore pro objecto motivo.
Tertio instatur sic : Essentia Angeli supremi continet perfectionem totius creaturae ; ergo essentia Angeli ponitur adaequatum objectum illius intellectus. Antecedens patet, quia secundum Doctorem in quarto, dist. 1. q. 1. gradus superior in entibus continet gradum inferiorem, imo videtur quod eminenter, quia in supremo Angelo est perfectio correspondens perfectioni omnis creaturae, et perfectio etiam, secundum quam excedit omnem creaturam, aliter non teneret supremum gradum in entibus creatis. Confirmatur, quia Angelus supremus mensurat perfectionaliter omnem Angelum inferiorem, et per consequens omnem aliam creaturam, ut patet, quia ponitur Deus simpliciter prima mensura essentialis, et perfectionalis omnis creaturae; ergo propinquior essentia mensurat alias remotiores, patet, quia sicut in genere animalis homo est mensura omnium animalium, sic animal propinquans homini, mensurat alia remotiora ; patet ergo antecedens. Consequentia probatur, quia essentia divina ponitur adaequatum objectum intellectus divini in ratione motivi respectu omnium intelligibilium, ut patet a Doctore, quia ipsa ut gradus simpliciter supremus in entibus, continet omnia intelligibilia ; ergo similiter essentia Angeli, quae sic continet omnia intelligibilia, erit adaequatum objectum sui intellectus in ratione motivi ; tale autem non ponitur respectu intellectus humani, quia multa objecta inferiora immediate movent intellectum humanum.
Quarto instatur sic, quia intellectus Angeli et intellectus humanus distinguuntur etiam genere saltem proximo ; ergo oportet assignari aliud et aliud objectum respectu istius et istius intellectus. Antecedens patet, quia essentiae illae distinguuntur, ergo et potentiae, cum sint idem realiter suis essentiis, ut probat Doctor in secundo, dist. 16. Consequentia patet, quia istae potentiae sic se habent, quod una non subordinatur alteri, sicut sensitiva intellectivae, sed magis videntur disparatae et contentae sub diversis generibus ; ergo videtur quod necessario habeant aliud et aliud objectum, cum distinguantur per diversa objecta, sicut patet de potentiis sensitivis disparatis.
Quinto instatur, potentia superior secundum perfectionem habet aliquid pro objecto motivo, quod non habet inferior. Sed potentia Angeli est essentialiter superior potentia intellectiva humana ; ergo ipsa habet aliquid pro objecto, quod non habet intellectus humanus. Major patet, quia sensus communis est potentia superior visu, ideo respicit aliquid pro objecto, quod non respicit visus, et intellectus humanus est superior sensu communi, ideo respicit aliquid pro objecto, quod non respicit sensus communis, ergo, etc. Minor patet, quia sicut essentia Angeli est superior, ita et potentia.
Respondeo ad istas instantias, praemittendo aliqua : Primo, quod aliud est loqui de aliquo ita perfecto formaliter, cui ex sua perfectione formali repugnat simpliciter omnis imperfectio, et aliud de illo inter aliqua entia perfectissimo, cum quo tamen stat aliqua imperfectio, cum non sit sic necessario perfectum, quod excludat omnem imperfectionem, licet multas necessario excludat. Secundo praemitto, quod continere aliud contingit multipliciter, aliquando continet sicut causa effectum ; et hoc dupliciter, vel continet sic, quod tota entitas simpliciter dependet a causa, sic quod illa remota impossibile esset ab alio dependere.
Secundo quando sic continet quod tamen secundum suam entitatem ab alio etiam dependet, imo principalior ab alio. Primo modo solus Deus continet omnem creaturam. Secundo modo causae secundae continent suos effectus ; et non loquor hic de passione subjecti, q uae ponitur quasi effectus subjecti adaequatus, et idem realiter illi, et sic subjecto remoto, passio non posset esse.
Tertio praemitto, quod continere eminenter aliud potest dupliciter intelligi ; vel quod contineat aliud secundum totam entitatem diminutam, vel quod contineat secundum totam entitatem perfectam. Primo modo omnis causa secunda aequivoca continet effectum. Secundo modo causa prima continet eminenter omnem effectum. Et proprie continere aliud eminenter non est ex hoc solo, quod continens sit perfectius in se, sed quod contentum etiam dependeat a continente ; vel si etiam ponatur quod continere eminenter sit, quod continens sit simpliciter perfectius contento, tunc sciendum est quod quando dicimus, quod continens aliud eminenter potest causare notitiam contenti, non debet ita absolute intelligi, scilicet quod tantum sit perfectius illo, sed quod etiam contineat illud secundum totam suam entitatem, ut exposui in secundo, dist. 3. q. 10. et infra quaest. 14.
Quarto praemitto, quod aliquae potentiae dicuntur ejusdem rationis, quia sunt ejusdem speciei, ut duae potentiae visivae in duobus hominibus ; aliquae dicuntur ejusdem rationis, quia licet distinguantur specie ut visiva in homine, et visiva in bove, tamen conveniunt in hoc conceptu quidditativo, scilicet potentia visiva, sic quod utraque est vera potentia visiva, licet una sit essentialiter perfectior alia, quia species sunt sicut numeri, ex 8. Metaph. Et aliquae dicuntur ejusdem rationis secundum genus, quia conveniunt in aliquo genere, ut potentia visiva et auditiva, et tamen nullo modo conveniunt in aliquo conceptu, puta auditiva vel visiva, quia tunc vel visiva esset auditiva, vel e contra ; vel una esset unum membrum divisivum respectu divisi, et esset ipsum divisum ; non dicuntur ergo ejusdem rationis, sicut primo modo. Sic dico de sensu communi, quia licet sensus communis in homine et in asino differant suo modo specie, tamen dicuntur ejusdem rationis pro quanto conveniunt in hoc conceptu, qui est sensus communis. Hoc idem dico, quod intellectus hominis et intellectus Angeli, posito quod non sint ejusdem rationis, quia non ejusdem speciei, nec generis proximi, tamen dicuntur ejusdem rationis, quia realiter conveniunt in hoc, quod est potentia intellectiva. Et hoc modo, quae ponuntur ejusdem rationis, quidquid respicitur ab una pro objecto, respicitur etiam ab alia, et sic quantum ad hoc, omnis potentia intellectiva habet idem objectum adaequatum, saltem loquendo de illa, quae est creata, sicut etiam omnis potentia visiva respicit idem pro objecto adaequata Et quod divinus intellectus non habeat lapidem pro objecto motivo immediate, hoc non est ex ratione intellectus, sed ex hoc quod cum sit formaliter infinitus non potest moveri a creatura, recipiendo ab illa aliquam perfectionem, quia tunc vilesceret. Dico etiam, quod licet lapis non possit immediate et formaliter movere intellectum divinum, continetur tamen virtualiter in primo objecto adaequato motivo intellectus divini, scilicet in essentia divina.
Istis praemissis patet responsio ad instantias. Ad primam negatur similitudo, quia intellectus divinus, quia infinitus, necessario excludit omnem imperfectionem, et ideo repugnat sibi posse immediate moveri ab aliqua creatura ad sui notitiam. Sed intellectus Angeli est perfectionis finitae et limitatae, cum qua stat multiplex imperfectio, et sic potest habere etiam lapidem pro objecto motivo, sicut etiam habet intellectus noster, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. quaest. 11 . Et cum arguitur quod tunc vilesceret, dico quod non est formaliter infinitus, et ideo non habet in se realiter omnem perfectionem, et per consequens potest perfectionem sibi competentem (loquendo,de perfectione secunda) ab aliquo recipere. Est enim majoris imperfectionis dependere ab alio secundum totum suum esse, sicut nunc dependet a Deo, sicut etiam aliae creaturae, quam dependere secundum aliquam perfectionem secundam quam recipit ab objecto, partialiter tamen, et a causa minus principali.
Ad secundam patet responsio, quia intellectus divinus est formaliter infinitus, ideo movetur ab essentia sua respectu omnium intelligibilium, sed non est sic de intellectu finito et limitato.
Ad tertiam, dico quod Angelus nullam creaturam continet virtualiter vel eminenter secundum totam entitatem illius, qualis continentia requiritur ad hoc ut sit ratio causandi notitiam cujuscumque contenti, imo pro nunc dico (non asserendo) quod nulla creatura quantuncumque suprema, continet aliam creaturam absolutam realiter distinctam secundum totam suam entitatem, cum quaelibet primo et principaliter secundum totum suum esse, sic dependeat a Deo, quod ipso per impossibile circumscripto, esset impossibile ipsa aliquo modo esse. Et dicit Doctor in 2. dist. 2. quaest. 4. quod genitum ab aliqua causa secunda tantum dependet ab illa in esse pro illo instanti in quo accipit esse ab illa causa, licet principaliter tamen a prima, sed in toto tempore sequenti immediate a Deo. Licet ergo Angelus, quia gradus supremus inter creaturas, aliquo modo contineat perfectionem illarum, nunquam tamen continet secundum perfectionem totalem, qualis continentia requiritur ad hoc, ut possit causare notitiam perfectam contenti. Dico secundo, quod etiam casu illo posito, id est, quod essentia supremi Angeli sic contineret omnem creaturam, adhuc nonhaberetur intentum, quia licet ipsa essentia, ut praesens intellectui Angelico in ratione objecti actum intelligibilis causaret necessario notitiam sui et contentorum, tamen non negaretur quin lapis contentus, si esset in se praesens tali intellectui, possit ipsum movere ad sui notitiam. Sicut etiam si illa essentia Angeli esset praesens intellectui humano causaret notitiam sui et omnium contentorum, tamen lapis si poneretur praesens illi intellectui in ratione objecti intelligibilis, actu posset ipsum movere, et sic patet quod etiam isto casu posito, licet sit impossibilis, ratio nihil concludit.
Ad quartam, dico quod licet distinguantur etiam genere remotiori, qui tamen habent idem objectum, sicut patet de sensu communi in homine et in bove, requiritur etiam quod distinguantur eo modo quo dixi supra, scilicet quando non conveniunt in potentia intellectiva, et talis distinctio arguit distinctionem objectorum primorum, sicut patet de visiva et auditiva ; modo intellectus humanus et intellectus Angeli conveniunt in ratione formali intellectus.
Ad quintam patet responsio ex superius dictis ; et sic patet solutio.
Tertio principaliter instatur contra tertium, probando quod motio omnino prima non sit motio naturalis. Et primo sic, praesupponendo quod movere sequitur entitatem, tunc sic : Quanto ponitur ens motivum perfectius simpliciter, tanto ex natura rei primo natum est movere, quia sicut perfectius essentialiter ex sua ratione natum est esse prius imperfectiore, ita si est motivum, natum est prius movere, et si est infinitum et praesens mobili, necessario movebit illud ponendo quod necessario sit motivum. Secundo suppono, quod sicut intellectus divinus, et essentia divina concurrunt, ut duae quasi causae partiales ad intellectionem essentiae divinae, sic essentia divina, et voluntas divina concurrunt ad volitionem essentiae divinae. Tertio praemitto quod voluntas ex sua formali ratione est perfectior intellectu, ut patet a Doctore in 4. dist. 49.
Istis praesuppositis arguitur sic: Voluntas si sola ponatur motiva ad actum suum, est ex sua ratione formali perfectius motivum quam intellectus divinus ; ergo voluntas prius movet se ad actum suum quam intellectus. Antecedens patet ex tertio praesupposito. Si dicatur, quod intellectus divinus est ita infinitus, sicut voluntas, dico quod hoc non solvit, quia semper voluntas ex sua ratione formali ponitur perfectior intellectu. Sicut etiam essentia divina ex sua ratione formali quidditativa ponitur perfectior omni attributo, licet attributa sint formaliter infinita, sic in proposito. Consequentia probatur ex primo praesupposito, scilicet quod perfectius simpliciter est prius motivum imperfectiore. Si dicatur quod concurrit essentia cum voluntate, sed prius concurrit cum intellectu, ideo intellectus et essentia sunt prius motivum. Dico etiam, quod hoc non solvit, quia hoc posito, stat quod totum principium motivum sit perfectius, quia essentia est eadem, ut concurrit cum utroque, et tunc voluntas ex sua formali ratione est perfectior intellectu ; ergo principium motivum est perfectius ut includit essentiam et voluntatem quam ut includit essentiam et intellectum. Si dicatur, quod voluntas praesupponit operationem intellectus, dico quod hoc non solvat, quia perfectius, ut perfectius simpliciter non praesupponit necessario imperfectius, et maxime quando imperfectius non est de intrinseca ratione perfectioris, sicut nec infinitum praesupponitur necessario finitum, ut dicit Doctor. Secundo instatur sic : Si motio naturalis necessario est prior motione per modum voluntatis, et in eodem operante sit utraque motio, sequitur quod ipsa erit simpliciter prior omni motione voluntaria, et sic productio Filii in divinis erit simpliciter prior omni motione voluntatis respectu volitionis essentiae divinae ; consequens est falsum, patet, quia talis volitio est essentialis, et essentialia dicentia perfectionem sunt priora notionalibus, ut patet a Doctore supra q. 1. Consequentia probatur, quia si motio naturalis in eodem ex se est prior motione voluntaria, sequitur quod ex se erit prior omni motione voluntatis in eodem operante. Si dicatur, quod non est verum, nisi de motione naturali ejusdem ordinis, et de motione voluntatis ejusdem ordinis, quae respiciunt eumdem terminum, contra, quia motio ad notitiam genitam per modum naturae, et motio per modum voluntatis ad volitionem essentiae divinae habent eumdem terminum, quia utraque respicit essentiam divinam, ut patet: eadem enim essentia est objectum primum tam motionis, quae ad notitiam simplicem sui, et quae est ad notitiam genitam, quam motionis voluntatis, quae est ad amorem essentialem, et ad amorem spiratum, sive procedentem ; ergo sequitur propositum, scilicet quod motio ad notitiam genitam cum sit mere naturalis, erit posterior motione voluntatis, sive quae est per modum voluntatis respectu amoris essentialis.
Tertio instatur sic: Aliqua motio per modum naturae respectu ejusdem termini est simpliciter posterior motione per modum voluntatis, quae est simpliciter ad idem objectum ergo motio naturalis in eodem ; operante respectu ejusdem termini non est simpliciter prior motione per modum voluntatis. Consequentia patet. Antecedens probatur, supponendo quod dicit Doctor in prolog. q. ult. et dist. 38. 39. et 45. primi, et infra praesenti quaest. scilicet quod contingens de termino, sive altera pars contingentis determinate vera est immediate a voluntate divina, sic determinate volente ; et haec determinatio est simpliciter prior cognitione ejusdem complexi contingentis, ut patet a Doctore in locis praeallegatis. Ex hoc sequitur quod motio voluntatis, quae terminatur ad hoc complexum contingens, est prior motione intellectus ad notitiam ejusdem complexi ; ergo motio naturalis, ut hujusmodi, etiam in eodem operante, est simpliciter prior motione per modum voluntatis.
Quarto instatur sic, quia idem Pater in divinis prius per modum voluntatis movetur ad generationem Filii, id est, quod prius vult illam generationem esse, quam actu generet Filium per modum naturae ; ergo motio naturalis, sive per modum naturae in eodem operante non est simpliciter prior motione per modum voluntatis. Consequentia patet, quia consequens includitur in antecedente. Antecedens pater per Doctorem in primo, dist. 6. quaest. unica, ubi ostendit quomodo pater vult generare.
Quinto instatur sic, quando in eodem operante concurrunt principium per modum naturae, et principium per modum voluntatis, principium per modum naturae est perfectissimum, imo formaliter infinitum, et habet objectum perfectissime praesens, circa quod natum est operari per modum naturae. Et nullum extat impedimentum, potest in eodem instanti quo ponitur principium sic perfectum, perfecte operari operatione sibi conveniente circa illud tale objectum, et maxime quando objectum ponitur alia causa partialis per modum naturae, imo necessario statim agit per modum naturae. Sed intellectus divinus et essentia divina sunt hujusmodi, tam respectu cognitionis essentiae simpla cis, quam respectu notitiae genitae, ut patet. Si ergo tale principium per modum naturae ponitur prius movere secundum totum conatum, quam principium per modum voluntatis, sequitur quod Filius erit necessario prior omni actu voluntatis.
Respondeo ad instantias, praemittendo aliqua. Primo, quando est natura perfecta intellectiva includens intellectum et voluntatem, semper voluntas ad hoc, ut actum eliciat circa objectum, praesupponit operationem intellectus circa idem objectum incomplexum, sic quod est impossibile illud objectum posse velle, nisi ab intellectu ejusdem naturae sit praecognitum. Et hic nulla videtur ratio assignanda, nisi natura potentiarum, puta quia intellectus est talis natura, ideo potest elicere actum circa objectum absolute, etiam nulla operatione alterius potentiae praemissa circa illud idem objectum, et voluntas est talis natura, quod non potest elicere actum circa objectum, nisi sit sibi praesens, ut actu cognitum ; et sic motio voluntatis circa objectum semper praesupponit motionem intellectus circa idem objectum causantis cognitionem ejusdem objecti.
Ex hoc patet quomodo voluntas in operando necessario sit posterior intellectu in operando, non quod intellectus in eadem natura sit ex natura rei in se prior voluntate ; imo simpliciter in eodem instanti quo est intellectus, est etiam voluntas, quae sunt perfectiones absolutae naturae. Sed intellectus dicitur prior voluntatem in operando, quia prius necessario operatur, quam voluntas circa objectum. Et quia motio intellectus circa objectum et objectum intellectum est necessario per modum naturae, et simpliciter naturalis, et motio voluntatis tantum libere, ideo in eadem natura in qua sunt istae potentiae, motio per modum naturae est simpliciter prior motione per modum voluntatis ; motio ergo per modum naturae non est praecise ratione perfectionis principii activi, sed praecise dicitur naturalis, quia est a naturali principio necessario, et per modum naturae movente, et non videtur assignanda alia ratio, ut patebit infra, q. 16. imo stat quod principium per modum voluntatis, motivum sit simpliciter perfectius, ut patet de voluntate respectu coeli, vel ignis. Patet etiam quando utrumque est in eodem operante, sicut in nobis, voluntas est perfectior intellectu, ut prohat Doctor in 4. dist. 49. et tamen ipsa ex natura sua praesupponit operationem intellectus, et hoc non est imperfectionis in voluntate, quia non habet actum circa objectum, nisi praecognitum ; esset bene aliqualis imperfectio, si intellectus posset habere actum circa aliquod objectum, circa quod non posset voluntas habere actum, quia sicut intellectus non habet actum circa objectum, nisi actu praesens in ratione intelligibilis actu, ita voluntas non habet actum, nisi circa objectum actu cognitum, quia aliter non potest sibi esse praesens in ratione objecti actu amabilis Secundo praemitto, quod natura simpliciter suprema, quae est Deus, necessario est intelligens et volens, ut subtiliter probatum est a Doctore in primo dist. 2. parte prima, quaest. 1. in illis praeambulis, et ipsa in agendo est simpliciter independens, et omnia alia in agendo ab ipsa dependent: et sic est simpliciter primum effectivum, et est impossibile aliud esse prius eo. Haec omnia sunt ostensa a Doctore in primo, ubi supra. Ex quo sequitur quod si est simpliciter primum motivum, et non potest velle aliquid, nisi praecognitum a suo intellectu, et nihil ad extra potest aliquid immediate velle, nisi prius velit essentiam suam, quia volitio essentiae est simpliciter necessaria, ut patet hic, et in primo, dist. 40. et infra, q. 16. et volitio creaturae tantum contingens, ut probat Doctor in primo, dist. 39. et in secundo, dist. 1. et in quodl. q. 7. et praesenti, et volitio contingens praesupponit necessariam, ut probat Doctor in 2. dist. 1. q. i. Cum ergo volitio essentiae sit simpliciter prima motio voluntatis divinae, et illa volitio necessario praesupponit ex natura talis potentiae intellectionem ejusdem essentiae, sequitur quod simpliciter prima motio est motio naturalis, sive per modum naturae. Et ex hoc patet responsio ad primum argumentum, quia posito quod voluntas in eadem natura sit ex ratione formali perfectior intellectu, tamen ex hoc non sequitur quod agat primo per. modum naturae, quia hoc non procedit ex sola perfectione, ut dixi supra. Tamen de facto voluntas est aeque perfecta, aut intellectus divinus propter infinitatem. Ad secundum dico quod quando in eadem natura sunt duae potentiae, scilicet intellectus et voluntas, et perfectae, et non impeditae, et circa idem objectum, ita quod operatio voluntatis necessario praesupponit operationem intellectus circa idem objectum, et similiter productio voluntatis necessario praesupponit productionem intellectus circa idem objectum; sic se habent, quod voluntas immediate potest habere actum circa objectum cognitum, ita quod operatio voluntatis tantum praesupponit operationem intellectus circa idem objectum, et si necessario operatur in eodem instanti quo habet objectum praesens, sive actu cognitum, necessario vult illud, aliter non esset perfecta potentia. Sic similiter si ponuntur istae potentiae vere productivae, circa idem objectum primum, voluntas non potest esse actu productiva circa essentiam, nisi intellectus prius fuerit productivus. Et hoc est praecise ex natura potentiarum, quod sicut in operando voluntas praecise praesupponit operationem intellectus, et non productionem ipsius, sic in producendo necessario praesupponit productionem intellectus circa idem objectum. Et ideo simpliciter prima motio per modum naturae est operatio intellectus divini circa eamdem essentiam ; et prima simpliciter motio per modum voluntatis est operatio, sive volitio voluntatis divinae circa essentiam divinam, ita quod ista motio in ordine omnium motivum est secunda, licet prima sit per modum naturae, et secunda fer modum voluntatis. Sed secunda motio simpliciter intellectus divini est generatio Filii, quae est per modum naturae, et est tertia in ordine motionum ; secunda vero motio per modum voluntatis est productio Spiritus sancti, et est quarta in ordine motionum. Tertia simpliciter motio intellectus divini, sive memoriae divinae per modum naturae est productio creaturarum simplicium in esse cognito, sive in esse objectivo, et haec est quinta motio in ordine motionum. Et tertia motio simpliciter per modum voluntatis est productio, creaturarum in esse volito, et haec est sexta motio in ordine motionum. Quarta simpliciter motio, etiam per modum naturae, est cognitio intellectus divini respectu objectorum volitorum ; et haec est septima in ordine motionum. Quarta motio simpliciter per modum voluntatis est productio creaturarum in esse realis existentiae, et est octava in ordine motionum. Et sic patet quomodo una per modum naturae est prior alia per modum voluntatis, et una per modum voluntatis est prior alia per modum naturae, simpli_ citer tamen prima, et omnino prima est motio per modum naturae.
Ad tertium concedo, quod aliqua motio per modum voluntatis est priora scilicet volitio complexi contingentis, et cognitio ejusdem est posterior, tamen motio per modum naturae respectu terminorum complexi, necessario est prior volitione circa illud complexum, et hoc est, quia voluntas non praesupponit cognitionem complexi contingentis, sed tantum cognitionem terminorum, ut dixi supra. Loquendo ergo de motione intellectus quae semper praesupponitur motioni per modum voluntatis, semper illa est prior, reddendo singula singulis, ut supra patuit.
Ad quartum, dico quod illa volitio non est principium generationis Filii, qua Pater vult illam generationem,
sed est volitio qua Pater complacet sibi generare Filium, et illa est prior, tamen praesupponit aliam, scilicet cognitionem essentiae, et etiam cognitionem generationis divinae, de hoc vide Doctorem in 1. dist. 6.
Ad ultimum patet responsio ex dictis ad primum argumentum, quia hoc totum procedit mere ex natura potentiarum, et nulla alia causa assignari potest.
Quarto principaliter instatur contra quartum, probando quod motio, quae est ad terminum finitum. Primo sic, motio ad paternitatem in divinis est prior motione ad generationem Filii; patet quia essentia prius quasi originat paternitatem in seipsa, ut patet a Doctore in primo, dist. 28. et tamen motio ad paternitatem est ad terminum, saltem non infinitum, et motio ad Filium est ad terminum infinitum.
Secundo instatur sic, quia si motio, quae est ad terminum infinitum sit necessario prior motione, quae est ad terminum finitum, hoc erit, quia quando agens perfectum comparatur ad perfectius, et minus perfectum, prius erit motio ad perfectius quam ad imperfectius, quia imperfectius praesupponit perfectius, et non e contra. Si sic, ergo sequitur quod intellectus divinus prius movetur ad producendum perfectius in esse objectivo, vel in esse cognito, quam moveatur ad producendum imperfectius, et sic prius erit homo in esse cognito quam bos, et sic ordinate erit motio ad aliud, et aliud secundum magis et minus perfectum, et sic essentia necessario prius movebit intellectum suum ad notitiam hominis, quam aliorum animalium, quod videtur omnino inconveniens.
Tertio instatur, quia prius producitur proprietas Filii, quam communicetur essentia divina Spiritui sancto ; ergo ista motio, sive communicatio termini infiniti praesupponit necessario terminum non infinitum.
Quarto instatur, quia si possibile foret infinitum causari a voluntate divina contingenter, tunc voluntas posset immediate causare finitum, et post infinitum, et sic poterit prius esse motio ad finitum quam ad infinitum.
Quinto instatur. et quaero quare motio ad terminum finitum, non potest esse prior motione ad terminum infinitum, sed necessario posterior? Aut hoc est, quia repugnat moventi ad terminum infinitum, et finitum posse attingere terminum finitum, nisi prius attingat terminum infinitum ; aut ideo est, quia repugnat termino finito posse produci, non prius producto termino infinito ; aut ideo est, quia terminus finitus est suo esse includit terminum infinitum. Sed nullum istorum est necessarium. De primo patet, quia si movens habet in virtute sua utrumque terminum, ita quod unus terminus non ponitur ratio formalis respectu productionis alterius termini, quantum est ex natura talis moventis, potest unum sine altero producere, et sic unum prius alio, et sic prius terminum finitum quam infinitum. De secundo patet, quia non ponitur terminus finitus in aliquo genere dependere a termino infinito ; ergo non repugnat sibi posse produci, infinito non producto per prius. De tertio etiam patet, quia finitum non includit in suo esse formali infinitum, ut patet ; ergo, etc.
Respondeo, praemittendo unum, quod erit solutio argumentorum, scilicet quod Doctor quando hic dicit,
quod motio ad terminum infinitum est prior motione, quae est ad terminum finitum, hoc dicit comparando infinitum simpliciter ad finitum simpliciter, quod est ens distinctum realiter ab infinito, quia vult quod motio secundum voluntatem, qui est ad essentiam divinam, est simpliciter prior omni motione, sive per modum naturae, sive per modum voluntatis, quae terminatur ad creaturam, et hoc intelligit, et non de motione ad intra, cum ibi nihil sit finitum.
Respondeo tamen ad rationes, etiam absolute conclusione intellecta. Ad primam dico quod non est aliqua motio ad paternitatem cum nullo modo producatur, ut patet a Doctore in primo, dist. 26. ei 28. et posito quod pullulet ab essentia, tamen non est motio ad ipsum ; et posito quod sit aliqua motio, vel quasi motio, dico quod illa erit ad terminum infinitum, quia essentia suo modo communicaretur Patri per talem motionem.
Ad secundam patet responsio, quia generatio Filii necessario est ad terminum infinitum, quia ad essentiam, quae proprie est terminus formalis generationis, ut probat Doctor in primo, dist. 5. q. 2. vel si ad Filium, ut ad terminum totalem, tamen ipse Filius includit essentiam, ut terminum formalem.
Ad tertiam patet responsio ex praesupposito.
Ad quartam patet similiter responsio, quia primo casus est impossibilis. Secundo posito casu, diceretur quod intelligitur de motione per modum naturae. Tertio dicitur, et melius, quod Doctor loquitur de termino infinito et finito, ut sunt duo effectus ordinate procedentes ab eadem causa,
quod tunc infinitum erit prius producibile quam finitum.
Ad quintam, dico quod ratio est, quia quando principium est productivum per modum naturae alicujus infiniti, et alicujus finiti, ita quod tam finitum quam infinitum est praecise ab eodem principio, et maxime quando principium nullo modo est impeditum, prius necessario producit infinitum quam finitum, quia prius respicit infinitum, ut effectum immediatiorem ; si tamen, per possibile vel impossibile, illud infinitum non produceretur, non repugnaret tali principio posse immediate producere finitum ; non est ergo ex repugnantia principii productivi, nec ex repugnantia termini finiti, sed praecise quia productio termini infiniti nata est esse prior productione termini finiti, quando utraque productio comparatur ad idem principium productivum, sicut duo effectus, quorum unus est immediatior causae, et alius mediatior. Et de hoc satis dictum est in secundo dist. 1. q. 1. Vide in dubiis.
Quinto principaliter instatur contra quintum dubium, probando quod primum mobile motione naturali non sit intellectus divinus, et primum motivum naturale essentia divina. Primo sic, et praesuppono unum, scilicet quod infinitum simpliciter nullo modo dependet ab alio, nec quasi dependet, sed est simpliciter et omnino independens. Hoc patet a Doctore tunc sic: Omne mobile, vel quasi mobile ab alio, necessario dependet, vel quasi dependet ab illo. Sed intellectus divinus nullo modo dependet nec quasi dependet ; ergo non est ab aliquo mobilis. Major patet, quia mobile ab alio aliquid recipit, vel quasi recipit ab illo, aliter non esset mobile, et quando A recipit aliquid a B, tunc A in eo, quod recipit a B, dependet a B. et hoc patet a Doctore in primo, dist. 30. Minor patet, quia intellectus divinus est formaliter et simpliciter infinitus.
Secundo instatur, probando quod intellectus divinus nullo modo sit mobilis ab aliquo, quia tunc haberet rationem materiae, vel quasi materiae ; patet, quia tunc haberet rationem, quasi receptivi, et quasi passivi. Sed hoc simpliciter negatur a Doctore in 4. dist. 5. q. 2. ubi vult quod essentia divina in generatione Filii non habet rationem, nec materiae, nec quasi materiae, quia haec sonant imperfectionem in essentia divina, et hoc idem sequitur in intellectu divino.
Tertio instatur, quia si intellectus divinus est primo mobilis, vel quasi mobilis respectu notitiae essentiae divinae, sequitur quod quasi recipit illam ab essentia divina. Sed hoc est impossibile, quia aut illa notitia est re distincta, aut ratione ; alterum oportet dari, aliter idem omnino re et ratione indistinctum esset receptivum et receptum. Sed talis notitia non distinguitur re, patet, quia est simpliciter eadem res cum essentia divina ; nec ratione, quia illa intellectio est prior omni actu collativo, cum sit simpliciter prima.
Quarto instatur, quia si intellectus divinus est mobilis ab essentia divina ad notitiam genitam, tunc quaero quomodo illa notitia genita est in intellectu, aut in intellectu absolute, et communi tribus personis ; aut praecise in intellectu Patris, aut in intellectu Filii. Non primo, quia tunc talis notitia esset communis tribus personis, sicut et intellectus. Non secundo, quia tunc ipsa formaliter denominaret partem, sicut etiam infert Doctor pro inconvenienti contra Henricum in 1. dist. 2. part. 2. et dist. 27. Non tertio, quia tunc intellectus praesupponeretur esse in Filio, et sic Filius haberet esse prius quam notitia genita, quod est impossibile, cum Filius et notitia genita tantum nomine differant, ut exposui in 1. dist. 2. part. 2. quaest. 3.
Quinto instatur, quia tunc intellectus divinus posset mutari; patet, quia in eodem instanti quo est intellectus, non habet notitiam essentiae, patet, quia ipsa notitia, ex quo quasi producitur ab essentia, ut supra patuit, quaest. 13. praesupponit intellectum ; si ergo in illo primo instanti quo intellectus divinus intelligitur, non intelligitur habere illam notitiam, et post intelligitur habere ; ergo mutatur. Probo consequentiam, quia tunc transiit de contradictorio in contradictorium, quia transitus non potest fieri sine mutatione, ut patet a Doctore in 1. dist. 39.
Sexto arguo, probando quod essentia divina non sit primum motivum, et primo sic : Idem non potest esse principium quo et quod producendi ; patet, quia principium quo est ratio formalis producendi. Principium vero quod est illud, in quo ponitur talis ratio formalis, ut patet, discurrendo in omnibus. Sed essentia divina est principium quo producendi notitiam in intellectu divino ; ergo non movet primo intellectum divinum, et tamen in illo priori in quo persona non intelligitur, est vera intellectio essentiae divinae.
Septimo instatur sic : Si essentia movet intellectum divinum ad sui no.
titiam, ergo movet propter finem, cum movens per modum naturae, si est per se movens, moveat propter finem, ut patet 2. Physic. Si ergo ipsa movet propter finem, et finis primo movet efficiens, vel quasi efficiens, ergo essentia prius movetur, scilicet a fine, et tunc quaero, aut a se ipsa, aut ab alio, quocumque dato habetur quod motio finis erit prior motione essentiae divinae respectu intellectus sui, et sic motio ipsius per modum naturae respectu intellectus sui non erit simpliciter prima.
Octavo instatur sic : Si essentia est primum motivum per modum naturae tam ad notitiam ingenitam, quam ad notitiam genitam, aut est primum motivum inquantum essentia, et ut prior infinitate, aut ut actu infinita, aliud non videtur dandum ; non primo, quia tunc non haberetur notitia formaliter infinita, quia a non infinito formaliter, non potest formaliter esse infinitum ; non secundo, quia tunc essentia, non esset primum motivum. Tum etiam, quia essentia, ut essentia, ponitur primum subjectum Theologiae in se, et non sub ratione infinitatis, ut patet supra in prol. q. 3. et eo modo quo ponitur primum subjectum Theologiae in se ponitur objectum intellectus sui.
Nono instatur, quia quaero, quare non ponitur sic primum motivum per modum naturae ipse intellectus, cum ipse ponatur ita causa intellectionis essentiae, sicut essentia, nam essentia et intellectus apud Doctorem ponuntur duo principia partialia actus intelligendi, ut patet in primo, dist. 2.
Decimo instatur sic, quia tunc sequeretur quod si essentia est motiva per modum naturae ad notitiam sui essentialem, quod talis notitia erit similitudo naturalis ipsius essentiae per imitationem, et sic erit vere mensurabilis ab essentia ; sed hoc videtur esse contra rationem infiniti intensive.
Respondeo ad omnes instantias praemittendo aliqua satis necessaria. Primo, quia istae rationes, vel saltem plures videntur tenere ex illa vulgata propositione Doctoris, scilicet, qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur talis est, ubi sola ratione distinguuntur, et sic, si intellectus esset realiter distinctus ab intellectione divinae essentiae, esset realiter receptivus notitiae ab essentia ; cum ergo non realiter distinguatur eo modo quo distinguit, eo modo recipit notitiam illam. Hanc propositionem aliqualiter declaro, ultra ea quae supra exposui quaestione prima. Et hanc expositionem pono, salvo semper meliori judicio, nec intendo quovis modo contradicere nec verbis, nec intentioni Doctoris, nec hic, nec alibi. Dico ergo, quod quando aliqua comparantur ad invicem, quae ut distincta realiter, habent talem ordinem realiter, illum eumdem habent, ubi distinguuntur ratione, vel ex sola natura rei. Et sic si comparantur duo finita, quibus formaliter non repugnat aliqua imperfectio, puta, quia subjecto accidentis non repugnat formaliter ista imperfectio, quod sit receptivum alterius, tunc quando subjectum et accidens comparantur ad invicem, ut realiter distincta, talem ordinem habent, quod subjectum est realiter receptivum talis accidentis, et realiter perficitur ab illo; si ergo tantum ratione distinguerentur, talem ordinem haberent, scilicet, quod subjectum, saltem secundum rationem, esset receptivum, et hoc est, quia ut realiter distincto, talis imperfectio non repugnat. Sed si ponatur subjectum formaliter infinitum intensive, cui ut sic, simpliciter repugnat omnis imperfectio, si comparetur ad aliquid, quod est denominativum illius ex natura sua, ita quod illud sit realiter distinctum, nunquam esset realiter receptivum ; patet, quia infinitum, cui formaliter repugnat omnis imperfectio, non potest esse realiter receptivum alterius realiter distincti ; ergo si illud :aliud non sit realiter distinctum, sed tantum ratione, tunc non erit receptivum secundum rationem, quia ordo inter aliqua secundum rationem praecise accipitur inter illa per comparationem ad realiter distincta, inter quae est talis ordo realis. Ex hoc sequitur, quod intellectus divinus nullo modo est receptivus, nec quasi respectu notitiae essentiae divinae, quia per possibile, vel impossibile, esset realiter distinctus, nullo modo esset realiter receptivus illius, quia infinito intensive realiter repugnat omnis imperfectio, et per consequens, nec modo est aliquo modo receptivus notitiae etiam sola ratione distinctae.
Si dicatur, quod Doctor multoties applicat hanc propositionem divinis, ut patet quaest. 3. prologi, ubi dicit, quod si attributa essent realiter distincta ab essentia, quod essent realiter causata ; ergo ubi sola ratione distinguuntur saltem intelliguntur secundum rationem causata. Patet etiam supra, quaestione prima, et secunda, ubi hanc propositionem applicat divinis. Dico salvo meliori judicio, quod , semper Doctor intelligit si eis non repugnat imperfectio, nam in prologo non accipit attributa, ut formaliter infinita, quia ut sic si essent, per impossibile, realiter distincta, repugnaret eis posse causari, et realiter ab alio dependere ; ergo ut sic repugnat etiam eis saltem posse causari secundum rationem; fit ergo comparatio absolute, comparando attributum absolute, non ut infinitum. Et similiter fit comparatio intellectus absolute sumpti cui, ut realiter distincto, non repugnat haec imperfectio,quod sit realiter receptivus ; ergo ubi sola ratione distinguitur, sic secundum rationem erit receptivus. Et sic posset de omnibus aliis dici.
Si tamen haec expositio non placet, quam credo esse veram, potest dici breviter, quod ubi realiter distinguuntur, realiter unum est receptivum, et se habet per modum materiae, et sic dicit imperfectionem, ubi tamen unum transiit in perfectam identitatem alterius, sicut est in divinis, tunc nulla in re est imperfectio, licet secundum nomen appareat aliqualis imperfectio, quia non habemus vocabula propria, quibus explicemus quomodo intellectus divinus dicitur mobilis ab essentia.
Ex his patet solutio ad plures rationes. Ad primam dico, quod intellectus pon dependet, nec quasi ab essentia, quia est perfecte idem, et essentiae et notitiae, quasi productae, tenendo secundum modum exponendi propositionem. Et quod dicitur in alio argumento quod Doctor negat in primo, dist. 5. quaest. 2. essentiam esse quasi materiam, dico quod non negat ibi praecise, quia si natura divina esset realiter distincta a proprietate, puta a generatione, sive activa, sive passiva, quod tunc esset vere materia, ut de qua generaretur Filius, et sic nunc sit quasi materia respectu generationis, quia non distinguitur essentialiter a generatione, sed negat ibi absolute habere se quasi materiam, quia nec esset vere materia, si esset realiter distincta. Et ratio, quia ipsa essentia est terminus formalis generationis ; ergo nullo modo, nec materia, nec quasi materia, vide ibi. Nec vult ibi quod generatio, sive activa, sive passiva denominent essentiam, nec sint actus actuantes ipsam, nec quovis modo informantes, sed sunt actus personales determinantes, non naturam, sed hypostases, et sunt actus non perficientes naturam divinam, sed rationes subsistendi in natura divina. Et de hoc vide prolixe in 1. dist. 5. quaest. 1. dist Si tamen teneatur prima expositio praesuppositionis vulgatae, patet quid dicendum, quia infinito intensive repugnat simpliciter omnis imperfectio. Et sic patet responsio ad tres primas instantias. Ad quartam, dico quod notitia genita potest multipliciter accipi, licet tamen improprie. Primo, pro constituto ex proprietate et essentia divina, puta pro constituto ex essentia et dictione passiva, qua dicitur Verbum, sive notitia genita. Secundo pro ipsa proprietate absolute, scilicet pro dictione passiva, nam dictio passiva, generatio passiva, verbatio passiva, et filiatio, in re idem praecise important, et solo nomine, vel sola ratione differunt, sicut filius, genitum, Verbum, notitia genita quae exposita sunt in 1. dist. 2. parte. 2. q. 3. Tertio modo accipitur notitia genita, pro notitia essentiali, quae dicatur genita, id est, communicata Filio per generationem, et appropriata Filio. Primo modo, patet quod nihil praesupponit, in quo sit formaliter, quia est persona perfecta per se subsistens, et quamvis possit concedi, quod essentia movet ad hanc notitiam, non debet tamen intelligi, quod moveat quasi producendo illam in aliquo quasi receptivo, quia repugnat supposito posse recipi, vel quasi recipi ; sed dicitur movere, accipiendo movere pro producere, et tunc sensus est, movet ad notitiam genitam, id est, est ratio formalis producendi notitiam genitam per se subsistentem, sed non sic de notitia essentiali. Cum dicitur movet ad notitiam essentialem, intelligitur tunc, quod movet intellectum ad illam notitiam, quasi ipsam recipiendo. Si secundo, dico quod talis proprietas primo est in essentia, non autem ut actus perficiens, nec determinans, sed ut ratio subsistendi, ut supra dixi. Quaeritur, aut est in essentia absolute sumpta? dico, quod est in essentia, non ut absoluta sumpta, nec etiam, ut ipsa est in parte, sed in ipsa, ut communicata Filio, quia tunc intelligo communicari quando ponitur terminus formalis generationis, non enim intelligitur communicari Filio, ut praeexistenti, de hoc vide Doctorem in 1. dist. 5. q. 2. in illis dubiis quae ipse facit. Si tertio modo accipitur, patet quod ille notitia essentialis est in tribus personis, tamen est appropriata Filio, et per generationem sibi communicatur. Ad quintam, dico quod quamvis in aliquo priori signo intellectus divinus non intelligatur habere notitiam essentialem, et in aliquo signo posteriori intelligatur illam habere, tamen ex hoc non sequitur quod mutetur. Cum probatur per hoc, quod transitus de contradictorio in contradictorium non est sine mutatione, dico quod non quilibet transitus facit mutationem, sed quando subjectum transit proprie a privatione ad habitum, vel e contra, et privatio proprie est prior duratione habitu. Et de hoc vide Doctorem in 1. dist. 2. parte 2. q. 3. ubi similiter arguit : Essentia divina non habet generationem Filii in aliquo priori signo, et post habet ; ergo mutatur, non sequitur. Vide ibi responsionem et expositionem responsionis. Et clarius, vide in 1. dist. 39. ubi prolixe exposui illam propositionem Doctoris qua saepe utitur, scilicet transitus de contradictorio, etc.
Ad sextam de essentia divina, cum dicitur, quod essentia divina non potest esse primum motivum, quia idem non potest esse principium quo et quod producendi. Dico breviter, quod quo et quod differunt ab invicem, nec pono quod essentia, ut essentia sic abstractive accepta, moveat, quia ultimate abstracto non convenit hoc adjectivum movere, ut patet a Doctore in 1. dist. 5. quaest. 1. Dico ergo, quod principium quod movendi est Deus, qui movet, et principium quo, sive ratio formalis est Deitas, sive essentia divina, ut patet in simili a Doctore in 1. dist. 4. quaest. 2. Secus postea de principio quo, et quod notitiae genitae, quia principium praecise quo est essentia, et principium quod est aliquod suppositum, vel Deus, ut praecise supponit pro supposito Patris, ut exposuit in1. dist. 4. quaest. 2.
Ad septimam, dico primo quod illa propositio, scilicet omne agens agit propter finem, vera est quando proprie agit effectum, qui vere est ordinabilis ad finem, quia tunc agit propter finem ipsius effectus, ut prolixe exposui in 2. dist. 2. Dico secundo quod primum agens per modum naturae agit tantum ex necessitate naturae, etiam si propter nullum finem ageret adhuc necessario ageret, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. quaest. 1. in illis praeambulis ; modo essentia divina, ut essentia, ponitur simpliciter primum agens per modum naturae. Dico tertio, quod posito, quod essentia divina ageret propter finem, quod tunc ageret propter se communicando notitiam sui intellectui suo, qua ultimate beatificetur in ipso primo movente. Cum dicitur, quod motio finis est prior motione propter finem, dico quod illa motio esset tantum metaphorica, ut patet a Doctore in 1. q. dist. 2. q. 1. et tunc talis motio esset tantum amor naturalis, quod essentia se amat.
Ad octavam, dico quod est primum motivum inquantum essentia, id est, quod ratio formalis movendi est ipsa essentia, tamen actu non movet, nisi ut infinita, non quod infinitas sit ratio movendi, ut alias exposui.
Ad nonam, dico quod ideo essentia divina, dicitur simpliciter primum motivum, quia est movens intellectum divinum, et non mota, sed non sic est de intellectu, ut patet in 1. dist. 3. q. 1.
Sexto principaliter instatur contra sextum, probando quod essentia non moveat ad intellectionem omnium simplicium. Et primo instatur, quia si essentia divina moveat intellectum divinum ad notitiam omnium simplicium, sequitur quod hujusmodi simplicia habebunt prius aliquod esse, quia non praecise habent esse cognitum; Et quaero tunc, quod esse habent, oportet dicere quod esse objectivum, ut exposui in 1. dist. 36. et in 2. dist.
3. quaest. 1. dist. 1. quaestione 1. Et tunc quaero, a quo habent illud esse, oportet dicere quod ab essentia et intellectu, ut exposui in 1. dist. 1. q. 1. in quibusdam dubiis, et sic essentia divina prius movebit ad esse objectivum simplicium, et post ad notitiam eorum. Sed primo probo quod non moveat ad esse eorum objectivum, quia causa naturalis causans per modum naturae, et non impedita, causat effectum perfectum quantum potest causare, quia causat secundum totam ejus virtutem. Hoc patet a Doctore in 1. dist. 3. q. 2. et dist. 8. quaest. ultima, ergo si essentia cum intellectu movent naturaliter ad esse creaturarum, ergo producit illa perfectius quantum potest producere ; ergo producit in esse existentiae ab aeterno, quia esse eorum reale, et existentiae est perfectius esse, quam esse possibile tantum. Nec est dicendum, quod ipsa essentia cum intellectu non possit producere, quia est infiniti vigoris intensive ; nec similiter dicendum est quod repugnet eis habere esse existentiae ab aeterno, quia probatum est in secundo, dist. 1. q. 3. quod non repugnat permanentibus posse causari ab aeterno, et hanc positionem tenet ibi Doctor ut patet intuenti.
Secundo instatur sic : Sicut se habet voluntas ad suum objectum, ita intellectus ad suum, cum sint potentiae circa idem objectum, et sub eadem ratione consideratum, ut patet in primo, dist. 3. q. 3. Sed voluntas divina, sicut potest producere omne producibile in esse volito, ita et in esse existentiae, ut patet ; ergo similiter intellectus divinus, et essentia, sicut potest producere omne producibile in esse cognito, ita potest illud idem producere in esse existentiae, cum non sint minoris virtutis quam voluntas, et eadem objecta ex natura sua sunt producibilia in esse existeni tiae ; nec hic apparet ratio, quare magis voluntas, quam essentia et intellectus.
Tertio instatur : Si essentia per modum naturae producit hominem in esse objectivo, ergo producit ipsum perfecte in tali esse quantum potest, et tunc quaero, aut potest ipsum perfecte producere, aut praecise producit secundum perfectionem, quam nunc habet in tali esse? Si primo ; ergo homo ab aeterno habuit perfectius esse quidditative, quam de facto habuerit ; patet, quia ab aeterno produxit totam virtutem suam, et tunc si habuit perfectius quidditative ; ergo non fuit homo, quia gradus quidditativus additus speciei variat ipsam. Si secundo, ergo essentia praecise producit hominem in tali esse, secundum quod homo fuit producibilis ; ergo prius habuit esse producibile, quam fuerit in tali esse productum, et tunc quaero, in quo fundatur illud esse producibile. Non in se, ut patet, ergo in esse saltem objectivo praecedente, et sic prius habuit esse objectivum, quam fuerit productum in tali esse, quod est impossibile apud Doctorem, ut patet in primo dist. 36. et dist. 45. et in 2. dist. i.q. 1. et infra in quodl.
Quarto instatur sic : Si essentia divina producit per modum naturae omnes terminos simplices in esse objectivo, ergo ab aeterno et simul produxit illos, sed illi sunt infiniti ; patet, quia infinitas individuorum non repugnat in eadem specie, quia species ex sua natura potest esse in infinitis individuis, ut patet a Doctore in
1. dist. 2. parte 1. quaest. ultima, et parte secunda, quaestione 4. et in quodl. quaest. 2. ergo actu fuere producta infinita simul in esse objectivo; et in esse possibili, quod fundatur in esse objectivo ; ergo et voluntas divina potest simul velle infinita individua esse in esse volito ; ergo potest simul velle esse infinita inesse existentiae, et sic actu possunt esse infinita in actuali existentia. Si dicatur, quod repugnat simul esse actu infinita in esse existentiae, quaero unde sit ista repugnantia ? Aut ut ex parte voluntatis divinae, aut ex parte creaturae ? Non primo, quia voluntas divina est infiniti vigoris ; tum etiam, quia Doctor in 1. dist. 2. parte 1. quaest. 1. ostendit quomodo ipsa potest simul causare infinita, ita perfecte simul causare infinita, ita perfecte simul infinita, sicut quodlibet seorsum. Non secundo, quia non repugnat ex parte creaturae quin actu sint simul infinita in esse objectivo, et in esse possibili fundato in esse objectivo ; ergo nec repugnat quantum ad eorum esse existentiae ; oportet enim assignare rationem diversitatis, quae non facile videtur assignari posse.
Quinto instatur sic : Et accipio rationem Doctoris, quam facit in l. dist. 8. quaest. ultima, probando quod Deus non causat aliquid ad extra per modum naturae, quia tunc causaret effectum perfectissimum, quem posset, et sibi non repugnat causare infinitum effectum ; ergo causabit illum necessario, ergo omnia entia erunt illud unum infinitum. Et ratio est, quia causabit omnia causabilia propter hoc, quod causat omnia causabilia, quae potest causare, et ita perfectissimum, et ita omnia illa erunt illud unum causatum, et tunc omnia erunt unum,
vide ibi. Ex hoc arguo, essentia divina est aeque infiniti vigoris, sicut voluntas divina ; ergo producit effectum perfectum quantum potest, et hoc in esse objectivo, et sibi non repugnat posse producere infinitum in tali esse; ergo actu producit, cum necessario secundum ultimum virtutis suae producat ; ergo actu erit infinitum ens productum in esse objectivo ; ergo omnia entia in esse objectivo erunt praecise illud unum ens, quod videtur impossibile ; ergo essentia divina non est productiva per modum naturae simplicium terminorum.
Sexto instatur, probando specialiter quod essentia divina non moveat ad notitiam simplicium, quia quaero, aut notitia essentialis essentiae divinae, qua intellectus divinus intelligit essentiam, est de se omnium intelligibilium, id est, quod in suo esse perfectionali includit, quod actu sit omnium intelligibilium, aut non. Si secundo, ergo non est infinita, quia ut ostensum est in 1. dtst. 2.parte 1. quaest. i. et infra, quaest. 15. quodlib. ad notitiam formaliter infinitam concomitatur, quod sit actu omnium intelligibilium. Si primo, ergo ipsa posita actu habetur notitia omnium intelligibilium ; ergo non producitur notitia omnium intelligibilium ab essentia divina ; illa enim notitia habetur ante productionem personarum ; positis ergo objectis intelligibilibus, statim mediante illa notitia essentiali intelliguntur ab intellectu divino, quomodo ergo post productionem personarum causatur ab essentia divina notitia simplicium.
Septimo instatur, quia si essentia movet ad notitiam objectorum simplicium, ergo illa notitia erit naturalis similitudo illorum objectorum, et hoc per imitationem, patet supra, quaest. 13. ubi habitum est quod notitia objecti est naturalis similitudo objecti per imitationem, et tunc ultra sequitur quod talis notitia dependeat dependentia reali ad objectum actu existens, ut supra patuit, quaest. 13.
Octavo instatur sic : Si essentia movet per modum naturae ad notitiam simplicium ; ergo talis notitia in intellectu divino fundat relationem rationis ex natura rei, quae tantum est ex parte fundamenti est relatio realis, ut supra patuit a Doctore quaest. 13. quodl.ergo si illa relatio rationis termi naretur ad objectum actu existens, et realiter distinctum, esset vere realis, quia tunc extrema essent vere realia, et illa oritur ex natura extremorum, ut patet supra, quaest. 13. ergo notitia divina includit relationem realem ad creaturam, saltem quantum est ex parte notitiae, et si objectum cognitum esset actu existens esset vere realis.
Nono instatur : Si essentia divina, movet ad notitiam omnium terminorum simplicium, aut movet ad eamdem praecise, quae est essentiae divinae, aut ad aliam. Non primo, quia tunc eadem notitia esset bis producta ; non secundo, eo quod in intellectu divino sit tantum una notitia, ut probatum est in 1. dist.2.parte 1.q. 1.
Decimo instatur sic, quia tunc sequitur quod objectum secundarium habeat esse cognitum ab aeterno ; sed esse cognitum est relatio rationis, ut patet a Doctore in pluribus locis. Quaero tunc in quo fundatur? et forte non est dabile, et ultra omnis relatio rationis causatur per actum alicujus potentiae collativae,. et hoc non per actum rectum, sed per actum collativum ; sed illa objecta habent simpliciter esse cognitum per actum rectum intellectus divini, ut patet, et non per actum collativum, quo comparatur unum cognitum ad aliud.
Respondeo ad istas instantias. Ad primam, concedendo quod hujusmodi intelligibilia sunt ab essentia et intellectu, quia ex quo producit notitiam illorum, sequitur quod contineat ea virtualiter secundum totam entitatem eorum, saltem objectivam, et sic potest, imo necessario producit illa in esse objectivo et possibili. Cum instatur, quia tunc produceret, sive causaret ea in esse realis existentiae, negatur. Cum probatur, quia essentia est infiniti vigoris, ergo potest illa producere secundum esse existentiae. Dico quod non sequitur, nisi quod possit producere perfectissime in esse objectivo, in esse possibili, et in esse cognito, quia non potest aliter producere ; oporteret enim probare quod possit producere in esse existentiae, et tunc bene sequitur quod tunc produceret in perfecto esse existentiae sibi competente, sed non probatur quod possit producere in esse existentiae. Cum quaeritur, unde est repugnantia, quod non possit producere in esse existentiae? Dico quod potest poni repugnantia tam ex parte essentiae divinae, quam ex parte objecti producibilis; ex parte essentiae est repugnantia, ex hoc quod est causare aliud a se, quia ex hoc quod causat, sequitur quod contingenter causat, id est, non necessario simpliciter ; ex hoc vero quod causat per modum naturae, sequitur quod simpliciter necessario, et sic causaret necessario, et non necessario. Unde Doctor in 2. dist. 1. q. 3. dicit quod est implicatio contradictionis, causare et necessario causare. Hoc idem in 1. dist. 8. q. ult. modo essentia, ut essentia, si causaret tantum per modum naturae, et necessario simpliciter causare, ut patet hic, et supra. Ex parte vero effectus, est etiam repugnantia, scilicet quod sit causatus simpliciter per modum naturae, quia hoc includit manifestam contradictionem, quia tunc idem esset possibile et necessarium ; necessarium inquantum per modum naturae, et mere necessario causatum ; possibile inquantum habet esse causatum, et sic idem esset necessarium et possibile. Hoc totum patet a Doctore ubi supra. Et dixi causans per modum naturae, et necessario simpliciter ad differentiam secundarum causarum, quia licet multae, quantum est ex natura sua, causent effectus suos per modum naturae, et necessario, non tamen necessario simpliciter, cum causent in virtute voluntatis divinae, contingenter causantis, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. p. 1. q. 1. et patet, quia causans simpliciter necessario a nullo potest impediri ; essentia vero divina, si causaret, causaret simpliciter necessario.
Ad secundam instantiam concedo illam similitudinem, ut praecise illae potentiae comparantur ad sua objecta, et non plus habetur, nisi quod sicut intellectus potest producere in esse cognito, ita et voluntas potest producere in esse volito ; et hoc modo proprie respiciunt sua objecta, quia poteutiae illae, ut operativae hoc modo comparantur ad invicem, quod sicut intellectus potest operari circa aliquod objectum, puta intelligendo illud, ita voluntas circa idem objectum, et sub eadem ratione volendo illud. Si vero comparantur ut potentiae productivae, patet quod hoc non convenit etiam voluntati, unde voluntas, quia tunc competeret omni voluntati, modo voluntas creata non est productiva alicujus entis absoluti praeter actum volendi et nolendi. Tamen si accipiatur voluntas unde infinita, et intellectus unde infinitus, et ad intra, adhuc est vera comparatio, quia sicut intellectus potest esse productivus alicujus suppositi infiniti, ita voluntas potest esse productiva alicujus suppositi infiniti, et patet, quia producit Spiritum sanctum. Si vero comparatur ad extra, adhuc est aliqualis comparatio, quia sicut voluntas producit A in esse reali, et esse existentiae actuali, ita intellectus producit idem A in esse reali, et in esse existentiae possibili tantum, et objectivo, quia A procedit ab aeterno secundum esse objectivum et possibile, et secundum existentiam in esse objectivo et possibili ipsum esse reale actuale, et hoc tam secandum esse essentiae actuale, quam secundum esse existentiae actuale, quae omnia patent in2. dist. 3. q. i. Sed quare intellectus non potest producere in esse reali actuali, et in esse existentiae actuali. Et ego quaero, quare voluntas divina non potest producere creaturam quantum ad esse ejus objectivum, et simpliciter possibile ? Dico ergo, quia intellectus est talis entitas, et voluntas talis, ideo unum convenit uni, quod repugnat alteri. Dico tamen quod quia intellectus agit mere per modum naturae, et non posset producere aliud a se, nisi causando illud, statim sequitur repugnantia, scilicet quod causet per modum naturae, ut supra exposui. Voluntas vero agit mere libere et contingenter ad extra, ideo convenit sibi posse causare aliud a se, quia, ut sic causat possibile.
Ad tertiam, concedo quod essentia producit illud in tali esse, scilicet objectivo perfectius quantum potest. Et cum quaeritur, an possit homines producere in perfectiori esse objectivo, dico, quod non potest perfectius producere, quia si homo in esse objectivo et quidditativo haberet perfectius, esse jam non esset homo, ut supra patuit. Cum infertur, ergo producit hominem secundum quod est producibilis, dico quod esse sic producibile, aut comparatur ad causam productivam, aut ad ipsum producibile. Primo modo concedo, et tunc sensus est, homo in esse objectivo est praecise sic producibilis, secundum quod essentia divina est ratio producendi, et tunc non sequitur quod prius fuerit in tali esse producibilis, imo ante esse ejus objectivum, nullo modo erat producibilis, ita quod esse producibile praecesserit, et hoc passive, sic intelligendo, ideo essentia potest hominem producere in esse objectivo sic, sicut est producibilis, imo e contra sequitur ; ideo homo est producibilis in esse objectivo, quia essentia divina potest eum sic producere. Sicut etiam de esse existentiae, non sequitur, ideo Deus potest producere hominem in esse existentiae aptitudinali, sive possibili, sive objectivo, quia sic prius est producibilis in tali esse, sed e contra, ideo est producibilis in tali esse existentiae objectivo, quia Deus sic potest producere, imo magis sequitur, quia essentia divina actu producit hominem in esse objectivo, ideo homo habet tale esse, et non e contra. Sed de existentia actuali, aliter dicitur, quia tunc ista non est vera, ideo homo est producibilis in esse actualis existentiae, quia voluntas divina, potest eum sic producere, imo e contra sequitur ; ideo voluntas potest producere hominem in actuali existentia, quia homo est producibilis in actuali existentia, prius enim habet illud esse possibile per actum intellectus divini et essentiae divinae. Si dicatur esse contingens, sive esse possibile est a voluntate divina, quia prima contingentia est a voluntate divina, ut patet a Doctore in prolog. q. ult. in 1. d. 2. q. 2. dist. 8. q. ultima. dist. 39. dist. 44: et 45. in 2. dist. 1 q. 1. in quold. q. 7. dico quod aliud est loqui de altera parte contingentis determinate, puta quod homo erit aliquando actu existens ;et aliud est loqui quod possibile est hominem aliquando existere. Primo modo attenditur contingentia voluntatis divinae, quia ipsa actu suo determinat de altera parte illius disjunctivae, scilicet homo erit aliquando existens, vel non existens, sed secundo modo hoc est simpliciter ab intellectu divino, concurrente essentia divina, et hoc patet expresse a Doctore in 1. dist. 43. et vide quae ibi prolixe exposui, et similiter in 1. dist. 3. q. i. de sinceris veritatibus.
Ad quartam, concedo quod essentia divina actu producit infinita individua in esse jectivo et possibili, et. esse cognito, quia quot sunt producibilia, sive quot sunt possibilia absolute et necessario ab aeterno fuerunt in esse objectivo et possibili producta, quia hoc totum intellectus divinus, et essentia divina agunt quidquid agunt per modum naturae, et necessario. Cum infertur quod etiam voluntas divina poterit illa eadem producere in actuali existentia, et simul in actu, et per consequens infinita in actu,
quia est infiniti vigoris, sicut et essentia divina, dico primo quod forte hoc non esset impossibile (quidquid Philosophi dicant), quia non apparet forte manifesta repugnantia, quod actu sint infiniti homines. Certum est quod nulla apparet repugnantia ex parte voluntatis divinae, cum sit formaliter infinita, et contineat eminenter et virtualiter causalitates omnium secundarum causarum etiam infinitum, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. q. 1. et dist. 8.q. uti. imo quantum est ex parte sua potest simul producere infinitas species in actu, etiam aeque perfecte infinitas, sicut unam illarum, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. q. 2. partis primae. Sed de hoc an sint possibilia infinita in actu simul, vide quae exposui super dist. 14. tertii.
Dico secundo quod voluntas non potest simul producere infinita individua in actuali existentia, quia talis infinitas simpliciter repugnat in entibus. Cum dicitur talis infinitas non repugnat inesse objectivo, sive in esse possibili, dico quod talis infinitas in esse possibili potest dupliciter intelligi: Primo, quod sint infinita individua in esse possibili, et in esse existentiae, non actuali, sed possibili, id est, quod illa infinita individua habentia ab aeterno esse objectivum et possibile, quod sint simul possibilia in esse existentiae. Secundo, quod illa infinita in esse possibili absolute, et objectivo possint esse in actuali existentia, non simul, sed successive. Primo modo, est simpliciter impossibile, sed non secundo modo, quia voluntas divina posset perpetuare successionem individuorum in infinitum, quia sic sunt possibilia existere. Sed quare est impossibile primo modo? Non videtur forte alia ratio assignanda, nisi natura entis creati, quae non compatitur talem infinitatem simul in actuali existentia. Sicut etiam quod albedo et nigredo sint compossibilia in eodem subjecto, non videtur alia ratio assignandi, nisi ratio terminorum, nam quaecumque repugnant, suis rationibus formalibus repugnant, sicut etiam quaecumque conveniunt, suis rationibus formalibus conveniunt, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. et dist. 13. in2. et in 3. dist. 1. quaest. 1. et in quodl. Cum dicitur, possunt esse infinita in actu in esse objectivo, ergo et in esse existentiae, dico quod in istis et multis aliis, licet sint rationes a priori, non tamen nobis sunt notae pro statu isto, tamen aliqua sunt compossibilia in aliquo secundum esse diminutum, et secundum quid, quae tamen non sunt compossibilia secundum esse eorum reale et perfectum, et patet, nam albedo et nigredo etiam in summo sunt compossibilia in esse cognito in eodem intellectu, et similiter similitudo albedinis, et similitudo nigredinis sunt compossibiles in eodem subjecto, scilicet in eodem intellectu, et tamen nigredo et albedo secundum esse m intensum, non sunt compossibiles in aliquo subjecto ; et quare de hoc non potest evidens causa a priori assignari, sic videtur dicendum in proposito, quod bene possunt simul esse, imo de facto sunt infiniti homines, simul in esse objectivo, et in esse possibili, et similiter in esse cognito, et tamen est repugnantia quod infiniti homines, sint simul in actu, in actuali existentia. Et hoc sufficit, multae tamen congruentiae et persuasiones possent ad hoc adduci quas brevitatis causa transeo pro nunc.
Ad quintam, dico primo quod ratio illa Doctoris non includit forte absolute, ut exposui in 1. dist 8. quaest. ultima. Tamen posito quod ibi concludat, loquendo de esse existentiae effectus, tamen in proposito nullo modo concludit, quia quamvis producat albedinem infinitam in esse possibili, posito quod albedo possit intendi in infinitum, tamen, ut sic, nullam perfectionem actualem includit, sed tantum potentialem. Sicut etiam licet simul sint producti infiniti homines in esse possibili et objectivo, tamen secundum esse actualis existentiae non possunt simul esse, sic videtur dicendum in proposito. Et ultra, quod in tali esse objectivo, nihil potest esse infinitum, nec quidditative, quia si esset aliqua species infinita quidditative in esse possibili et objectivo, illa posset produci in esse realis existentiae, quod tamen est impossibile ; non potest ergo esse aliquid intensive infinitum in esse objectivo, sive in esse cognito, sive in esse possibili, cum sit esse diminutum, et secundum quid tantum, ut patet a Doctore in 1. dist. 36. quaest. unica, et dist. 35. et 39. et in 2. d. 1. q. 1. et inquodl. q. 14. Sed non est sic accipiendo rem in suo esse reali, et actualis existentiae.
Respondeo ad aliquasinstantias,quae sunt contra notitiam. Ad primam, quae est sexta in ordine, praemitto aliqua : Primo, notitia Deitatis, quae immediate et primo est suo modo causata a Deitate, ut objecto et intellectu, ut potentia formaliter infinitis, est formaliter infinita, et est simpliciter idem essentiae et intellectui, et est tantum unica re, id est, praeter omne opus intellectus, et est id quo intellectus divinus est perfecte beatus, cum sit op.
tima ejus perfectio, quae consistit in actu secundo, quo perfectissime conjungitur objecto infinito beatifico. Et ex se est tantae perfectionis, quod ipsa nullo modo variata praeter opus inteulectus est non tantum essentiae divinae, sed omnium objectorum intelligibilium, imo in infinitum infinitorum objectorum relucentium tamen in sola essentia divina, ut patebit infra q. 15. articulo ultimo, sive articulo secundo principali.
Secundo praemitto, quod quando dicitur, quod essentia divina movet ad notitiam omnium aliorum intelligibilium, quod hoc potest intelligi multipliciter : Primo, quod quot sunt intelligibilia incomplexa, tot sint notitiae, saltem praeter opus intellectus distinctae, et hic sensus non solum est falsus, sed simpliciter impossibilis, ut ostensum est in 1. dist. 2. part. 2. q. 1. Secundo, quod tantum sit una notitia omnium intelligibilium, nec re, nec ratione in se aliquo modo distincta, ita quod non referatur ad objectum distincta aliqua relatione rationis, sed ipsa in se sola sine aliquo respectu primo sit perceptiva formaliter omnium,objectorum, et hicsensus est possibilis, quia non apparet manifesta necessitas, quod Deus includat aliquem respectum ad extra, nec realem, nec rationis, ut patet a Doctore in 1. dist. 30. et tunc quando dicitur quod essentia movet ad notitiam aliorum objectorum, non debet intelligi, quod actu causet novam notitiam, aliam ab illa, quae est essentiae divinae ; aliam dico, nec re, nec ratione, sed quia causat objecta secundaria, quae continet in se virtualiter secundum totam eorum entitatem, sive quia facit ea actu intelligentia, quibus productis in esse objectivo et actu intelligibilibus, eadem notitia, quae primo est essentiae, est etiam illorum objectorum.
Sed tunc esset difficultas de contingentibus, quae immediata continentur in voluntate divina, et non in essentia, ut essentia, ut patet, quaest. praesenti, quomodo tunc essentia moveat intellectu divinum ad hujusmodi objectorum notitiam, quia in 1. dist. 39. dicit expresse, quod hujusmodi notitia est ab essentia divina. Dico quod quamvis essentia, ut essentia non contineat immediate hoc contingens : Antichristus erit tali hora, quia haec mere dependet a sola determinatione divinae voluntatis, tamen ipso contingenti jam posito, et determinate volito, essentia continet illud quoad ejus notitiam, quia facit illud esse praesens in sua essentia in ratione objecti actu intelligibilis, et sic posito praesenti intellectui divino in ratione objecti, actu intelligibilis, ipse intellectus divinus eadem penitus notitia et re, et ratione indistincta qua cognoscit essentiam divinam, cognoscit etiam illa objecta complexa contingentia. Et hoc patet a Doctore in 1. dist. 36. ubi sic, dicit ab litteram: Potest poni aliter, quod intellectus divinus, aut offert simplicia, quorum unio est contingens in re, aut si offert complexionem, offert eam sicut neutram, et voluntas eligens unam partem, scilicet conjunctionem istorum pro aliquo nunc in re, facit illud determinate esse verum, hoc erit pro A;hoc autem existente determinate vero, essentia est ratio intellectui divino intelligendi istud verum, et hoc naturaliter quantum est ex parte essentiae, ita quod sicut naturaliter intelligit omnia principia necessaria quasi ante actum voluntatis divinaei quia eorum veritas non
dependet ab illo actu, et essent cognita ab intellectu divino si per impossibile non esset volens, ita essentia divina est ratio cognoscendi ea in illo priori instanti naturae, quia tunc sunt vera, non quidem, quod illa vera moveant intellectum divinum, nec etiam termini eorum ad apprehendendum talem veritatem, quia tunc intellectus divinus vilesceret, quia tunc pateretur ab alio ab essentia sua ; sed sicut essentia divina est ratio cognoscendi simplicia, ita et complexa talia, etc.
Ex qua littera, patet expresse quomodo essentia divina continet contingentia quoad eorum notitiam ; et sic patet quomodo eadem notitia non producatur his. Tertio, potest intelligi sic, quod sit tantum una notitia re penitus indistincta, sed ratione diversificata secundum objectorum distinctionem ; et sic quot sunt objecta intelligibilia, tot sint respectus fundati in tali notitia, et terminati ad distincta objecta, sicut etiam Doctor videtur tenere in 1. dist. 39. et tunc divina essentia intelligitur movere ad notitiam horum objectorum quatenus facit eamdem notitiam esse actu illorum objectorum ; non quod causet immediate illos respectus rationis, sed quia quasi causando illam notitiam, causat illos respectus quatenus immediate causat fundamentum, in quo fundantur illi respectus rationis ex natura fundamenti, et actu causat illos, quatenus actu causat terminos illorum respectuum, qui termini sunt in actu, quando actu relucent in essentia divina, ut objecta actu intelligibilia, quibus actu positis, statim in notitia illa oriuntur ex natura fundamenti hujusmodi respectus, et terminantur ad illa objecta secundaria, non ut in se, sed ut relucentia in essentia divina, qui tamen respectus dicuntur rationis, pro quanto terminantur ad objecta secundaria, non habentia esse in se, sed ut tantum habentia esse objectivum, et relucentia in essentia divina, quae, ut sic, non habent esse reale actuale, nec existunt in existentia reali actuali, et per consequens dicuntur habere esse rationis, prout relatio rationis dicitur omnis illa, quae distinguitur contra realem relationem, quae proprie est inter extrema realia, et realiter distincta, et oritur praecise ex natura extremorum, ut exposui supra q. 13. non quod sit relatio rationis, prout relatio rationis dicitur illa, quae causatur per actum collativum alicujus potentiae.
Istis praemissis, patet responsio ad primam rationem, sive.tenendo unam viam, sive aliam. Posset etiam dici, et forte melius ad evitandas aliquas difficultates, quod notitia divina, qua intellectus divinus intelligit omnia intelligibilia ante actum collativum intellectus divini, est simpliciter eadem respectu omnium intelligibilium, et omnino indistincta re et ratione ; potest tamen dici alia et alia pro quanto ipsa potest actu intellectus divini comparare ad aliud et aliud objectum, ut actu cognitum, ita quod intellectus divinus illa una, et eadem notitia omnino indistincta re et ratione intelligit omnia objecta, et ipsis potea intellectis, potest intellectus divinus ipsam comparare, ut cognitam, ad alia et alia objecta cognita, et tunc ipsa notitia, ut cognita ab intellectu divino, est immediatum fundamentum fundans relationes rationis terminatas ad alia et alia objecta cognita,
ut cognita ; et hoc modo potest intelligi distincta actu per aliam et aliam comparationem, et potentialiter potest intelligi distincta, quia ipsa, ut cognita, est potens potentia propinqua comparari ad aliud et aliud cognitum, et ipsa, ut actu non cognita, est potens potentia remota comparari ad aliud et aliud objectum, et sic patet quomodo essentia divina potest intelligi movere per modum naturae ad notitiam omnium intelligibilium.
Ad septimam instantiam, dico primo, quod si intelligatur quod notitia lapidis in intellectu divino, sit similitudo lapidis in se per imitationem, hic sensus est falsus, quia tunc aliquo modo imitaretur creaturam. Si vero intelligatur quod sit similitudo naturalis lapidis, ut praecise relucentis in essentia divina, hoc modo posset concedi accipiendo tamen similitudinem declarationis, quia sic est declarativa ipsius lapidis, ut in essentia divina relucentis. Tertio, potest intelligi, quod ipsa sit primo et immediate similitudo naturalis essentiae divinae, et si esset realiter distincta ab ipsa, et non esset formaliter infinita, tunc perfecte imitaretur essentiam, quia ab ipsa proprie in sua entitate dependeret, et haberet esse; et hoc modo proprie est esse similitudinem per imitationem, respectu vero aliorum objectorum relucentium in essentia divina, esset similitudo naturalis per imitationem secundum quid tantum, cum nullo modo dependeret ab illis: esset enim secundaria similitudo pro quanto esset declarativa et manifestativa talium objectorum, ut exposui in 1. dist. 2. part. 2. et dist. 27. et in 2. dist. 1. quaest. 1. et supra in quodl. quaest. 8.
Ad octavam, dico primo, quod non habeo pro inconvenienti, quod talis notitia fundet ex natura rei relationem ad omnia objecta secundaria, quatenus ipsa est fundamentum reale ; et concedo quod si ipsa notitia divina, respiceret objecta secundaria in suo esse reali, et actualis existentiae, id est, quod terminaretur ad illa, ut actu existentia in se, tunc talis relatio esset vere realis. Sed casus est simpliciter impossiblis, quia tunc intellectus divinus vilesceret, terminatur enim praecise ad objecta secundaria, quatenus ipsa praecise relucent in essentia divina, ut supra dixi. Dico secundo, et forte melius, quod talis notitia nullam relationem includit ad objecta secundaria, et hoc ex natura rei, quia non apparet aliqua ratio, quod talis notitia infinita includat hujusmodi relationem, sicut apparet in notitia creata, propter sui finitatem et limitationem, ut patet in simili a Doctore in 1. dist. 30. ubi ostendit quomodo omnis causa creata dicat relationem realem ad effectum, et tamen causa prima nullam includat relationem realem.
Ad nonam patet responsio ex supradictis.
Ad decimam, dico quod tale esse cognitum, si accipiatur praecise pro relatione rationis, quod fundatur in esse objectivo, ita quod lapis primo producitur ab essentia divina in esse objectivo, et post movet intellectum divinum ad notitiam illius, et tunc dicitur lapis cognitus, et sic ipsum cognosci, si sit aliquid saltem rationis fundatur in esse objectivo lapidis, et hoc sufficit. Alia dubia ab aliis subtilius investigentur, sunt enim ibi nonnullae singulares instantiae.