De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum respectu illius verbi creaturoe, intellectus possibilis sit activus vel passivus.
Scot. I. dist. 3. q. 6. et 7. et 4. d. 10. q. 3. et 9. Met. q. 10. D. Thom. I. p. q. 56. art. i. et q. 85. art. I. Goffred. quodl. 6. q. 7. Henric. quodl. 4. q. 11. et quodl. 5. q. 14. Capr. I. d. 35. 7. I. art.i. Occham I. d. 2. q. 2. Conc.2. de anima, c. 6. q. 2. a. 3.
Consequenter quaeritur de modo, quo intellectus exit in actum, sive de causa intellectionis, et est quaestio : Posito quod Beatus in patria habeat verbum de creatura visa in essentia divina, utrum respectu illius verbi creaturae, intellectus possibilis habeat se pure passive.
Arguitur quod sic, quia intellectus possibilis recipit illam intellectionem ; sed idem respectu ejusdem non rationem receptivi et activi, quod enim recipit est in potentia, quod autem agit, est in actu. Idem autem non potest esse simul in potentia et in actu, cum istae sint primae differentiae entis ; igitur intellectus possibilis nullo modo active se habet respectu verbi, et per consequens pure passive.
Contra, si verbum ibi formatur, quaero a quo formatur ? Non potest dici, quod formetur ab objecto, quia intellectio est actio immanens secundum Philosophum 9. Metaphysicae ; si autem esset actio objecti in intellectum, illa esset actio transiens. Nec potest dici formari ab intellectu agente, quia intellectus agens facit de potentia intelligibili, actu intelligibile, secundum Philosophum, 3. de Anima ; igitur tota actio ejus completa est ante intellectionem actualem, et per consequens ante verbum. Nec potest dici, quod memoria formet active verbum, quia verbum formatur per actum intelligendi, memoria non intelligit; sed omne intelligere est ipsius intelligentiae, 15. de Trin. igitur relinquitur tandem, quod nihil in anima active formet verbum, nisi intellectus possibilis.
Hic non quaeritur, si de objecto beatifico possit haberi verbum, nec de objecto secundario viso in illo objecto primo, nec si aliud sit verbum objecti primi et secundi, sed supponitur de objecto secundario haberi verbum, et quaeritur qualiter intellectus possibilis se habeat in ejus formatione. Incipiendo igitur a manifestioribus, primo inquiretur de formatione verbi secundum modum intelligendi, quem nunc experimur, et secundo explicabitur ad intellectionem in patria.