QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(a) Prima conclusio probatur, scilicet quod respectu intellectionis in nobis sit aliquod activum. Et arguitur sic, intellectio aliqua in nobis est nova, ut experitur quilibet, quia nunc comperior me intelligere aliquid, quod prius non intelligebam ; ergo intellectio nova, et illa est forma absoluta, ut probatum est supra, quaest. 13. art. 1. Hic duo nota: Primum de intellectione nova, quia accipitur hic intellectio nova, quae de novo nullo alio praesupposito habet esse, ita quod non dicitur praecise nova propter novitatem alterius, sicut relatio intrinsecus adveniens dicitur praecise nova propter novitatem alicujus absoluti, ad quod necessario sequitur, ut patuit supra quaest. 10. et 13. Modo intellectio dicitur nova, quia stante objecto et intellectu nullo alio posito, potest immediate causari ; loquitur ergo de novitate immediata, ita quod non praecise dicatur nova propter novitatem alterius ad quod necessario sequatur. Secundo nota de principio intrinseco, sive de principio praecise existente in ipsa anima respectu intellectionis in nobis, quia hic loquitur tantum de intellectione abstractiva, quia de intuitiva non est praesens quaestio, quia nunc experimur abstractivam, sed non intuitivam, vel saltem est dubium de intuitiva pro statu isto ; et de ista Philosophus, vel parum, vel nihil locutus est, sed forte in omnibus locis, in quibus locutus est de intellectione nostra loquitur de abstractiva ; respectu ergo istius ponitur principium intrinsecum activum, videlicet species intelligibilis, quae est subjective in intellectu possibili. Si teneatur tamen quod notitia talis causetur ab objecto, saltem partialiter, tunc ille erit principium intrinsecum. Sed in proposito loquitur de principio intrinseco absolute, sive ex parte animae, sive ex parte objecti, sed post determinabit de unoquoque. Et quod respectu intellectionis in nobis sit principium intrinsecum activum, patet per Philosophum secundo de Anima. text. 60. Differt autem.

Nota tamen pro intelligentia hujus auctoritatis, quia non ponitur objectum extra, puta visibile, esse activum immediatum respectu visionis, imo est ipse sensus, et species visibilis objecti existens in organo visus, tamen sensibili actu extra non existente et approximato potentiae; nunquam esset visio illius, quia visio perfecta necessario terminatur ad objectum extra actu existens, et in propria existentia praesens, et ideo quamvis sensus visus habeat in se speciem visibilis, nunquam posset causare visionem, visibili non praesente in propria existentia ; et hoc modo dicitur, quod sensus non habet in se unde possit sentire, quia dependet a sensibili extra, quod tamen sensibile dicitur causa remota sensatibnis, quia causat speciem sensibilem in organo sensus, et ultra requiritur praesentia sensibilis, ut possit haberi de ipso sensatio. Sed quia anima cognoscit objectum abstractive, et talis cognitio non requirit existentiam objecti, cum non terminetur ad ipsum inquantum existens, ut supra patuit, quaest. 13. sed sufficit species intelligibilis existens in anima, et ideo anima intelligit cum vult, quia etiam objecto annihilato habet in se omnia requisita ad intellectionem abstractivam, de qua est sermo nunc. Secus esset de intuitiva, quam non posset habere sine praesentia objecti in propria existentiae, ut supra patuit quaest. 13. Sic igitur haec conclusio tanquam certa, scilicet quod alicujus intellectionis novae principium activum sufficiens est supposito intelligenti intrinsecum.

(b) Secundum, scilicet quod non sit in parte sensitiva probatur, etc. de quo vide Doctorem in 4. dist. 12.

Hic tamen adverte, quod haec ratio, non ita simpliciter concludit, nisi recte intelligatur, nam intellectio actualis est etiam nobilior specie intelligibili, et tamen aequivoce causatur ab illa, et similiter visio albedinis est nobilior ipsa, et tamen aequivoce causatur ab ipsa, saltem ut a causa remota ; similiter species intelligibilis est perfectior phantasmate, et tamen aequivoce causatur ab illo, ut patet quaestione praesenti, et in primo dist. 3. . q. 8. Dico ergo, quod ratio bene concludit de causa totali aequivoca, sicut etiam ipse dicit in 4. dist. 12. et non semper de partiali ; si ergo poneretur phantasma, vel aliquid existens in parte sensitiva totalis causa intellectionis ratio concluderet, et sic ratio debet intelligi.

(c) Secundo probatur sic: Angelus non semper habet omnem intellectionem, etc.

In ista littera nota aliqua : Primum est de notitia habituali, aliquando accipitur habitualis, pro habitu acquisito ex frequentatis actibus, de quo non est hic sermo. Aliquando accipitur non habitualis, propter quamdam similitudinem ad hujusmodi habitus primo modo dictum, quia sicut habens habitum acquisitum prompte, et statim potest exire in actum, sic habens notitiam isto secundo modo. Est ergo notitia hoc secundo modo principium perfectum productivum notitiae actualis, et est memoria foecunda, quae includit praesentiam objecti, vel in se, quando est respectu notitiae actualis intuitiva, vel in alio repraesentativo, ut in specie intelligibili respectu notitiae actualis abstractiva. Et de hujusmodi notitia habituali loquitur saepe Doctor in primo, dist. 2. parte 2. dist. 6. et dist. 27. et dist. 3. q. 7. ita in praesenti loquitur praecise de habituali in Angelo, et hoc tamen respectu notitiae abstractivae, quia habet in se species quidditatum intelligibilium, de quo vide Doctorem in 2. distinct. 3. q. 10. et dist. 9.

Secundo nota de potentia essentiali, et potentia accidentali, sive potentia remota ad agendum, sive propinqua. Potentia essentialis est remota, accidentalis propinqua. Et de hoc vide exposita in 1. dist. 6. et dist. 7. et in secundo, dist. 3. nec oportet hic multum immorari. Et quomodo Angelus possit acquirere cognitionem actualem novana de objecto prius habitualiter noto, vide Doctorem in secundo. dist. 3. q. 10. et quae ibi exposui.

(q) Hic dicitur. Hic recitat unam opinionem, quae dicit quod Angelum posse habere novam intellectionem, est mere creditum.

Nota aliqua in ista littera : Primo de intellectione coaeva Angelo, qua seipsum intelligit, quod non concomitatur necessario naturam ejus, ita quod posita natura Angeli necessario sequatur talis intellectio, quia illa causatur in ipso Angelo per essentiam ipsius Angeli, ut patet, a Doctore in secundo dist. 2. q. 8. et vide quae ibi exposui; et licet sit de facto illa intellectio in eodem instanti quo ponitur Angelus esse, non tamen ponitur necessario, quia posset esse natura Angeli sine tali intellectione, non tantum per potentiam divinam, sed etiam per potentiam naturalem, quia voluntas Angeli posset intellectum Angeli avertere a considerationesuae essentiae, et convertere ad aliud objectum, et quomodo possit hoc voluntas, vide quae dicit Doctor in secundo dist. 44. et quae ibi notavi. Et posito etiam quod illa sit in eodem instanti primo in quo Angelus accipit esse, adhuc esset causata ab ipso, quia non est impossibile naturam tantum per instans durantem posse immediate, et in eodem instanti causare actum aliquem, et potest ex natura sua elicere, de quo vide Doctorem in 2. distinct. 5. quaest. 2. quae quaestio est de Reponatis Parisiis. Si tamen talis intellectio necessario conconiitaretur naturam Angeli, sicut passio subjectum, tunc posset concedi quod esset a causante naturam Angeli. Et quod dicit de accidente proprio coaevo substantiae cujus est, et necessario concomitante, hoc non debet intelligi, ut aliqui intelligunt de aliqua qualitate accidentali absoluta, nec proprie de aliquo accidente absoluto, quia nullum tale necessario concomitatur substantiam, cum omne tale sit vere separabile a substantia, ut patet a Doctore in 4. dist. 11 .

Et si dicatur, quod ignis determinat sibi aliquem gradum caloris, quo non posito non est substantia ignis, dico duo, primum, quod calor in igne sic determinato, causatur a substantia de hoc vide Doctorem in 4. dist.11. et 12. vel 13. Posito tamen casu quod esset tale accidens necessario consequens naturam substantiae, cujus est, et hoc ex natura praecide ipsius substantiae, potest concedi quod tale accidens sit causatum a causante substantiam, si tamen non ponatur immediate generari a substantia illius accidentis.

Secundo nota ibi, esse in potentia accidentali ad intellectionem, est dispositio perfectior ejus, quod est in potentia ad intelligendum, non intelligitur, quod esse sic in potentia accidentali sit perfectius quam non esse, quia melius est esse in actu intelligens quam in potentia, quia et Deus actu omnia intelligit, et non est aliquo modo in potentia ad aliquam intellectionem producendam. Intelligit ergo sic, quod loquendo de intellectu, qui est in potentia ad intelligendum, quod tunc est in perfectiori dispositione ad intelligendum quando est in potentia accidentali, sive propinqua, sive dispositissima, quam quando est tantum in potentia remota, quia primo modo statim potest exire in actum, cum, ut sic, habeat actu omnia requisita ad producendum actum, sed secundo modo non potest statim exire ad actum, cum, ut sic, deficiat sibi aliquid necessarium ad hoc, statim possit exire in actum.

Tertio nota expositionem autoritatum. Prima cum dicit, quod homo secundum mentem tantum dicitur imago. Et sciendum, quod imago accipitur dupliciter, aliquando habitualiter, aliquando actualiter, quae distinctio patet a Doctore in 2. dist. 24. Imago actualiter includit memoriam perfectam, actualem iutellectionem, et actualem volitionem. Prima pars includit intellectum cum objecto praesente, vel in se, vel in aliquo repraesentativo, et etiam includit voluntatem, quia tunc repraesentat Patrem, ut perfecte foecundum, quia ratione intellectus cum objecto est productivus Filii, et ratione voluntatis est spirativus Spiritus sancti, et hoc patet a Doctore in 1. dist. 3. q. ultima. Secunda pars, quae est actualis notitia objecti, repraesentat Filium ; tertia pars, quae est actualis volitio objecti cogniti, repraesentat Spiritum sanctum, et hoc dicitur imago actualis. Imago vero potentialis, sive fundamentalis, sive aptitudinalis, est memoria foecunda, quae includit intellectum et voluntatem, et objectum actu praesens in ratione objecti intelligibilis, et amabilis; et hoc totum dicitur imago fundamentalis. Et dicitur hoc totum memoria foecunda, quia statim potest exire in actum, sive in notitiam actualem objecti, et amorem illius, quae sunt postea duae partes ultimae actuales repraesentantes Filium, et Spiritum sanctum. Secundo modo accipiendo imaginem, imago dicitur mens, id est, memoria foecunda et perfecta modo praeexposito. Et addit, quod imago includit parentem et prolem, parens est mens, quae est productiva ratione intellectus, et objecti notitiae genitae, scilicet notitiae objecti, quae notitia perfecta dicitur proles, sive verbum, ut patet a Doctore in primo, dist. 27. et ratione voluntatis est productiva volitionis objecti, quae volitio adhuc dicitur proles. Sicut ergo parens active se habet respectu prolis, etiam loquendo de utraque prole, ut patet a Doctore in tertio, dist. 4. sic memoria foecunda est productiva prolis. Aliae auctoritates, scilicet quomodo verbum nostrum nascitur de scientia nostra, accipiunt scientiam pro scientia habituali, scilicet pro memoria, ut patebit infra, et in 1. dist. 6. q. 27.

In isto articulo sunt aliqua dubia : Primo in hoc, intellectio est proprie perfectio naturae intellectualis, ut intellectualis est, quae inquantum talis nobilior est tota anima sensitiva, et it v perfectio intellectus perfectior est perfectione sensitivae. Secundo dubitatur in hoc, si Angelus haberet unicam intellectionem respectu omnium intelligibilium, illa intellectio esset formaliter infinita, quia nec intellectio divina excederet eam quantum ad multitudinem objectorum.

Tertio dubitatur in hoc: Si intellectus Angeli, ita distincte cognosceret omnia intelligibilia per distinctos actus, sicut quodlibet eorum seorsum, esset nimia perfectio in ipso Angelo.

Instatur contra primum, probando quod forma perficiens perfectius perfectibile non sit simpliciter nobilio forma, quae immediate perficit imperfectius perfectibile. Et primo sic, quia sequeretur quod forma accidentalis esset perfectior forma substantiali;

patet, quia substantialis perficit materiam, et accidentalis perficit substantiam completam, quae est multo, perfectior materia, ergo.

Secundo instatur, etiam loquendo in ordine formarum accidentalium, et arguitur sic: Causa aequivoca est perfectior suo effectu ; hoc patet saepe a Doctore, sed phantasma causat speciem intelligibilem, ut patet a Doctore praesenti quaestione, et in primo, dist. tertia, quaest. 8. et non causat, nisi aequivoce ; ergo phantasma est perfectius specie intelligibili , et tamen phantasma est perfectio sensitivae, ut sensitivae, et species intelligibilis est perfectio intellectivae, ut intellectiva est, cum tantum in intellectu possibili immediate recipiatur: ergo.

Si dicatur, quod phantasma est causa aequivoca non totalis, sed tantum partialis, et talis causa non est perfectior suo effectu. Contra, et probo quod etiam causa aequivoca partialis sit simpliciter nobilior toto effectu. Et suppono primo dictum Doctoris in primo, dist. 17. quod quando duae causae partiales concurrunt simul ad aliquem actum, quod utraque attingit actum secundum substantiam et intensionem actus, ita quod talis actus, et secundum intensionem, est ab utraque causa partiali. Suppono secundo, quod una non producit actum in virtute alterius, et hoc patet a Doctore praesenti quaestione, et in primo, dist. 3. quaest. 8. et dist. 17. tunc sic: Actus elicitus aut secundum totum est ab una sicut ab alia, aut tantum secundum partem; si primo, ergo causa partialis aequivoca est perfectior suo effectu. Si secundo, hoc non videtur, quia utraque praecise attingit ipsum effectum, et secundum substantiam, et secundum intensionem ; tum etiam, quia pono quod effectus sit simpliciter indivisibilis, qualis est species intelligibilis, et actus intelligendi: ergo sequitur quod phantasma, quod immediate ponitur in sensitiva parte sit nobilius aliqua forma immediate recepta in intellectu possibili.

Tertio instatur, quia forma non dicitur perfectior eo, quod communicatur perfectiori perfectibili ; patet hoc, quia communicari accidit sibi ; tum etiam, quia talis perfectior esset tantum denominatione extrinseca, quia a receptivo, sive a subjecto perfectiori, et non denominatione intrinseca, de qua est sermo, quia dicimus, quod intellectio est in se formaliter perfectior, quam forma recepta in sensitiva parte, aliter sequeretur quod relatio rationis, quae est subjective in subjecto perfectiori, esset simpliciter nobilior intellectione, quae immediate ponitur in subjecto imperfectiori, puta, quod relatio rationis sit in natura Angelica, intellectio sit in intellectu humano, quod non videtur: intelligitur ergo de perfectione intrinseca et formali.

Quarto instatur sic, quia si intellectio, ideo est nobilior,quia in subjecto nobiliori, sive quia est perfectio subjecti nobilioris, statim sequitur quod omnis intellectio perficiens eumdem intellectum sit aeque perfecta ; hoc non videtur verum, quia una intellectio est nobilior alia, puta illa, quae est perfectioris objecti.

Quinto instatur, quia visio albi videtur simpliciter nobilior notitia abstractiva ejusdem albi, et tamen notitia abstractiva est in intellectu, et visio in potentia visiva. Antecedens patet, quia illa terminatur ad objectum actu existens, et notitia terminatur ad objectum, non ut existens, ergo visio erit simpliciter nobilior notitia abstractiva ejusdem albi.

Sexto instatur sic : Si intellectio est nobilior, quia perfectio nobilioris naturae, sequitur quod intellectio, quam habet intellectus de lapide, erit nobilior intellectione, quam habet homo de eodem lapide ; consequens est falsum, quia illae intellectiones sunt ejusdem speciei, quia ejusdem objecti, Antecedens patet, quia natura intellectualis Angeli est multo excellentior natura intellectuali hominis.

Septimo instatur sic: Illa operatio est simpliciter perfectior, quae est propinquior et immediatior suae mensurae perfectionali, quam illa quae est remotior ; sed albi visio actualis est propinquior et immediatior ipsi albo, ut objecto mensuranti, quam intellectio ejusdem abstractiva ; ergo talis visio erit simpliciter perfectior intellectione. Major patet, quia perfectio mensurabilium est penes accessum ad suam mensuram perfectionalem, ut patet etiam a Doctore. Minor patet, quia visio immediate causatur ab albo, et intellectio ejusdem remotissime ab illo causatur, ut supra patuit, q. 13. ergo visio immediatius imitatur ipsum album, ut mensuram suam, quam intellectio ejusdem.

Octavo instatur sic: Illa operatio est simpliciter nobilior et perfectior, quae respicit idem objectum sub nobiliori conditione, quam illa, quae respicit idem objectum non sub illa conditione nobiliori. Sed visio albedinis respicit ipsam simpliciter in esse realis existentiae, et ut singularis, quae singularitas, sicut addit perfectionem naturae singularis, ut patet a Doctore in primo, dist. 5. g. 2. in 2. dist. 7. et

quaest. 11. ita cognitio singularitatis videtur habere aliqualem perfectionem, et hoc patet a Doctore in secundo, dist. 3. quaest. 11. Intellectio vero ejusdem albedinis abstractiva non respicit eam secundum suum esse realis existentiae, nec ut singularem, quae sunt conditiones multo excellentiores, quam habere esse tantum objectivum, sive possibile, quod esse respicit proprie notitia abstractiva, ut patet a Doctore in quaest. 13. quodl. Major patet, quia actus specificatur ab objecto, ut patet a Doctore in primo, distinct. tertia, quaest. 7. et praesenti quaestione, imo actus capit nobilitatem ab objecto, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 7. et quanto respicit objectum sub conditionibus nobilioribus, tanto nobilior dicitur, ut patet a Doctore in tertio d. 27. ubi vult quod amor qui respicit Deum sub ratione Deitatis sit perfectus, quia respicit ipsum sub nobilissima conditione. Hoc idem in prologo q. tertia, ubi vult quod notitia Theologica, quae respicit objectum Theologiae sub perfectissima ratione et conditione sit nobilissima et perfectissima.

Nono instatur sic : Si intellectio est perfectior absolute, quia est perfectio nobilioris naturae, quaero, aut hoc intelligitur, quia immediate recipitur in nobiliori natura, aut quia perficit nobiliorem naturam? aliud non videtur dandum. Sed nullo istorum modorum sequitur propositum, ergo. Non primo, quia, ut supra dixi, forma perfectior ipsa intellectione, immediate informat naturam imperfectiorem ut patet de forma substantiali. Non secundo, patet, quia a natura ignobiliori potest immediate causari effectus nobilior quam intellectio: patet, quia ab igne,

qui est imperfectior natura intellectuali, immediate causatur substantia, quae est perfectior omni accidente, ut patet per Philosophum 7. Met. text. com. 4. Imo substantia separata a materia, quae est perfectissima inter omnes substantias creatas, non potest immediate causare aliquam substantiam, nec immediate transmutare materiam ad formam, ut supra patuit q. 7. Non tertio, quia aliqua forma essentialiter et formaliter perfectior intellectione, immediate perficit naturam ignobiliorem; patet de anima intellectiva, quae immediate perficit corpus organicum, quod tamen est imperfectius intellectuali natura.

Decimo instatur sic: Si intellectio est perfectior, eo quod nobiliorem perficit naturam, sequitur quod illa operatio erit simpliciter perfectior, quae ponitur perfectio nobilioris potentiae, sive intelligatur, quod subjective sit in nobiliori potentia, sive quod sit immediate elicita a nobiliori potentia, sive quod sit formaliter perfectiva nobilioris potentiae. Sed quocumque istorum dato, non sequitur quod operatio nobilioris potentiae sit simpliciter perfectior operatione ignobilioris potentiae. Probatur quoad singulas partes, quia aliqua est volitio potentiae volitivae, omnino ignobilior aliqua intellectione potentiae intellectivae, quae potentia intellectiva ut supponitur, et probatum est in 4. dist. 49. est formaliter imperfectior potentia volitiva. Quod autem aliqua intellectio sit perfectior, patet in multis, quia cognitio distincta ultimi finis est simpliciter perfectior volitione lapidis ; tum quia terminatur simpliciter ad objectum perfectius: tum quia immediatius potentia intellectiva per illam conjungitur objecto perfectissimo, quam potentia volitiva volitione, qua vult lapidem. Modo sic immediate conjungi fini ultimo est singularis perfectio in operatione sic conjungente, ut patet a Doctore supra q. 13. quodl. art. 1. et 2. hoc idem in 4. dist. 10. et 49. Intellectio ergo talis, sive accipiatur, ut est subjective in intellectu, sive ut causata ab intellectu, sive ut formaliter perfectiva intellectus, est simpliciter perfectior ipsa volitione lapidis, sive consideratur inquantum est subjective in voluntate, sive inquantum causata a voluntate, sive inquantum perfectiva voluntatis. Hoc etiam patet a Doctore in prolog. quaest, ult. ubi concedit quod aliqua intellectio sit formaliter nobilior aliqua volitione. Patet etiam, quia nolitio objecti, quae ponitur actus positivus voluntatis, ut patet a Doctore in primo, dist. prima, et dist. 47. et in 2. dist. 6. quaest. 2. et dist. 42. et in tertio, dist. 30. et in quodlib. quae nolitio ponitur formaliter perfectio potentiae volitivae, non est formaliter perfectior omni intellectione, ut patet per multas intellectiones discurrendo.

Posset etiam principaliter instari contra hoc, quod dicit in hoc dicto, scilicet quod natura intellectualis est simpliciter perfectior natura sensitiva, quia licet sit verum, ubi intellectiva et sensitiva distinguuntur, tamen ubi eadem est anima, in eodem posset multum dubitari, sed hoc praetermitto pro nunc alias forte declarabitur.

Respondeo ad omnes instantias, praemittendo aliqua : Primo, quod Doctor non loquitur hic de quacumque perfectione simpliciter accepta, sed praecise de perfectione secunda adveveniente naturae habenti esse perfectum, et sic non loquitur de perfectione, quae nata est esse pars essentialis alicujus , sicut sunt formae substantiales, quae licet perficiant materiam, tamen ultra hoc sunt partes intrinsecae compositi per se ; de istis ergo non est sermo, sed praecise est sermo de perfectionibus advenientibus naturae habenti esse completo. Secundo praemitto, quod natura quaelibet habet suam perfectionem natam . sibi competere, et hoc patet in omnibus naturis dicentibus perfectionem, quod dico, quia aliquod ens est ita ultimate imperfectum, quod non ordinatur ad ulteriorem perfectionem naturae, ut patet de relationibus, ut dicit Doctor. Et sicut est ordo in naturis natis perfici perfectione secunda, ita videtur quod sit ordo in perfectionibus secundis, ita quod natura perfectibilis perfectior nata est etiam habere perfectionem respectus perfectiorem, ut patet discurrendo in naturis. Et non loquor hic praecise de naturis, quae specie distinguuntur, quia una potentia visiva, species distincta, ab alia circa idem objectum non habent visionem specie distinctam, ita quod sicut una est perfectior potentia essentialiter et quidditative alia, ita et visio unius sic quidditative perfectior visione alterius respectu ejusdem visibilis ; potest tamen esse perfectior intensive, sed de tali non est praesens sermo, sed est sermo de perfectione secunda essentiali et quidditativa. quae specifice, vel genere distinguitur ab alia. Est ergo sermo de naturis, sive specie, sive genere distinctis natis habere perfectionem ejusdem rationis, sicut dicimus quod omnes potentiae sensitivae conveniunt in hoc, quod natae sunt habere operationes sensitivas, ut ultimas perfectiones secundas. Et omnes potentiae intellectivae natae sunt habere intellectiones ejusdem rationis sic, quod conveniunt quidditative in conceptu intellectionis. Et sic dicimus quod potentia intellectiva, quae est perfectior omni potentia sensitiva, nata est habere perfectionem secundam cujuscumque potentiae sensitivae ; et sic dato quocumque intellectu, etiam infimo, in natura intellectuali, est perfectior essentialiter omni potentia sensitiva etiam perfectissima, et sic ille intellectus natus est habere perfectionem secundam excedentem omnem secundam potentiae sensitivae.

Tertio praemitto, quod perfectio secunda naturae mere intellectualis est essentialiter et formaliter perfectior omni perfectione secunda naturae sensitivae; et non est sic perfectior, quia praecise fundatur in tali natura sic perfecta, quia tunc sequeretur quod omnis perfectio fundata in tali natura non esset aeque perfecta: imo si per impossibile intellectio fundaretur immediate in potenlia visiva, et visio immediate fundaretur in intellectu, adhuc intellectio esset essentialiter perfectior visione. Nec praecise dicitur perfectior, quia causata a tali natura perfectiore, quia tunc quodlibet causatum immediate a tali natura esset aeque perfectum, imo si esset immediate ab alio causata, esset eadem quae nunc, quia respectus ad aliam et ad aliam causam non variat rationem formalem rei, ut patet a Doctore in pluribus locis. Nec praesise dicitur perfectior, quia immediate perficit naturam perfectiorem, quia tunc relatio aliqua esset aeque perfecta, quae immediate perficit creaturam inlellectualem. Est ergo perfectior formaliter, quia praecise talis entitas, et nulla alia causa videtur assignanda, manifestatur tamen illa perfectio, quia est perfectio naturae, ita perfecte. Intelligit ergo Doctor, quod natura intellectualis, ut hujusmodi, nata est habere perfectionem secundam excellentiorem omni perfectione secunda, nata competere naturae mere sensitivae, et maxime illa perfectio secunda praecipue est perfectior, qua natura nata est conjungi perfectissimo contento sub adaequato ejus objecto.

Istis praemissis patet responsio ad instantias. Ad primam dico primo, quod intelligitur de perfectione secunda, quae non est nata esse pars essentialis alterius. Dico secundo, quod intellectio dicitur perfectior omni perfectione secunda naturae sensitivae, quia talis entitas, et non praecise, quia est perfectio talis naturae.

Ad secundam dico, quod species intelligibilis non causatur a phantasmate, ut a causa totali, quod requiritur ad hoc, ut causa aequivoca sit perfectior suo effectu. Cum quaeritur, a quo causatur? dico, quod partialiter a phantasmate, et partialiter ab intellectu agente, ut infra patebit praesenti q. et supra patuit, et in primo dist. 3. q. 8. Cum dicitur, quod secundum totum esse est ab utraque causa, admittitur, sed non seorsum sumptis, sed simul concurrentibus, ita quod alia non causante, effectus non erit ; concluderet bene si praecise ab una, ita enim ille effectus est a duobus simul sumptis, quod quacumque minima entitate illius effectus assignata, praecise est a duabus simul sumptis, licet tamen principalius ab una quam ab alia, ut satis patuit in primo, dist.

tertia, q. 8. et patet praesenti quaest. Ad tertiam, concedo quod intellectio non dicitur perfectior ex hoc solo, quod communicatur naturae perfectiori, imo sic communicari praesupponit totam perfectionem illius, quod communicatur, verum tamen est, quod ejus perfectio aliqualiter manifestatur, eo quod naturae perfectioris ponitur esse perfectio.

Ad quartam, patet responsio ex supradictis, quia praecise non dicitur perfectior, quia sic perficit.

Ad quintam, dico, quod notitia abstractiva est nobilior quacumque sensitiva. Cum probatur quod sensitiva terminatur ad existens, dico quod ex hoc solo non dicitur perfectior, quia prius dicitur intellectio formaliter perfectior, quam intelligatur ad aliud emanare ; et cum dicitur, quod est perfectioris objecti, hoc nihil est, quia intellectio est a perfectiori potentia, et ultra dico, quod ex sua natura est perfectior, unde etiam dico quod quando ab eodem praecise objecto causatur visio et intellectio utraque habet ab objecto effective suam perfectionem sibi competentem, sic, quod intellectio nata causari ab objecto A, necessario causatur, ut perfectior, quam causetur visio ab eodem objecto, et tunc objectum illud est suo modo illimitatum ad plures effectus, quorum unus necessario est perfectior alio.

Ad sextam, patet responsio ex supradictis.

Ad septimam, dico quod intellectio potest habere duplicem mensuram, unam essentialem, et aliam per simi. litudinem limitationis. De prima vera est propositio, quia proprie mensura essentialis est mensura secundum quantitatem virtutis, et hoc modo in genere operationum intellectio, si non est prima, saltem est propinquior primae, quam aliqua sensitiva. Et similiter si omnes operationes comparentur primae operationi infinitae in divinis, intellectio simpliciter est propinquior, quam aliqua sensitiva. Dico secundo, quod etiam loquendo, de mensurabili secundum similitudinem imitationis, adhuc intellectio est perfectior similitudo naturalis objecti secundum imitationem, quam sensitiva, Et cum dicitur quod sensitiva terminatur ad existens, ut existens ; dico, quod praecise habetur, quod tunc includit relationem realem mensurabilis ad ipsum objectum, etintellectioquando objectum actu non existit, includit tantum relationem realem aptitudinalem, sive potentialem mensurabilis ad ipsum objectum, et quando objectum actu existit, includit actualem realem, tamen sive includat relationem realem, sive non, intellectio ex sua natura est magis similitudo objecti naturalis secundum imitationem, quam aliqua operatio potentiae sensitivae. Et de hac mensura prolixe dixi supra quaestion. 13.

Ad octavam, patet responsio ex supradictis, quia dicitur perfectior ex sua natura intrinseca, et non ex solo, quod terminatur ad objectum sub conditionibus nobilioribus ; bene tamen verum est,quod si loquamurde operationibus ejusdem generis, puta intellectionibus, quod illa intellectio est simpliciter perfectior, quae terminatur ad perfectius intelligibile,sive ad idem intelligibile sub conditionibus perfectioribus, quam alia, quae terminatur, vel ad imperfectius intelligibile, vel ad idem sub conditionibus imperfectioribus. Ad nonam, patet responsio ex supra dictis, quia scilicet ex natura sua formali est perfectior.

Ad ultimam, dico primo, quod forte omnis actus voluntatis erit perfectior, si tenetur quod actus voluntatis ex natura sua sit perfectior. Dico secundo et melius, quod aliud est loqui de potentiis partis intellectivae, ut intellectivae, et aliud de potentiis intellectivae, ut comparantur ad sensitivam, quia primo modo si accipiatur intellectio perfectissima, et volitio perfectissima, puta visio et fruitio ejusdem, fruitio ex natura sua est simpliciter perfectior visione. Et hoc modo dicit Doctor in prolog. quaest. ultima, quod debet fieri comparatio perfectissimi in una specie ad perfectissimum in alia specie, vide ibi, sic est in proposito. Ex his patet solutio ad omnes instantias.

Secundo principaliter contra secundam instatur, probando quod posito quod idem actus intelligendi sit omnium intelligibilium, etiamsi intelligibilia essent actu infinita, et simul eodem actu intellecta quod talis actus intelligendi non esset infinitus formaliter et intensive. Et primo arguitur, eumdem actum simul esse plurium objectorum est simul habere plures respectus ad illa objecta, quia plures terminationes sive transitiones super illa objecta. Sed idem habere plures respectus, sive rationis, sive reales, ex hoc non est perfectius intensive ; patet, quia si idem album includeret actu infinitas similitudines ad infinita alba, non esset infinitum formaliter. Sic dico in proposito, quod eodem actu intelligendi simul intelligerem infinita objecta simul habere infinitos respectus ad illa, et sic non sequitur ipsum esse actu infinitum intensive.

Secundo instatur, et pono quod actus intelligendi divinus non sit in se formaliter infinitus, et quod tamen ille actus sit infinitorum objectorum, non sequitur tunc quod sit infinitus intensive, quia si sic, tunc ejus infinitas dependeret ab aliquo extrinseco, quod est simpliciter impossibile. Confirmatur, quia si actus intelligendi divinus non esset objectorum secundariorum, adhuc esset formaliter infinitus ; et patet de facto, quia in primo instanti quo terminatur ad essentiam, est formaliter infinitus, et tamen in illo instanti non est ad objecta secundaria, ut supra patuit in secundo, dist. 1. quaest. 1. in prol. quaest. penult. et dist. 39. sic ergo non diceretur formaliter infinitus ex hoc, quod esset ad objecta infinita.

Tertio instatur, et pono quod sint infinita objecta ejusdem speciei, ut puta actu infinitae partes ejusdem continui, quae objecta sunt aeque perfecta, et quod eodem actu simul perfecte intelligantur, sed quod non sint intelligibilia, quaero tunc, aut ille actus ex hoc est formaliter infinitus, aut non? Si secundo, habetur intentum ; si dicatur quod debet intelligi de infinitis objectis specie distinctis, contra, quia Doctor in 1. d. 2. p. 1. q. 1. in illis praeambulis, ubi probat intellectum divinum esse formaliter infinitum, quia intelligit actu infinita, et exemplificat ibi de infinitis partibus continui; ergo. Si primo, contra, quia tanta perfectio praecise requiritur ad cognoscendum plura aeque perfecta, et ejusdem speciei, sicut ad cognoscendum unum; patet, quia idem calor produceret duos calores, tanta perfectio sufficeret ad producendum duos gradus, quanta ad producendum unum gradum, sive unum calorem, sic in proposito.

Quarto instatur sic: Idem intellectus creatus, eodem actu intelligendi finito, potest aeque perfecte intelligere objecta, et aeque perfecte duo, sicut unum illorum seorsum, ergo et infinita, quia sicut patet 4. Physicorum, text. com. 55. si duo corpora possunt simul esse in eodem loco, ergo et infinita. Et similiter si idem corpus potest simul esse in duobus locis, ergo et in infinitis, ut patet a Doctore in secundo dist. 2. et in 4. dist. 10. quaest. 2. ergo ; sic videtur in proposito. Ergo idem actus infinitus potest esse infinitorum objectorum. Antecedens patet, quia beatus eodem actu perfecte videt se in essentia divina, et perfecte videt aliam quidditatem. Et confirmatur, quia voluntas divina potest causare in me actum intelligendi, quo aeque perfecte videam duo objecta, sicut unum illorum seorsum.

Quinto instatur, quia actus voluntatis est formaliter perfectior actu intellectus, et tamen si aliqua voluntas simul eodem actu vellet infinita objecta, ille actus ex hoc non esset formaliter infinitus. Patet etiam de actu voluntatis divinae, qui contingenter transit super objecta volita, et tamen ex hoc non est magis perfectus, quod transeat super mille, sicut super unum, aliter adveniret sibi nova perfectio si transiret super plura,quod est impossibile ; ergo erit simile de eodem actu intellectus creati.

Sexto instatur sic : Intellectus creatus eodem actu formaliter finito potest intelligere distinctissime objectum infinitum intensive ; ergo eodem actu potest infinita objecta secundum numerum, et in se formaliter finita perfecte intelligere, dico eodem actu finito. Antecedens conceditur a Doctore, et consequentia patet, quia non minor perfectio requiritur in actu, quo cognoscitur infinitum intensive, quam infinitum secundum numerum, imo major, quia simpliciter major perfectio objecti.

Septimo instatur, quia si infinita perfectio est in actu intelligendi, qui ponitur esse infinitorum objectorum simul, ergo si ponatur idem actus intelligendi esse simul simpliciter secundum numerum, ut puta, quod sit actu infinitarum partium continui A, et infinitarum partium continui B, et sic de aliis, vel quod sit simul infinitorum hominum, infinitorum equorum, etc. tunc ille actus adhuc erit perfectior, et sic perfectior infinito, quod est impossibile.

Octavo instatur sic : Intellectus Angeli eodem actu perfecte potest intelligere, puta lapidem quantum est intelligibilis, ita quod intuitive perfecte videt ipsum lapidem quantum est intuibilis, et videt eodem actu finito ; ergo eodem actu finito videt simul infinitas partes lapidis, cum sit divisibilis in infinitum, et tamen ille actus erit simpliciter finitus. Antecedens patet, quia intellectus Angeli potest intelligere omne creatum, quantum est intelligibile ; et quod unico actu, patet, quia lapis ponitur unum objectum integratum ex omnibus partibus ejus. Consequentia patet, quia non intelligeret distincte et perfecte ipsum lapidem, nisi simul perfecte intelligeret omnes partes, quia totum non distincte concipitur, nisi simul concipiantur partes illius.

Nono instatur : Sicut idem objectum simul potest intelligi infinitis intellectionihus; ergo idem actus potest esse infinitorum objectorum. Antecedens patet, quia si idem objectum esset praesens, simul infinitis potentiis intellectivis intelligeretur ; consequentia patet, quia non apparet major ratio de uno quam de alio.

Decimo instatur, quia actus intelligendi, quo intellectus Divinus intelligit essentiam suam, est ita perfectus quando terminatur ad divinam essentiam solam, sicut quando terminatur ad infinita objecta ; et si nullo modo intelligeret infinita objecta intelligibilia, adhuc esset formaliter infinitus, ut patuit in primo, dist. 2. quaest. prima, partis primae. Ergo ex his patet, quod actus intelligendi in Angelo, etiamsi esset infinitorum objectorum non esset infinitus.

Respondeo ad omnes instantias praemittendo aliqua. Primo, aliquid dicitur esse infinitum formaliter, etiam quocumque alio extrinseco circumscripto, stante sola ratione formali illius, sicut essentia divina, et breviter omne infinitum intensive; et sic intellectio intellectus divini, quae est formaliter infinita, et necessario stante sola ratione formali illius, omni alio circumscripto, esset formaliter infinita. Ad tale tamen infinitum aliquid dicitur concomitari necessario, sicut dicimus, quod voluntas divina in se est formaliter infinita, etiam omni alio circumscripto, tamen ad ipsam concomitatur, quod possit immediate producere, sive causare omne causabile, et sic quasi ab effectu ad causam arguitur infinitas ejus, puta voluntas divina potest immediate causare infinita causabilia, et simul; ergo est actu infinita, sicut etiam arguit Doctor in primo, dist. 2. Sic dico de intellectione divina, quia ex quo est formaliter infinita, ad ipsam necessario concomitatur, quod sit omnium intelligibilium, ita perfecte omnium sicut alicujus tantum, et sic quasi a posteriori arguitur: actus intelligendi est simul infinitorum objectorum aeque perfecte, sicut alicujus illorum, et si, per possibile, nullius objecti esset, et staret ratio formalis intellectionis, adhuc esset formaliter infinita. Et patet de intellectione divina., quae prius est formaliter infinita, quam sit alicujus objecti extrinseci.

Secundo praemitto, quod intellectio objecti habet specialiter ab objecto suam perfectionem, priusquam etiam concurrat active potentia, ut exposui in 2. dist. 3. q. 10. ita quod objecctum, puta A est causativum suae notitiae, ita quod talis notitia est praecise a tali perfectione objecti, et nullum aliud objectum posset causare notitiam illam, nisi virtualiter contineret ipsum A, secundum totam entitatem A, ut exposui supra, q. 14. Et sic oportet quod tale continens sit necessario perfectum, non dico tantum intensive, sicut unum album est perfectius alio, scilicet essentialiter et specifice, et sic unum individuum quantumcumque perfectum, non potest continere aliud ejusdem speciei, etiam imperfectissimum secundum totam suam entitatem, ut patet supra, q. 14. ergo nec secundum totam cognoscibilitatem, nec per consequens poterit causare notitiam illius. Hoc omnia patent supra, q. 14. et in secundo, dist. 3. q. 10. Continens ergo infinita individua secundum totam eorum entitatem, necessario erit infinitum. Et hoc si aeque perfecte continet simul omnia, sicut quodlibet seorsum, et per consequens potens causare notitiam infinitorum aeque perfecte, sicut notitiam cujuslibet seorsum sumpti, erit formaliter infinitum, cum quodlibet habeat propriam cognoscibilitatem, sicut propriam entitatem.

Tertio praemitto, quod intellectio, puta lapidis, sic est illius quod ei repugnat, quod sit alterius objecti, sive perfectioris, sive imperfectioris, quia ut sic, nata est praecise esse ab ipso lapide, vel a continente lapidem secundum totam ejus entitatem. Si modo talis intellectio simul esset etiam alterius lapidis, tunc haberet aliam perfectionem, sicut et illius alterius lapidis est intelligibilis propria intelligibilitate, et sic dico de aliis. Si ergo esset unica intellectio, quae actu esset infinitorum objectorum aeque perfecte sicut cujuslibet seorsum, et hoc secundum eorum totam intelligibilitatem, illa intellectio esset formaliter infinita ; patet, quia A est intelligibile ut duo, B est intelligibile ut tria, sive A. Posito quod sit intelligibile ut unum, et B similiter, et C similiter, et sic in infinitum, adhuc actus intelligendi infinita hujusmodi aeque perfecte simul, sicut quodlibet seorsum erit infinitus, quia sic, quodlibet includit propriam intelligibilitatem et entitatem, ita quod unum non potest contineri in alio secundum totam suam entitatem et intelligibilitatem, sed si continetur, necessario continetur in perfectiori secundum speciem.Et breviter non est aliqua creatura quantumcumque perfecta, quae contineat aliam absolutam secundum totam ejus intelligibilitatem, ut supra dixi, q. 14. Si ergo esset aliqua intellectio, quae simul aeque perfecte esset infinitorum objectorum, etiam ejusdem speciei esset formaliter infinita, quia quodlibet includit suam propriam perfectionem et intelligibilitatem concomitantem perfectionem propriam. Et sic talis intellectio esset aeque perfecta, imo plusquam essent infinitae intellectiones infinitorum objectorum, ut patet, et illa esset ab aliquo objecto virtualiter continente infinita objecta secundum eorum totam entitatem et intelligibilitatem, sicut patet de intellectione intellectus divini.

Quarto praemitto, quod si teneatur, quod intellectio infinitorum objectorum ejusdem speciei non sit formaliter infinita,quia forte una non adderet alii intellectioni, si illae essent distinctae. Sicut si essent infinitae partes albi extensive, et tamen totum album esset tantum intensum ut unum, quaelibet pars esset ita intensa sicut totum, et non essent plures gradus intensionis, et sic cuamvis in toto sint infinitae partes inexistentes, quarum quaelibet sit intensa praecise ut unum, non sequitur quod totum sit intensionis infinitae, nisi forte dicatur quod si totum album esset unum per se resultans ex infinitis illis, quod tunc esset infinite intensum, quia in sua entitate formali includeret infinitos gradus ; sed in proposito, album habet plures partes tantum ratione quantitatis, cui inest albedo intensa ut unum, quae ut consideratur in se, est omnino indivisibilis. Si ergo essent infinitae albedines separatae a quantitate, et quaelibet esset intensa ut unum, et illae facerent unam albedinem, ita quod tunc esset una albedo, illa forte includeret infinitatem intensivam, quia et infinitos gradus intensionis ; sic in proposito de .intellectione, quae est omnino indivisibilis, ut patet, si essent infinitae intellectiones respectu infinitorum objectorum ejusdem speciei, quaelibet haberet proprium gradum intensionis, et si illae sic unirentur, quod esset tantum una, tunc illa esset intensive infinita, quia includeret infinitos gradus intensionis ;modo si actu ponitur una, quae sit infinitorum objectorum, illa videtur eminenter continere infinitas intellectiones, quae essent infinitorum objectorum, et hoc forte est probabile. Si tamen nec hoc teneatur, sed quod illa intellectio sit formaliter infinita, quae est infinitorum objectorum specie distinctorum, quia intellectio nata esse ab objecto perfectiori essentialiter, est perfectior illa, quae nata est esse tantum alterius objecti essentialiter imperfectioris ; et sic si esset una infinitorum objectorum specie distinctorum illa eminenter contineret infinitas intellectiones specie distinctas, et sic esset formaliter infinita, licet sit impossibile esse infinitas species sive simul, sive successive. Tamen si aliqua una intellectio ex se esset formaliter objectorum etiam infinitorum secundum speciem, si essent, illa esset formaliter infinita. Sicut ponitur, quod voluntas divina formaliter infinita ex hoc quod quantum est ex sua perfectione formali, posset esse simul productiva infinitarum specierum, ita quod non esset repugnantia ex parte voluntatis, sed tantum ex parte specierum, ut patet in primo, dist. 2. Utraque tamen via est sustentabilis, recte intelligendo.

Quinto suppono etiam, quod Doctor hic non videtur firmiter asserrere, quod si intellectio Angeli esset omnium objectorum possibilium, et sic infinitorum, quod esset formaliter infinita, sed quod esset aequalis perfectionis cum intellectione divina quantum ad numerum intelligibilium. Sed quidquid sit, sustinendo quod esset formaliter infinita, respondeo ad instantias.Ad primam dico,quod quando ponitur intellectio esse infinitorum objectorum, non ponitur praecise, ipsam includere infinitos respectus, imo illi respectus praesupponunt intellectionem, secundum totam ejus perfectionem, sed diceretur formaliter infinita, vel quia eminenter contineret infinitas intellectiones infinitorum objectorum, vel saltem per aequivalentiam contineret ;et hoc modo ponitur formaliter infinita, etiam posito quod nullum respectum includeret, et etiam posito quod actu non terminaretur ad objectum, sufficit enim quod sit talis entitas, quod sit nata terminari ad infinita objecta, et etiam infinitorum objectorum. Ad secundam dico, quod intellectio divina est ex se formaliter infinita, licet originative et fundaraentaliter hoc habeat ab essentia divina, et si nullius alterius objecti esset, adhuc esset formaliter infinita. Ex tali tamen perfectione infinita, necessario sequitur quod ipsa sit omnium intelligibilium, et hoc est ex redundantia suae infinitae perfectionis, quod sit omnium intelligibilium.

Ad tertiam patet quid dicendum ex illis praesuppositis. Si teneatur, quod sit infinitorum objectorum ejusdem speciei, et ut sic, sit infinita, patet responsio. Si vero teneatur quod requiratur quod sit infinitorum secundum speciem, tunc poneretur sic secundum Doctorem quod actus intellectus Angeli sit tantum unus respectu omnium objectorum, sive actu sint, sive successive, et tunc erit infinitus.

Ad quartam dico primo, quod forte hoc negaretur, quod aeque perfecte duo simul sicut unum, ut exposui in primo, dist. 2. et in secundo distinct. 3. quomodo causa finita non potest aeque perfecte producere duos effectus simul, sicut quemlibet seorsum. Cum dicitur, quod Deus potest illum causare, dico, quod etsi ipse possit quantum in se est, tamen natura actus non est capax quod unus et idem actus sit aeque perfecte duorum objectorum simul, sicut unius tantum. Dico secundo, quod concesso antecedente illo, negatur tamen consequentia, scilicet quod simul possit esse infinitorum, quia hic requiritur major perfectio. Cum enim probatur per simile de duobus corporibus, etc. dico, quod non est simile, et hoc patuit in secundo, dist. 2. quia praecise requiritur tanta perfectio agentis, ponentis duo corpora in eodem loco materiali, sicut ponendo infinita, quia hic tantum ponitur penetratio dimensionum.

Ad quintam dico primo, quod si respectu actus voluntatis non concurrit objectum, sed tantum voluntas, quod tunc non est simile, quia ponitur actus intelligendi dependere ab objecto proprio, a quo habet suam perfectionem. Dico secundo, quod etiam talis actus, qui esset infinitorum objectorum, esset infinitus, quia voluntas non est nata velle plura objecta simul eodem velle, aeque perfecte simul, sicut quodlibet seorsum, quin requiratur major perfectio, et in voluntate, et in actu volendi. Si vero teneatur quod objectum concurrit active ad actum voluntatis, dico idem de actu voluntatis, quod dico de actu intellectus.

Ad sextam concedo antecedens, sed negatur consequentia propter causam superius dictam. Si vero posset intelligere objectum infinitum quantum est intelligibile, tunc consequentia esset vera, quia tunc illa intellectio objecti infiniti esset formaliter infinita, quia objectum esset intelligibile intellectione formaliter infinita, et tunc talis intellectio esset vere comprehensiva objecti infiniti, ut alias exposui.

Ad septimam patet responsio ex praedictis.

Ad octavam, dico quod videt distincte lapidem, uno actu, scilicet, secundam totum suum esse quidditativum, sed non videt actu infinitas partes lapidis, ita quod distincte videat ibi infinita actu, et hoc simul, sive actu, sive pluribus; successive tamen potest videre, et hoc distinctis actibus, videt tamen ibi infinitas partes inexistentes, non tamen aeque distincte simul, sicut solum lapidem. Et de hoc erit sermo prolixior.

Ad nonam patet responsio, quia non est simile, quia quod objectum videatur ab alio, nullam perfectionem formaliter dicit in objecto, imo accidit sibi, sed quod idem actus intelligendi sit plurium objectorum, hoc est perfectionis in actu, ut supra patuit in illis praesuppositis.

Ad decimam et ultimam patet responsio ex praemissis, quia hoc est concomitanter, quod sit omnium objectorum.

Tertio principaliter essent multae bonae instantiae contra tertium principale, sed nolo omnia in dubium pro nunc revocare, alias erit de hoc sermo.