De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Curium esse, quod ad actualem inteIleclionem causandam concurrunt aliquid ex parte animae, et objectum per se, vel per speciem.
Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist. 3. q. 7. ubi varias sententias circa hoc refutat.
De secundo (e) primi articuli principalis, certum est quod ad actualem intellectionem causandam concurrunt aliquid ipsius animae intellectivae, et objectum aliquo modo praesens, scilicet vel se, vel in aliquo repraesentante. Sed quod istorum debet poni per se activum, respectu intelleclionis, auctoritates videntur varie loqui Augustinus 12. super Gen. cap. 29. Non putandum, inquit, est corpus aliquod agere in spiritum, quasi spiritus corpori facienti, materiae vice subdatur. Omni enim modo praestantior est res, quae facit illa, de qua facit ; nec ullo modo corpus praestantius spiritu, imo spiritus praestantior corpore. Quamvis igitur imago esse incipiat in spiritu, tamen eamdem imaginem non corpus in spiritu, sed spiritus in seipso facit celeritate mirabili.
Item idem 10. de Trin. c. 5. Anima convolvit, et rapit imagines corporum.
Pro activitate tamen objecti, videtur dicere 15. de Trin. 10. vel 24. Formata cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est, quod in corde dicimus. Et ibidem : Ex ipsa scientia quam memoria tenemus, nascitur verbum. Et cap. 12. vel 30. Verbum est similitudo rei notae, de qua gignitur, et imago ejus.
Philosophus autem videtur loqui pro activitate objecti, quia illud videtur esse principium activum, per quod aliquid reducitur de potentia essentiali ad accidentalem. Hoc autem est aliquid ex.parte objecti, quia illud per quod objectum est praesens, sub ratione actu intelligibilis est species causata ab objecto.
Pro hoc est illud secundi de anima, quod prius est adductum, scilicet, universalia quodammodo sunt in anima ; unde intelligere in ipsa quidem est cum velit, ac si diceret, quod quia objecta intelligibilia sunt praesentia animae, ideo ipsa est in potentia accidentali potens intelligere, cum velit.
Sed pro aclivitate potentiae videtur aliquibus esse illud 9. Metaphys. quod speculatio est actio immanens. Si autem intellectio non est ab intellectu, sed tantum ab objecto, non esset ibi actio immanens, sed tantum transiens.