De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) De secundo primi principalis, certum est quod ad actualem notitiam causandi concurrunt aliquid ipsius animae, etc. Quia tamen Doctor expresse tenet hic et in primo, dist. 3. q. 7. quod utrumque concurrit, duo faciam, primo recitabo auctoritates declarando eas, et solvam singulatim ; secundo adducam opinionem Doctoris. Primo arguitur auctoritatibus, quae videntur probare quod sola anima sit totum activum respectu intellectionis. Prima est Augustini 12. super Gen. cap. 29. Non putandum est, etc. Ista auctoritas tria includit : Primo quod corpus, id est, res corporalis, non agit in spiritum. Agere in alium est producere aliquid, quod recipitur in illo in quod agit, sicut ignis agit in lignum, producendo calorem, qui recipitur in ligno ; sive agere in aliud est proprie inducere aliquid productum ab agente in illud in quod agit, et sic receptivum habet vicem, sive rationem materiae receptivae, et sic habet rationem passivam. Si ergo corpus ageret in spiritum, tunc spiritus aliquid reciperet ab ipso corpore, et sic spiritus haberet rationem materiae receptivae, et sic diceretur subdi corpori activo, pro quanto aliquid reciperet a corpore agente in illum. Secundo ibi, omni enim modo. Hic probat primum, scilicet quod corpus non possit agere in spiritum, quia tunc corpus esset perfectius spiritu ; patet, quia omne agens praestantius est passo. Et hoc est, quod dicit quod res, quae agit est praestantior illa, de qua agit, id est, in quam agit ; et patet, quia activum, ut activum, est praestantius passivo. Tertio ostendit quomodo causatur imago in spiritu, et dicit quod non a corpore praesente, sed a seipso spiritu mirabili celeritate, id est, subito ; et sic patet quomodo intellectio non causatur ab objecto praesertim corporali, sed ab ipsa anima.
Secunda auctoritas est. 10. de Trin. c. 5. Anima convolvit, etc. ex qua auctoritate videtur velle quod ipsa anima sit activa suae operationis, quam auctoritatem etiam exposui in primo, dist. 3. dist. 7. et ibi multae aliae auctoritates, et rationes pro ista positione, quas vide ibi.
Deinde adducit auctoritates probantes objectum esse activum. Prima auctoritas dicit quod ipsa cogitatio, sive cognitio objecti, qua ipsum scimus, sive intelligimus, est verbum,
quae cognitio est formata, id est, causata ab ipso objecto, et hoc verbum, sive cognitionem objecti in corde dicimus, id est, gignimus, sive producimus. Secunda accipit scientiam habitualem, scilicet pro objecto relucente in memoria, scilicet pro objecto praesente, vel in se, vel in aliquo repraesentante ipsi intellectui, et tunc dicitur verbum teneri in memoria, et ex ipsa scientia habituali, scilicet objecto praesente intellectui nascitur verbum, sive notitia ipsius objecti. Tertia, verbum est similitudo, et imago rei notae, id est, quod cognitio objecti, quae dicitur verbum est similitudo naturalis ipsius objecti per imitationem, ut patuit supra, q. 13. Et cum dicit, quod est similitudo rei notae, id est, est similitudo objecti praesentis intellectui, quod objectum sit praesens, dicitur notum habitualiter de quare nota, scilicet objecto habitualiter noto nascitur verbum, sive potentia actualis objecti.
Deinde adducit auctoritatem Philosophi, primo pro activitate objecti, secundo pro activitate potentiae. De quo primo dicit Doctor, quod Philosophus videtur loqui pro actiuitate objecti, quia illud videtur esse principium activum, per quod aliquid reducitur de potentia essentiali ad accidentalem. Hoc autem est aliquid ex parte objecti, quia illud, per quod objectum est praesens sub ratione actus intelligibilis. Patet quia dicimus, quod lignum est in potentia essentiali, sive remota, ad calefaciendum, et per calorem receptum est in potentia accidentali, sive propinqua, ideo calor est ratio formalis calefaciendi, quia sine calore non poterit calefacere, et habito calore calefacit. Sic in proposito, de objecto,
quando intellectus non habet speciem intelligibilem objecti, est in potentia essentiali, sive remota ad intelligendum objectum, quia ut sic, nullo modo potest ipsum intelligere. Sed habita specie intelligibili objecti est in potentia accidentali, scilicet propinqua, ad intelligendum ergo, talis species, per quam objectum est praesens, et tenens vicem objecti, est ratio formalis ipsi intellectui causandi notitiam objecti.
Pro illo est illud 2. de Anima quod prius est adductum, scilicet universalia quodammodo sunt in anima, etc. Dicuntur autem objecta universalis esse in anima per species intelligibiles objectorum, quae formaliter sunt in anima, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. q. 6. Et accipiuntur hic universalia in potentia remota, scilicet pro ipsis quidditatibus, ut ibi expositum est, quae immediate repraesentantur a speciebus intelligibilibus, ut ibi dixi.
Sed pro activitate potentiae videtur aliquibus esse illud 9. Met. quod speculatio est actio, etc. Patet, quia intellectio est formaliter in intellectu ; modo si esset active ab objecto, tunc transiret in intellectivum, non enim posset esse in objecto intellecto. Ergo videtur ex ista auctoritate Philosophi, quod intellectio sit active ab ipso intellectu, et non ab ipso objecto intelligibili.