De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(f) De isto articulo. Doctor prius ponit intentionem suam, et post solvit rationes sive auctoritates pro utraque parte. Dicit ergo, quod utrumque, scilicet intellectus et objectum concurritin ratione principii activi respectu intellectionis. Et hoc videtur haberi ex Augustino, etc.
(g) In hac conclusione. Deinde adducit rationes pro conclusione, quia quando objectum est praesens intellectui, potest haberi intellectio actualis illius objecti, etc. Sequitur: Principium perfecte activum quando est aequivocum, necessario est perfectius forma causata, ut patet in 4. dist. 12. et dicit perfectius forma causata, quia proprie dicitur causari totum, et non forma informans, sicut dicimus album causatur, et non proprie albedo, sicut intelligens causatur, et non intellectio, modo non dicitur perfectius toto, ut comprehendit utrumque,sed perfectius forma informante causata.
(h) Secundo probatur idem, etc.
In ista ratione nota aliqua, primo quod intellectio elicita majori conatu est perfectior, scilicet intensive ; patet, quia substantia, et intensio actus est a causa actus, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. ab eodem enim est intensio et substantia actus. Modo quando causa agit majori conatu, id est, majori virtute, tunc producit perfectiorem actum, sicut patet quando aliquis toto conatu figitur in visibili, tunc perfectior et intensior visio causatur. Secundo nota, quod intellectus sibi derelictus semper agit actuali conatu, quando objectum est aeque praesens, ita quod major et minor conatus non est ab intellectu ut intellectus, sed hoc est a voluntate sic intelligendo, quod potest firmare intellectum in actu intelligendi, et quanto plus firmatur a voluntate, tanto intensius, et majori conatu intelligit. Sed de hoc vide Doctorem in 2. d. 42. ubi hanc materiam prolixe exposui.
(i) Tertio principaliter ostendit sic, operatio illa non est per se perfectio agentis. quam ipsum elicit mediante aliquo suo accidente praecise per accidens, etc. Sequitur, igitur si solum illud est principium activum respectu intellectionis, intellectio non esset propria perfectio intellectus, vel hominis.
Patet, quia non inesset ipsi per aliquid sibi intrinsecum, sed mere per extrinsecum, quia tantum per speciem intelligibilem objecti, quae est ipsi intellectui tantum accidens per accidens,et sic esset multum vilifacere naturam ita perfectam, quae tamen dignificari debet quantum potest, nisi appareat manifesta contradictio ; hic autem nulla apparet contradictio.
(k) Hocnon videretur verum, si objectum esset tantum causa per accidens, vel causa sine qua non. Patet, quia anima per accidens, vel a causa sine qua non, nihil per se et essentialiter dependet ut mensuratum a mensura. Et adverte, cum dicit de similitudine objecti, debet intelligi de similitudine per imitationem, et illa, et tunc objectum est causa intellectionis, vel saltem aliquid virtualiter continens illud, sic intelligendo, quod actus intelligendi immutetur essentialiter objectum. Et de hoc satis dictum est in quaest. 13. quodlibet, et in primo, dist. 3. quaest. 7.
Caetera usque ibi : De tertio primi principalis, patent ex dictis hic et in primo, dist. 3. q. 8. et dist. 17.