De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Si teneatur prima via tribuens totam activitatem intellectui agenti, dicendum erit, quod habet duas actiones ; unam, qua transfert objectum de ordine corporalium ad spiritualium, faciendo de potentia intelligibili actu intelligibile ; alteram, qua facit de potentia intellecto actu intellectum, producendo intellectionem. Juxta hoc dat modum respondendi argumentis in contrarium, positis num. 14. Auctoritates adductae loquuntur de prima actione intellectus agentis, quia haec est magis propria, quia nulli alii potentias competit, sed non negant ei secundam actionem, licet de ea mentionem non faciant, quia est communis cum aliis potentiis.
De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibili actu intelligibile, vel de potentia universali actu universale. Secunda est, facere de potentia intellecto actu intellectum. Primum intelligitur sic, quod virtute intellectus agentis de phantasmate in phantasia gignitur species intelligibilis in intellectu, vel aliqua ratio, in qua actu relucet intelligibile, quae breviter loquendo dicatur species intelligibilis, et istam gignilionem realem repraesentari de repraesentatio dicitur concomitari quaedam gignitio metaphorica objecti de objecto, scilicet intelligibilis de imaginabili, quod ideo rationabiliter dicitur, quia tale esse objectivum habet objectum in repraesentari, quale habet repraesentativum correspondens ; et ideo translatione reali facta in repraesentativo, quando de corporali gignitur spirituale, scilicet de repraesentativo singulari gignitur repraesentativum universale, consimilis dicitur vel intelligitur translatio in objectis de corporali ad spirituale, vel de singulari ad universale.
Secunda actio poneretur (m) per quam de potentia intellecto fieret actu intellectum, ubi similiter intelligitur factio metaphorica ex parte objectorum correspondens factioni reali ex parte eorum, quibus tenditur in objecta, quia realiter speciem intelligibilem sequitur actualis intellectio, et sicut prima translatio: de potentia ad actum, sic etiam secunda diceretur fieri per intellectum agentem, tam ex parte objectorum, et hoc metaphorice, quam ex parte illorum, in quibus relucent objecta, et hoc realiter pro tanto, scilicet quod virtute intellectus agentis de phantasmate gigneretur species intelligibilis, et sic metaphorice de potentia intelligibili gigneretur actu intelligibile ; et fecundo virtute speciei intelligibilis gigneretur actualis intellectio, et sic metaphorice loquendo in objectis de potentia in intellecto fieret actu intellectum.
Consimiliter posset poni duplex passio ordinata in intellectu possibili correspondens isti duplici actioni intellectus agentis, quarum; prima esset receptio speciei intelligibilis a phantasmate per primam actionem intellectus agentis, et secunda esset receptio intellectionis a specie intelligibili per secundam actionem intellectus agentis. Et secundum hoc diceretur, quod ad memoriam intellectivam pertinent intellectus agens et possibilis. Agens quidem, non quantum ad primam actionem, quae est facere de potentia intelligibili actu intelligibile, imo illius actionis terminus est memoria in actu, quia per illam actionem est intellectus habens objectum actu intelligibile sibi praesens. Sed quantum ad secundam actionem, quia cum memoriae sit exprimere actualem notitiam, vel intellectionem, et intellectus agentis secunda actio sit agere ad istam actionem, intellectus (n) quantum ad secundam ejus actionem, includeretur in memoria. Intellectus autem possibilis, quantum ad primam ejus receptionem, qua scilicet recipit actu intelligibile sibi praesens, dicitur memoria, et quantum ad secundam receptionem, scilicet actualis inlelleclionis, dicitur intelligentia.
Et secundum hoc (o) responderi posset ad illa quae videntur adducta in contrarium, per hoc quod actio abstrahendi, quae est prima actio intellectus agentis, est magis propria sibi, quam secunda, quae est causare intellectionem, quia illa potest competere aliis potentiis ; nulla autem alia transfert objectum suum de ordine ad ordinem, sic intelligendo de ordine corporalium ad ordinem spiritualium, imo voluntas, licet causando actum suum, secundum aliquos, per hoc metaphorice transferat objectum suum de ordine intelligibilium ad ordinem appetibilium, tamen ista translatio non requirit voluntatem agentem,
sic intelligendo, hoc est, praeparantem objectum suum, ut sit actu volibile, sicut intellectus agens praeparat objectum suum, ut sit actu intelligibile, quia quando objectum est actu intellectum, est actu vortibile. Non igitur requiritur aliqua actio praeparans objectum voluntati. Illae igitur (p) auctoritates affirmant, quod verum est primo actu intellectus agentis. Etsi quandoque dicatur, quod propter illum solum ponitur intellectus agens, verum est, ut talis virtus est propria intellectui, quia est ibi tantum potentia praeparans objectum, praeter secundum enim actum, non est proprie in intellectu talis virtus agens, nam aliae potentiae possunt agere ad operationem, praesupposito objecto.