De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(1) De isto articulo si prima via teneatur, scilicet quod intellectus agens sit activus, posset dici tam agens quam possibilis, habet duas actiones ordinatas, sic intelligendo quod intellectus agens respectu illarum actionum, puta speciei intelligibilis, et intellectionis actualis active se habet, et potentialis respectu earum mere passive se habet, ut ipse inferius exponit. Primo ergo exponit de illis, ad quas agens active se habet, prima ergo actio est facere de potentia intelligibili actu intelligibile, vel de potentia universali actu universale. Secunda est facere de potentia intellectu actu intellectum ; prima, scilicet actio quae est vere realis (qui terminatur ad terminum vere realem, scilicet ad speciem intelligibilem, quae est qualitas absoluta) intelligitur sic, quod virtute intellectus agentis de phantasmate in phantasia gignitur species intelligibilis in intellectu, vel aliqua ratio, in qua actu relucet intelligibile, quae breviter loquendo dicatur species intelligibilis. Cum dicit, quod gignitur species intelligibilis de phantasmate, non intelligitur ly de ut de causa materiali, sed ly de intelligitur virtualiter, id est, quod gignitur species intelligibilis de phantasmate, quia phantasma continet eam virtualiter, partialiter tamen, ut expositum est in primo, dist. 3. quaest. 6. Et sic phantasma et intellectus agens sunt duae causae partiales integrantes unam totalem respectu speciei intelligibilis, licet intellectus agens sit causa principalis, ut patuit in primo, dist. 3. quaest. 8. et haec gignitio speciei est vere realis, eo quod ad terminum realem, scilicet ad speciem ut dixi. Et ad istam gignilionem realem repraesentavi, scilicet speciei intelligibilis, de repraesentativo, scilicet phantasmate, dicitur concomitari quaedam gignitio metaphorica (quae dicitur metaphorica, quia non terminatur ad terminum realem, nec est a causa realiter agente) objecti de objecto, scilicet intelligibilis de imaginabili, id est, quod quando realiter de phantasmate, quod repraesentativum objecti, habentis esse tantum imaginabile, gignitur species intelligibilis, quae est repraesentativa objecti habentis esse intelligibile, tunc concomitatur alia gignitio metaphorica, scilicet de objecto imaginabili gignitur objectum intelligibile.
Pono exemplum, species albi existens in virtute phantastica repraesentat ipsum album singulare cum hic et nunc, sive album existat, sive non, et tunc album ut sic repraesentatum, habet esse tantum imaginabile, quia tunc virtus phantastica cum illa specie repraesentante, quae proprie dicitur phantasma, potest causare actum imaginandi terminum ad album sic repraesentatum ; causata vero specie intelligibili albi ab ipso phantasmate et intellectu agente, quae est species intelligibilis repraesentat ipsum album, non ut singulare, sed tantum in universali, quia est repraesentativa quidditatis non singularis, nec cum conditionibus singularibus, ut patuit in primo, dist. 3. quaest. 6. tunc album sic repraesentatum habet esse actu intelligibile, quia tunc immediate potest causari actualis intellectio terminata ad album in universali. Et sic potest concedi quod album ut habet esse intelligibile, gignitur de albo ut habente esse intelligibile, et ista gignitio dicitur tantum metaphorica, quia album ut sic praesens phantasmati, habet esse tantum secundum quid ; et similiter album ut praesens speciei intelligibili, habet tantum esse secundum quid. Et ideo conceditur quod gignitur intelligibile ab imaginabili metaphorice, non quod imaginabile aliquomodo causet, sed ex hoc solo. quia a phantasmate partialiter causatur species intelligibilis vere realiter, et quia phantasma repraesentat illud idem objectum cum objecti conditionibus materialibus, et sic habet esse imaginabile, et species intelligibilis repraesentat in universali, et non sub conditionibus materialibus, et tunc habet esse intelligibile. Et hoc est quod dicit ibi : Quod ideo rationabiliter dicitur, quia tale esse objectivum habet objectum in repraesentari, quale habet repraesentativum correspondens, etc. Et vult dicere, quod quando una species objecti gignitur de alia specie ejusdem objecti eo modo quo species genita repraesentat objectum, et gignens repraesentat, quod etiam eodem modo dicitur unum objectum gigni de alio. Cum ergo species in phantasia, quae dicitur phantasma sit vere corporalis, quia informat, organum corporale, et species intelligibilis spiritualis, quia informat immediate intellectum ; et similiter phantasma repraesentat corporale, quia objectum cum conditionibus corporalibus et species intelligibilis repraesentat universale, sive naturam in esse quidditativo, sequitur quod quando species spiritualis gignitur de corporali, quod etiam objectum repraesentativum per speciem spiritualem dicitur gigni ab objecto corporali, quia ab objecto ut repraesentato a specie corporali, scilicet phantasmate.
(m) Secunda actio poneretur per quam de potentia intellecto fieret actu intellectum, etc. Et nota, quod objectum potentia intellectum accipitur pro objecto actu imaginato, et actu intellectum accipitur pro objecto actu ab intellectu cognito. Est ergo realis gignitio primo phantasmatis, in quo relucet objectum imaginabile ; secundo, speciei intelligibilis, in qua relucet objectum ut intelligibile, et sicut de phantasmate realiter gignitur species intelligibilis, sic metaphorice de objecto relucente in phantasmate gignitur objectum relucens in specie intelligibili, modo praeexposito. Tertia actio realis est gignitio actualis imaginationis, sive actualis actus imaginandi, quo virtus phantastica actu imaginatur objectum relucens in phantasmate, et hic actus gignitur a virtute phantastica et phantasmate, et in tali actu imaginandi, tunc objectum dicitur actu imaginatum, et ut sic, dicitur potentia intellectum potentia, scilicet proxima. Quarta est gignitio realis quae est actualis intelleclionis objecti relucentis in specie intelligibili, qua potentia intellectiva actu intelligit objectum, et talis intellectio causatur ab intellectu agente, et specie intelligibili ; et in isto actu intelligendi objectum habet esse intellectum actu, et tunc objectum ut actu intellectum, dicitur metaphorice gigni de objecto potentia intellecto, scilicet de ipso objecto ut actu imaginato, quia ut sic, dicitur potentia intellectum. Est tamen differentia in prima actione et secunda, quia in prima dicitur proprie metaphorice gigni de intelligibili in potentia, intelligibile in actu, quia species intelligibilis per quam objectum habet esse intelligibile in actu realiter gignitur a phantasmate, licet partialiter, per quod phantasma objectum est in potentia imaginabile. Sed in secunda reali non dicimus quod actualis intellectio, perquam objectum habet esse actu intellectum, gignatur ab actuali imaginatione, per quam objectum habet esse intellectum potentia, nec per consequens ita proprie dicimus objectum actu intellectum metaphorice gigni de objecto potentia intellecto, sicut in prima. Sed quia tamen actualis intellectio objecti praesupponit actum imaginandi esse idem objectum, dicimus, non tamen proprie, quod intellectio actualis realiter gignitur de actuali imaginatione, et sic objectum, ut actu intellectum, dicitur metaphorice gigni de objecto potentia intellecto, quia sicut per actualem imaginationem tenditur a potentia in objectum a potentia, scilicet phantastica, sic per actualem intellectionem tenditur ab intellecto in objectum.
Nota etiam quomodo ista differant, objectum potentia intelligibile ; objectum actu intelligibile ; objectum potentia intellectum ; objectum actu intellectum. Primo modo tantum relucet in phantasmate ; secundo modo in specie intelligibili ; tertio modo in actuali imaginatione ; quarto modo in actuali intellectione. Primo modo ut comparatur objectum potentia intelligibile ad objectum actu intelligibile dicitur esse in potentia proxima ad hoc, ut postea sit actu intelligibile, ut vere objectum non relucet in phantasmate dicitur tunc in potentia remota ad objectum actu intelligibile, et ut relucet in specie sensibili existente in sensu exteriori dicitur in potentia imaginabile, et ut relucet in phantasmate dicitur actu imaginabile ; ut vero non relucet in aliquo sensu, dicitur in potentia remota imaginabile.
(n) Intellectus agens quantum ad secundam ejus actionem includeretur in memoria, ita quod memoria prout est expressiva notitiae includit intellectum agentem, et speciem intelligibilem integrantes unam totalem causam notitiae, sed intellectus agens est principalis causa. Sed intellectus possibilis quantum ad primam receptionem, qua, scilicet recipit actu intelligibile sibi praesens, quod tunc est, quando recipit speciem intelligibilem, per quam dicitur objectum actu intelligibile praesens intellectui possibili, tunc talis intellectio dicitur memoria, non tamen productiva, sed conservativa speciei intelligibilis, quae pertinet ad memoriam activam. Et quantum
ad secundam receptionem, scilicet actualis intelleclionis, dicitur intelligen--tia, quia tunc habet actualem intellectionem, qua actu intelligit objectum, et qua formaliter dicitur intelligens.
(o) Et secundum hoc responderi posset ad illa, etc. Cum dicit, quod propria actio intellectus agentis est abstrahere ; ista abstractio objecti nihil aliud est nisi causare speciem, per quam objectum fit praesens intellectui in ratione actu intelligibilis, ut exposui lib. 1. dist. 3. q. 6. Et sic dicitur transferre objectum de ordine in ordinem, et hoc est proprium intellectui agenti: nulla autem alia potentia transfert objectum suum de ordine in ordinem, sic intelligendo de ordine corporalium ad ordinem spiritualium. Licet enim virtus phantastica transferat objectum de ordine sensibilium ad ordinem imaginabilium ; patet, quia causando phantasma objecti, tunc objectum est actu imaginabile, quod prius luit potentia imaginabile, tamen utrobique objectum est praesens cum conditionibus materialibus et corporalibus, ut supra patuit ; nunquam tamen potest causare speciem, per quam objectum sit actualiter intelligibile, quod ut sic, dicitur habere esse spirituale pro quanto, scilicet non est praesens sub conditionibus corporalibus, ut supra patuit. Et quod nulla alia potentia sic transferat, probat per argumentum a fortiori, quia hoc magis videtur competere voluntati, cui tamen non competit, quae licet secundum aliquos, causando actum suum per hoc metaphorice transferat objectum suum de ordine intelligibilium ad ordinem appetibilium, tamen ista translatio non requirit voluntatem agentem, sic intelligendo, hoc est, praeparando objecta m suum ut sit actu volibile, quia quando objectum est actu intellectum, est actu volibile. Sed non est sic quando objectum est actu imaginatum, est actu intelligibile, nisi enim prius in intellectu possibili esset causata species intelligibilis, per quam est actu intelligibile, nunquam objectum posset poni actu intelligibile, etiam quibuscumque aliis positis in potentiis sensitivis tam interioribus quam exterioribus. Et de hoc prolixe dictum est in primo, dist. 3. q. 6. ubi probatur necessitas speciei intelligibilis respectu notitiae abstractivae objecti.
(p) Illae igitur auctoritates affirmant, quod verum est de primo actu intellectus agentis, etc.
Hic adverte, quod hoc dictum non est absolute intelligendum, non enim album ut actu visum a potentia visiva, est tunc actu imaginabile, quia necessario requiritur species albi in virtute phantastica repraesentans ipsum in ratione objecti actu imaginabilis. Sed hoc forte dicit quod in virtute phantastica non est ponenda aliqua virtus activa, quae sit causativa talis speciei, per quam objectum est actu imaginabile, sed causata specie sensibili in sensu exteriori, statim illa causat aliam in virtute phantastica ut causa talis, per quam objectum est praesens virtuti phantasticae ut actu imaginabile. Si tamen, teneatur prima via, quod concurrat etiam virtus phantastica, ut supra dixi, sic potest sustineri eo modo quod exposui.