De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Primum dictum hujus litterae, intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in proprio genere, quia hoc potest in via, nec impeditur in patria (de quo vide 2. d. 3. q. 11. et 4. d. 45. q. 2.) et intellectus possibilis eodem modo concurrit ibi et hic. Secundum videtur ibi non esse verbum proprium de creatura visa in essentia: primo, quia non attingeretur immediate per notitiam in essentia. Secundo, non haberetur secundum propriam speciem. Tertio, de ipsa essentia divina non habet beatus verbum. Impugnat has tres rationes, aliis quinque in favorem oppositae partis, sed respondet ad impugnationes praeter duas posteriores, quarum habetur responsio ex 3. d. 14. q. 2. fine, ubi ut problema admittit Doctor posse unum actum esse infinitorum objectorum, Deo sic volente. Tertium, hic dubius videtur manere, an creatura in essentia videatur eodem actu, quo videtur essentia, vel alio distincto. Mihi videtur longe facilius, quod distincto, de quo tamen Doctor nihil resolvit.
De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio ; et ad formationem illius verbi ponendum est intellectum possibilem sic se habere tunc, sicut se habet nunc ad formationem verbi, quod habelde objecto nunc, quia secundum Augustinum 7. de Civit. c. 30. Sic Deus res, quas condidit, administrat, ut eas proprios motus agere
sinat. Igitur remanebit in patria naturalis, actio quae nata est competere naturae secundum suam perfectionem.
Sed de creatura visa in essentia divina dubium est, an intellectus beatus habeat de ea verbum proprium ; quod si sic, consimiliter dicendum esset de intellectu possibili in formatione verbi de creatura visa in essentia divina, sicut de visa in proprio genere dictum est.
Sed posset dici, quod non est ibi verbum de objecto viso in essentia divina ; tum quia habens verbum immediate attingit objectum cujus est verbum ; lapis enim visus in essentia non immediate attingitur ut objectum peractum visionis, quia sic videtur in genere proprio ; sed ibi sola essentia divina immediate attingitur (b), quia ipsa sola primo movet, et per consequens ad seipsam attingendam.
Praeterea, (c) verbum proprium alicujus gignitur de scientia, sive propria specie ipsius objecti ; nunc autem in memoria intellectus Beati (d) non est scientia propria, vel species lapidis, ut videtur in verbo, quia per illam non videtur nisi in genere proprio.
Item eodem actu (e) videtur essentia divina, et res in ipsa ; sed de essentia visa non habet intellectus videns verbum, quia tunc non videret illam immediate ; igitur nec habetur verbum de re visa in ipsa essentia.
Contra ista motiva (f) arguitur contra primum, etsi per principium cognoscatur conclusio, tamen ipsa potest cognosci immediate in ratione objecti, quia discursus non terminatur praecise ad illud, quod fuit principium discurrendi, quia tunc ab illo adhuc esset ulterius discurrendum, nec per consequens esset discursus terminatus. Nunc autem conclusio de se est terminus discursus syllogismi demonstrativi ; igitur illo discursu terminato stat intellectus in cognitione immediata conclusionis ; pari ratione, licet essentia divina moveat prius ad videndum seipsam, tamen quia est motivum illimitatum, movet secundo ad videndum creaturam ; in termino igitur illius motionis intellectus potest videre creaturam ut objectum immediatum.
Contra secundum sic : Ad gignendum verbum proprium alicujus objecti sufficit memoria perfecta sive actualiter, sive virtualiter continens illud objectum, sicut per notitiam habitualem principii potest gigni actualis cognitio conclusionis, licet illa memoria non sit hujus objecti formaliter et propria, sed ejus virtualiter contentiva. Sic intellectus beati habens essentiam divinam actualiter praesentem, ut intelligibilem, habet memoriam propriam respectu visionis illius essentiae, et cum hoc memoria perfectam virtualiter contentivam visionis creaturae, quia sicut virtualiter continet in entitate, sic in cognoscibilitate ; beatus igitur habet memoriam, sive scientiam in memoria sufficientem ad gignendum proprium verbum lapidis, nec sequitur in ista secunda, sicut nec in prima ratione, quod illa visio sit rei in proprio genere, quia visio in proprio genere est per rationem videndi acceptam a creatura aliqua.
Contra tertium motivum, ille actus non est propria cognitio alicujus objecti, qui potest stare in intellectu, et tamen illud objectum omnino non esse cognitum; nunc autem visio essentiae divinae potest stare eadem in intellectu beati, et tamen lapis boon videri ab ipso ; igitur, etc. Probatio majoris, quia proximum formale in intellectu ad hoc, ut objectum sit sibi cognitum, est ipse actus cognoscendi illud objectum sibi inhaerens, et proxima ratio formalis non videtur posse inesse alicui sine illo, cujus est ratio formalis, sicut albedo non potest inesse alicui, nisi illud sit album.
Praeterea, pari ratione idem actus visionis esset ipsius essentiae, et cujuscumque creati visi in ea, et ila unus actus finitus posset esse infinitorum objectorum possibilium videri in ipsa, quia qua ratione non repugnat unum actum esse duorum, vel trium objectorum, pari ratione nec quorumcumque objectorum.
Item, non patet necessitas illius consequentiae, si eadem est visio essentiae divinae, et lapidis igitur si est verbum lapidis, est verbum essentiae.
(g) Ad primum istorum diceretur, quod illud quod cognoscitur per aliud, bene potest immediate cognosci. Sed non sic si cognoscatur praecise in illo, sicut intellectus divinus praecise cognoscit creaturam in essentia sua, et non per illam creaturam, ut objectum immediatum, quia tunc intellectio ejus vilesceret.
Consimiliter dicitur de visione (h) quam beatus habet in verbo de creatura.
Ad secundum (i) diceretur, quod essentia divina non est in memoria creata beati aliquo ordine, prius quam in intelligentia, quia non causatur aliqua forma in intellectu beato repraesentans illam essentiam.
Sed primum quod causatur in intellectu beato est ipsa visio, illa autem causatur in ipsa intelligentia.
(k) Vel aliter diceretur, quod illa visio immediata causatur a voluntate divina, sicut dictum est in quaestione proxima praecedente, et consimiliter visio lapidis, et per consequens neutra gignitur a memoria, non solum ipsius videntis, sed nec ab aliqua memoria.
(I) Contra, intellectio essentiae divinae continet virtualiter intellectionem lapidis ; igitur ista intellectio gignit illam, et tunc illa est verbum.
Respondeo, intelligentia non gignit ; vel potest dici, quod utraque visio immediate causatur a voluntate divina.
Ad tertium, illud videtur aeque concludere, quod non est idem actus intellectus divini respectu essentiae suae, et objecti secundarii, quod omnes negant ; unde major rationis est neganda, nisi intelligatur de primo objecto.
Ad alia, quaere alibi.
Ad alia duo argumenta responsio potest haberi in 3. dist. 14 quaest. 2. quasi in fine ;ibi potest dici quod conclusio ista posset etc. Ideo conceditur lotum primum argumentum, et si inferatur, igitur eadem erit visio intellectus beati cum visione intellectus Dei, negatur consequentia, quia intellectus Dei habet visionem objectorum secundariorum necessario per se et comprehensive ex perfectione sua, et sui objecti primarii naturaliter omnia repraesentantis ei. Sed intellectus beatus creatus habet visionem per accidens objectorum secundariorum, quia illa per accidens intelligit, scilicet mediante essentia ostendente sibi illa libere et contingenter, ideo actus beati nullam perfectionem accipit ab illis objectis, sed tota ejus perfectio est ab essentia visa, et illa ostendente.
Ad aliud, dicitur quod argumentum valet et consequentia tenet, si sit unus et idem actus visionis essentiae et aliorum objectorum;si autem sit alius et alius actus, consequentia nulla est.