QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(a) De secundo articulo. Dicit quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio, etc. Et hoc magis patuit in secundo, dist. 3. q. 11. et in 4. dist. 45. et 49. Nam beatus stante actu perfecto beatifico potest perfecte cognoscere res in genere proprio, sic quod talis cognitio potest immediate causari ab intellectu beati, et ab ipsa creatura, et terminari immediate ad ipsam creaturam in se, et hoc non solum abstractive per species innatas, loquendo de intellectu Angelico, et hoc respectu quidditatum, et per species de novo acquisitas respectu singularium, ut patet a Doctore in secundo, dist. 3. q. 11. Et similiter anima beata potest per species, quas prius acquisivit, dum esset in corpore, et per species de novo acquisitas in patria, sed etiam potest intuitive de novo cognoscere creaturam in se. ut patet in secundo, dist. 3. q. 11. et dist. 9. et in

4. dist. 45. et 49. Modo cognita perfecte creatura in se, est verbum ejus perfectum, ut patet a Doctore in primo, dist. 27. q. 1. vel saltem non est sine verbo, quia si teneatur quod verbum proprie est cum actu reflexo super actum rectum, et super objec tum cognitum actu recto, ut cum video me videre creaturam, tunc talis cognitio, quae dicitur verbum, non erit sine actu recto. Tamen Doctor in primo dist. 27 vult. quod cognitio perfecta objecti sit verbum.

(b) Sed ibi sola essentia divitia immediate attingitur, quia ipsa sola primo movet, et per consequens ad seipsam attingendum.

Haec littera est ponderanda, non enim essentia ut essentia movet intellectum creatum, ut patuit supra, q. 14. art. ult. sed tunc diceretur proprie verbum proprium essentiae divinae, si illa immediate moveret ad sui visionem, qua immediate attingeretur.

(c) Praeterea, verbum proprium alicujus gignitur de scientia, sive propria specie ipsius, quia accipiendo verbum pro perfecta notitia objecti abstractiva illa gignitur ab intellectu, et specie intelligibili, quae species dicitur scientia habitualis, sicut supra dictum est ; si vero accipitur verbum pro visione, sive pro notitia intuitiva objecti, tunc dicitur gigni ab intellectu et objecto in se praesente, quod objectum in se praesens potest etiam dici scientia habitualis, ut alias exposui. Vult ergo dicere quod verbum proprium objecti gignitur de scientia propria illius objecti, accipiendo scientiam pro scientia habituali altero praedictorum modorum.

(d) Nunc autem in memoria inlellecr

tus Beati non est scientia propria, vel species lapidis: patet, quia intellectus beatus, ut hujusmodi, nec habet lapidem in verbo in se praesentem, quia tunc non esset ei praesens, ut in verbo, nec habet speciem intelligibilem causantem notitiam absolute lapidis, ut in verbo, quia licet possit habere speciem intelligibilem lapidis causantem notitiam ejus in genere proprio, non tamen causantem, ut in verbo, quia ut in verbo non est lapis natus sic cognosci, per illam enim solum cognoscitur in genere proprio.

(e) Item eodem actu videtur essentia divina, etc.

Et nota, quod aliquid dicitur immediate cognosci multipliciter sicut

multipliciter dicitur aliquid immediate cognosci ; dicitur aliquid mediate cognosci, vel per medium non ut cognitum, et sic objectum cognoscitur per speciem intelligibilem tanquam per medium non cognitum, ut patet. Sic similiter cognoscitur essentia divina per voluntatem suam, tanquam per medium non cognitum, sed per rationem formalem causandi notitiam claram essentiae divinae ; vel cognoscitur per medium ut cognitum, id est, per objectum, ut necessario prius cognitum, sicut conclusio cognoscitur per principium, ut per medium cognitum, ut supra prolixe exposui q. 14. Sic per oppositum dicitur aliquid immediate cognosci, vel quando non cognoscitur per medium non cognitum, sicut Franciscus quando intuitive videtur in se tunc immediate cognoscitur, quia non cognoscitur per aliud, quod sit ratio cognoscendi, sed per rationem propriam et immediatam, ita quod talis notitia immediate causatur a Francisco, et ab intellectu, ita quod ibi non requiritur aliquod medium, nec ut cognitum, nec ut non cognitum. Et sic similiter essentia divina immediate cognosci ab intellectu divino, quia ipsa immediate movet intellectum suum ad sui notitiam. Dicit ergo Doctor quod essentia divina, non videtur immediate ab intellectu beato, quia tunc ipsa immediate moveret intellectum illum, sed tantum videtur immediate, accipiendo mediate, pro medio non cognito, quia scilicet videtur mediante voluntate sua causante hujusmodi visionem, ut patuit supra q. 14. Nec etiam videtur ab intellectu beato mediate, accipiendo mediate pro medio, ut cognito, quia tunc tale medium contineret illam virtualiter, ut patuit, q. 14. Modo verbum proprium alicujus objecti requirit quod habeat esse per motionem illius objecti, ut patet supra. q.14. Si ergo beatus non habet verbum proprium de essentia divina, multo minus habebit de lapide viso in essentia,quia sicut essentia, ut essentia, non movet immediate intellectum beatum creatum, multo minus lapis ibi visus movebit. (f) Doctor nunc instat contra has rationes, quibus probavit quod Beatus non habet verbum de creatura, ut visa in essentia divina. Et primo contra primam sic : Et si per principium cognoscatur conclusio, tamen ipsa potest immediate cognosci, etc. pari ratione, licet essentia divina moveat prius ad videndum seipsum, tamen quia est motivum illimitalum movet, secundo ad videndum creaturam in termino ;igitur illius motionis intellectus potest videre creaturam, ut objectum immediatum, patet, quia prius habita visione essentiae divinae potest intellectus immediate attingere objectum secundarium, et sic firmari in cognitione illius.

(g) Ad primum. Respondet ad istas instantias. Ad primam, dicit quod illud quod cognoscitur per aliud, bene potest immediate cognosci.

Nota, quod cognosci aliquid immediate est cognosci illud in se, id est, quod cognitio terminatur ad illud, ut in se praesens, posito ergo quod talis cognitio sit per aliud, scilicet quod sit causata ab alio, tamen terminative non est per aliud. Sed cognitio intellectus divini, qua cognoscit creaturam, licet sit per aliud, id est, per causata, vel quasi causata ab essentia divina, tamen talis cognitio non terminatur immediate in creaturam, scilicet ut in se praesentem, quia tunc non cognovisset eam ab aeterno cum non fuerit in se praesens ab aeterno, sed praecise cognoscit eam, ut praesentem in essentia divina, id est, quod nullo modo est praesens intellectui divino in ratione objecti terminativi, nisi praecise ratione essentiae divinae per quam omnia objecta secundaria sunt praesentia intellectui divino.

Nota etiam, quod intellectus divinus dicitur vilescere dupliciter: Primo, cognoscendo creaturam movetur ab ea recipiendo cognitionem illius ab ipsa, ut a causa partiali, quia tunc intellectus se haberet passive respectu illius. Secundo vilescit quando ejus cognitio terminatur ad creaturam, ut in se, quia tunc non habet creaturam praesentem in ratione objecti terminativi, nisi praecise ratione creaturae ; et sic praesentia talis objecti esse praecise a creatura, quod est inconveniens.

Adverte etiam quod essentia divina dicitur objectum adaequatum intellectus divini, et hoc tam in ratione motivi quam terminativi, dicuntur tamen, quia in ratione motivi sola essentia sic movet intellectum divinum ad sui et aliorum cognitionem, quod est impossibile aliquid aliud movere, etiam, si illud aliud esset praesens intellectui divino ratione ipsius essentiae, ut exposui supra dist. i. q. 1. secundi, imo nec aliqua perfectio divina, ut attributum movent intellectum divinum ad sui notitiam, sed sola essentia movet, ut supra exposui. Sed quando ponitur objectum adaequatum in ratione terminativi, sic debet intelligi, quod nihil aliud potest esse praesens intellectui divino in ratione objecti terminativi in se, et ex sua ratione, sed praecise ratione essentiae divinae. Sed tamen habita ta_ li praesentia essentiae divinae, tunc ut sic praesens, terminat notitiam sui, ita quomodo lapis praecise relucens in essentia divina in ratione objecti terminativi terminat notitiam intellectus divini, qua cognoscit lapidem, et hoc modo quodlibet objectum secundarium ut relucens in essentia divina, habet propriam terminationem. Non enim intellectio divina dicitur terminari ad lapidem ex hoc solo, quod terminatur ad essentiam, imo alio respectu rationis terminatur ad lapidem ut relucentem in essentia divina, ut patet in primo, dist. 39. Et sic patet quomodo dicitur essentia divina objectum adaequatum intellectus divini, et hoc tam in ratione motivi quam terminativi, quod bene nota.

Nota etiam, quod aliquid cognosci per aliud potest in proposito dupliciter intelligi : Uno modo, tanquam per causam motivam, sicut passio cognocitur per subjectum, quia causat cognitionem illius. Alio modo, non tanquam per causam, sed per dispositionem propinqui, sicut conclusio cognoscitur per principia, ut patet in primo Metaph. quaest. 4. Hoc modo cognoscitur conclusio per principia, sive etiam per discursum syllogisticum. Vide quae ibi exposui. Nullo istorum modorum creatura potest immediate cognosci ab intellectu divino, etiam posito quod cognoscatur per aliud isto duplici modo. Primus enim modus conceditur, ut patet in prolog. q. penult. Secundus modus omnino negatur, quia intellectus divinus nihil cognoscit per discursum, ut patet. Sed in creaturis, quod cognoscitur per aliud utroque modo, potest etiam immediate cognosci, nisi forte esset ali_ quod dubium de relationibus, de quibus alias.

(h) Consimiliter dicitur de visione, quam beatus habet in Verbo de creatura. Vult dicere quod visio lapidis in essentia divina nullo modo terminatur ad lapidem immediate, quia tunc ta_ lis visio diceretur esse in genere proprio, quia visio, quae causatur a lapide in intellectu Beati, et similiter visio, quae terminatur ad lapidem immediate, id est, ad lapidem ut in se praesentem, vel ut in specie intelligibili, dicitur visio in genere proprio. Visio ergo quae terminatur ad lapidem ut praecise relucentem in Verbo, sive in essentia divina in ratione objecti terminativi, non dicitur terminari ad lapidem immediate, ut supra exposui.

(i) Ad secundum dat duplicem responsionem. Prima, quod essentia divina non est in memoria creata Beati aliquo ordine prius, quam in intelligentia. Vult, dicere Doctor quod loquendo de memoria creata, talis memoria non est in intellectu beati ut beati, etc. Unde nota, quod bene intellectus aliquis potest habere memoriam creatam respectu essentiae ; patet de specie intelligibili in intellectu Angelorum creata immediate a Deo, quia ipsa repraesentat essentiam in ratione objecti intelligibilis ; nam ipsa partialiter causat notitiam distinctam non tantum essentiae divinae, sed etiam per ipsam potest haberi notitia omnium virtualiter contentorum in essentia divina, loquendo de notitia abstractiva tam essentiae quam contentorum in ea, ut prolixe patet in secundo, dist. 3. quaest. 9. Habens ergo talem memoriam scilicet speciem intelligibilem, potest gignere notitiam tam essentiae quam coutentorum ; sed talis memoria non ponitur in intellectu beati. Beatus enim non habet speciem intelligibilem essentiae divinae, licet non repugnet, repugnant tamen visio essentiae, et notitia abstractiva ejusdem. Si vero ponatur memoria creata in intellectu beato, per quam posset haberi notitia intuitiva essentiae divinae, sicut forte aliqui ponunt lumen gloriae praecedere ipsam visionem, tunc si illud tale posset partialiter causare visionem essentiae, posset etiam causare partialiter visionem omnium contentorum in ipsa essentia, ut alias exposui. Sed dicit Doctor quod talis memoria prior visione non est in intellectu Beati, et sic hoc negat habitum luminis gloriae, quia nulla apparet necessitas ponendi illud. et hoc loquendo respectu visionis absolute, quia sufficit sola essentia divina, licet posset poni quoad perfectiorem visionem, quia potentia habituata, agens aequalis conatu, perfectiori modo imperat, quam non habituata, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. et in tertio, dist 27. Dicit ergo Doctor quod primum, quod causatur ab intellectu Beati, ut hujusmodi est visio essentiae, et talis visio causatur in ipsa intelligentia, id est, quod talis visio pertinet ad intelligentiam, modo intelligentia actualis, sive cognitio actualis, sive intuitiva, sive abstractiva non pertinet ad memoriam, ut patet in primo, dist. 2. parte 2. quaest. 4. dist. 6. Et sic beatus per illam visionem non immediate gigneret notitiam lapidis, nec essentia, quia non pertinet ad memoriam, sed praecise ad intelligentiam.

(k) Vel aliter. Secunda responsio est quod tam visio essentiae quam lapidis, tantum causatur a voluntate divina contingenter, quae voluntas, licet suppleat vicem objecti, tamen non pertinet ad memoriam. Illud enim quod pertinet ad memoriam ut memoria est, nunquam potest causare notitiam alicujus objecti in aliquo intellectu, nisi prius causet notitiam sui, ut supra exposui in secundo dist. 9. et hic in quodl. et in primo, dist. 1. et in prologo q. 3. Modo voluntas divina non ut cognita causat visionem essentiae et contentorum, quod si pertineret ad memoriam non posset nisi ut prius visa. Dicit ergo quod visio essentiae lapidis, cum sit a sola voluntate divina, nullo modo est ab aliqua memoria scilicet, nec ipsius videntis, quia nihil tale ponitur invidente prius ipsa visione, pertinet ad memoriam, ut supra patuit ; nec etiam ab aliqua alia memoria, scilicet ab essentia ut essentia, quae nullo modo potest movere intellectum creatum,

nec ad sui visionem, nec aliorum, ut supra patet, quaest. 14.

(1) Contra, intellectio essentiae divinae, etc. et sequitur, et tunc illa est verbum, scilicet intellectio lapidis gignitur a visione essentiae.

Respondet primo, quod intelligentia non gignit ; patet, quia ipsa est finis potentiae, ut supra patet, in primo dist. 2. 6. et 27. Dicit secundo quod utraque visio est a sola voluntate divina.

Ad tertium negatur major, nisi intelligatur de objecto primo. Objectum primum potest dupliciter accipi : Primo,a quo notitia essentialiter dependet et objectum secundum a quo essentialiter non dependet, ut ponit Doctor in primo, dist. 1. q. 2. Secundo accipitur objectum primum pro objecto adaequato, et hoc tam in ratione motivi quam terminati vi. Si ergo intelligatur major de objecto primo, primo modo, patet, quod est vera, quia tunc si talis actus posset esse, et objectum non esse cognitum, tunc non esset actus proprius talis objecti primi, quia tunc non dependeret essentialiter ab illo. Actus enim, qui essentialiter dependet ab objecto ut objecto, sive ut habente rationem objecti actu intelligibilis, necessario est ipsius objecti, ut alias exposui ; similiter si talis actus posset esse respectu alicujus objecti primi. Secundo modo,et tale objectum non esset cognitum, non esset actus proprius talis objecti primi primitate adaequationis, quia talis actus non posset esse tali objecto non cognito. Sed loquendo de objecto secundario, potest esset actus talis objecti, et tamen ipsum non esse cognitum ; patet, nam est eadem visio essentiae divinae, et lapidis, et tamen illo priori quo essentia cognoscitur ab intellectu divino non cognoscitur lapis ; et tamen talis visio est actus proprius lapidis, ut patet de visione in intellectu divino quod eadem visione cognoscit essentiam, et omnia contenta in ea, ut probat Doctor in primo, dist. 2. part. 1. q. 1. et hoc de necessitate naturae, et ex perfectione talis cognitionis, ut ubi exposui. Sic potest esse eadem visio essentiae et lapidis in intellectu creato beato, ita quod eadem visione potest videre essentiam, et omnia relucentia in essentia: sic tamen quod voluntas divina potest causare visionem, et facere eam terminare ad essentiam, et etiam ad contenta in ea, et facere etiam quod talis visio praecise terminetur ad essentiam, et non ad contenta, et ad unum contentum, et non ad aliud, quia potest intellectui beato ostendere A non ostendendo B.

Ad aliam instantiam aliqui dicunt sic quod responsio potest haberi in tertio, dist. 14. g. 2. ibi, potest dici, quod conclusio ista potest, etc. Ideo conceditur totum argumentum, scilicet quod idem actus finitus potest esse infinitorum objectorum. Et si inferatur, igitur eadem erit visio intellectus creati beati cum visione intellectus divini, cum utraque sit infinitorum objectorum ; negatur consequentia, quia intellectus Beati habet visionem per accidens infinitorum objectorum secundariorum, quia illa per accidens intelligit, scilicet mediante essentia ostendente sibi illa libereet contingenter ; ideo actus Beati nullam perfectionem accipit ab illis objectis, sed tota ejus perfectio est ab essentia visa illa libere ostendente. De hoc vide quae exposui super tertio dist. 14. q. 2. ubi vide multa bona.

Ad ultimam instantiam patet responsio, quod si visio essentiae et creaturae sit idem actus quod realiter erit idem verbum essentiae et creaturae, licet secundum alium et alium respectum non sit simpliciter idem verbum, sicut eadem visio, etiam secundum alium et alium respectum potest diversificari. Si vero visio essentiae, et visio lapidis sint duo actus realiter distincti, tunc.bene conceditur, quod non erit idem verbum realiter lapidis et essentiae.

Ad argumenta principalia cum responsionibus patent in littera, et ex his quae dicta sunt in primo, dist. 3. quaest. 7. et in secundo, dist. 3. quaest. 10.