De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ostendit contra D. Thom. et Henr. voluntatem creatam circa objectum beatum non necessitari, ita ut repugnet carere actu circa illud clare visum, vel obscure in communi conceptum. Primo, quia absolutum prius potest esse sine absoluto posteriori, de quo 2. dist. 12. quaest. 2. ergo et objectum a mabile, ejusque visio absque amore. Secundo, si voluntas necessario ageret, necessario continuaret actum ; constat tamen quod cessare potest ab amando objectum beatum in via, divertendo intellectum ad alia. Quomodo autem divertere possit intellectum, late tradit 2. dist. 42. quaest. 4. a num. 5. de quo etiam I. dist. I. quaest. 4. a num. 4. Tertio, quia sequeretur objectum esse principium per se, et draecipuum dilectionis. Plures rationes et auctoritates pro hoc habes I. d. I. q. 4. n. 4. 5. et 13.
Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum probatur, quia quando sunt duae naturae absolutae, et essentialiter ordinatae, prior sine contradictione videtur posse esse sine posteriori ; nunc autem istorura trium quae sunt objectum diligibile, et ipsa apprehensio, vel visio illius objecti in intellectu creato, et etiam ipsa voluntas creata, quodcumque est absolutum, et prius naturaliter actu diligendi illud objectum, et hoc loquendo de dilectione in voluntate creata ; igitur quodcumque illorum possit esse, imo quod omnia illa possunt esse sine actu illo dilectionis, non includit contradictionem, nec per consequens oppositum est simpliciter necessarium, quomodo illud dicitur necessarium, cujus oppositum includit contradictionem.
Hic dicitur (f), quod major est vera de illis absolutis, quorum unum non dependet ab alio, nec ambo a tertio ; in proposito autem visio et fruitio dependent ab eodem tertio, scilicet objecto.
(g) Contra hoc, quodcumque absolutum Deus potest immediate causare, et tamen non necessario, si causat illud per causam mediam, potest non necessario causare, quia illa causa media non necessilat ipsum ad causandum effectum illius causae mediae ; igitur licet ambo ista causentur a causa communi, tamen secundum, non solum contingenter causabitur, sed etiam posito primo adhuc contingenter causabitur.
Praeterea, potentia (h) quae necessario agit circa objectum, necessario continuat actum illum, quantum potest ; voluntas autem, saltem viatoris, non necessario continuat actum circa finem in universali apprehensum, quantum posset continuare ; igitur non necessario agit circa illum. Major patet exemplo de appetitu sensitivo, et videtur posse probari per rationem, quia illud quod est intrinseca ratio ipsius potentiae necessario agendi, erit etiam ralio semper necessario agendi, quantum est ex parte potentiae, et ita continuandi, quantum ipsa potentia potest continuare. Minor probatur (i), quia voluntas vialoris posset quandoque continuare actum intellectus, quo considerat finem, quando non continuat ; sed vel convertit intelligentiam ad considerationem alicujus alterius, vel saltem non impedit quin objectum aliud occurrens impediat illam consideralionem ; illa autem consideratione non continuata, non continuatur circa illud objectum actio voluntatis, et continuata illa, continuaretur ista. Probatio ejusdem minoris per illud 1.Retractationum, 9. et 22. Nihil tam est in potestate voluntatis quam ipsa voluntas ; quod non intelligitur quantum ad esse illius voluntatis,sed quan tu m ad ayere ejus. Nunc autem in potestate voluntatis est, quod per ejus imperium alia potentia habeat actum, vel non habeat, sicut quod intellectus non considerat saltem illud objectum, sine cujus consideratione potest voluntas habere actum imperandi ; igitur in potestate voluntatis est, quod ipsamet non habeat actum circa illud objectum determinatum. Hoc non intelligo sic, quod ipsa possit voluntarie suspendere omnem actum suum, sed voluntarie potest non velle illud objectum, sed habet tunc aliud velle, scilicet reflexum super suum aclum ; istud scilicet, volo modo non elicere actum circa illud objectum. Et hoc bene potest ex se, alioquin non posset omnem actum suspendere post deliberationem, et est simile de actu intellectus et voluntatis, quoad hoc quod non potest suspendere illam intellectionem, quae necessaria est ad volitionem illam, per quam suspendii illam intellectionem, sed potest quamcumque aliam suspendere. Sic non potest pro nunc suspendere omnem volitionem, quia non illam, qua voluntarie suspendit, sed potest suspendere quamcumque aliam ad hoc non necessario requisitam.
Praeterea, necessitas agendi est ab illo, quod est principium per se agendi, quia si illud non necessario se habet ad agere, nec aliquid per illud necessario agit, passum autem secundum se est in potentia contradictionis. Si igitur, per te, objectum sit ratio necessitatis in volendo,quia ponis quod quaecumque voluntas comparata ad ipsum objectum necessario vult ipsum nulla autem voluntas vult necessario quodcumque objectum, tunc videtur sequi, quod objectum sit principale activum respectu volitionis, quod tamen sic arguens non concedit.