De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(i) Secundum, scilicet quod illae probationes. Nunc Doctor ostendit quod illae probationes non sunt necessariae, quod etiam ostensum est in primo, dist. i. q. 4. et omnia sunt ibi exposita, tamen pro junioribus adhuc hic aliqualiter expono. Ad primam negatur major, scilicet voluntas necessario vult illud, in quo est ratio ,omnis boni, quia quamvis in objecto sit ratio omnis boni, quia infinitum, tamen ad necessitatem actus requiritur quod potentia necessario tendat in illud objectum, et hoc ponendo quod actus non causetur immediate ab objecto, ut patuit in 2. dist. 23. Tenendo enim quod voluntas sit elicitiva sui actus circa quodcumque objectum, non sequitur quod si respiciat objectum infinitum, quod necessario velit illud ; oportet enim probare quod necessario velit, quod tamen per illam rationem non probatur. Sequitur, et quidquid sit de voluntate creata beata, et de per: fectione ejus supernaturali qua tendit in objectum illud (de qua erit sermo in quarto, dist. 49), tamen diceretur quod voluntas viatoris simpliciter contingenter tendit in illud, et etiam quando est
in universali apprehensum, (quia isti dicunt quod licet voluntas viatoris contingenter velit ultimum finem in particulari apprehensum, tamen necessario vult ipsum in universali apprehensum, ut patuit in primo distinct. 1. q. 4.) quia illa apprehensio non est ratio determinandi voluntatem ad necessario volendum illud, quia notitia objecti non movet necessario voluntatem ad aliquid volendum, saltem ut principalis causa, ut exposui in primo, dist 1. q. 4. et. patet in secundo, dist. 25. et vide quae dixi in primo, ubi supra, respondendo ad objectiones Alphonsi et Occham contra Doctorem. Sequitur, nec ipsa voluntas necessario se determinat illo posito, id est, objecto cognito, sive ultimo fine actu cognito, sicut nec necessario continet illud positum, id est, ultimum finem actu cognitum, id est, quod non necessario contineat cognitionem ultimi finis, ut supra patuit: patet ergo quomodo voluntas non necessario vult ultimum finem in universali apprehensum, et hoc magis patuit in primo, dist. 1. quaestion. 4. Tamen potest concedi quod voluntas non potest resilire ab objecto, sive nolle objectum in quo non ostenditur aliqua ratio mali, nec aliquis defectus boni, quia sicut bonum est objectum hujus actus, qui est velle, ita malum, vel defectus boni, quod pro malo reputatur est objectum hujus actus, qui est nolle, et non sequitur ultra, non potest nolle hoc ; igitur necessario vult hoc, quia potest hoc objectum, neque nolle, neque velle, ut patet hic, et in primo, dist. 1. q. 4. Vult ergo Doctor quod voluntas non potest nolle bonum in quo non est aliqua ratio mali, et hoc vel existentis vel apparentis, quia non potest elicere actum nolitionis, nisi circa objectum nolibile, modo tale bonum nullo modo est objectum nolibile, cum solum malum sit objectum nolibile, sive sit malum apparens. Et non sequitur ultra, quod necessario velit illud, quia licet bonum sit objectum volitionis, et hoc, sive verum, sive apparens, sive praefixum, non tamen sequitur quod necessario velit illud, sicut nec sequitur quod necessario nolit etiam summum malum, si illud esset possibile.
(k) Contra hoc potest argui. Hic Doctor probat quod voluntas necessario velit illud objectum, si non potest illud nolle, et arguit sic. Si non potest nolle hoc objectum, hoc ideo est, quia habet in se aliquid. Major probatur, quia si unum incompossibilium repugnat, aliud necessario inest, patet, quia si negatio necessario repugnat, affirmatio posita necessario inest: si enim repugnat necessario homini non animal, necessario animal inest homini, et ideo bene dicit, quod si unum necessario repugnat,alterum necessario inest. Minor probatur, quia nulla inclinatio ad volendum beatitudinem habitualis, vel aplitudinalis repugnat illi nolle actuali, quia cum uno actu posset stare possibilitas, vel aptitudo ad oppositum actum, ut patet a Doctore in primo,dist. 39. ergo velle actuali beatitudinem videtur repugnare nolle actuale beatitudinem, et per consequens si nolle beatitudinem necessario repugnat voluntati, velle actualiter beatitudinem necessario inerit voluntati.
Respondet, quod illud repugnans actui nolendi finem, est ipsa potentia voluntatis, cui ex sua formali ratione repugnat habere nolle respectu finis, quia finis non est nolibilis, sed tantum volibilis. Licet enim nolle actuale, et velle actuale respectu ejusdem objecti repugnent ad invicem formaliter in esse simul, tamen non repugnat voluntati successive, et hoc loquendo de objecto volibili et nobili ; licet enim voluntas non possit simul velle et nolle lapidem, tamen successive potest habere utrumque. Sed ut voluntas comparatur ad velle et nolle respectu ultimi finis, nec simul, nec successive potest habere utrumque, quia nolle finem repugnat voluntati, sicut etiam intelligere repugnat lapidi ex sola potentia lapidis. Si dicatur, quod tunc voluntas non erit libera respectu cujuscumque objecti, si illud non potest nolle, dico quod libertas voluntatis est in hoc, quod idem objectum potest velle, vel non velle. De hoc vide quae dixi super secundo, dist. 6. q. 1.
(1) Unde hoc. Quod autem voluntas non possit nolle finem probat per Augustinum. Ista auctoritas non concludit,quod necessario velimus beatitudinem, vel quod necessario nolimus miseriam,quia voluntas sicut potest velle, et non velle beatitudinem, sic potest nolle, et non nolle miseriam. Sed sic praecise intelligitur,quod sicut beatitudo est praecise objectum volibile, ita miseria objectum nolibile. Et sicut est impossibile voluntatem velle actualiter miseriam,ita est impossibile ipsam nolle actualiter beatitudinem.
(m) Vel forte et magis, quia non ita caret miseria omni ratione volibilis, sicut caret beatitudo omni ratione nolibilis. Si ergo secundum Augustinum non possum velle miseriam, quae forte non caret omni ratione volibilis, a fortiori non possum nolle beatitudinem, quae caret omni ratione nolibilis, cum in ipsa non sit aliquis defectus boni, nec aliqua ratio mali.
Ad alias duas rationes patet responsio hic, et clarius vide in primo, clist.1. quaest. A. et quae ibi exposui.
(n) De isto igitur articulo. Hic Doctor dicit duo : Primo,quod voluntas creata non necessitatur ex sua natura ad volendum finem, non solum absolute, sed nec etiam posita apprehensione obscura illius objecti, sicut modo apprehendimus. Sed an voluntas creata beata necessitetur ad volendum finem, et hoc per aliquid supernaturale, puta per charitatem, licet Doctor hic non solvat, tamen in primo, dist. 1. q. 4. solvit, probando quod voluntas comprehensoris elevata per charitatem, non necessario fruitur, vide ibi. Secundo dicit, quod voluntas divina necessario vult propriam bonitatem, ut satis probatum est in primo, dist. 10. quaest. unica, et vide quae ibi exposui.
(o) Etsi quaeratur. Deinde quaerit an voluntas divina necessario velit aliquid aliud a Deo? Et ponit duas conclusiones, praemittendo quod duplex est necessitas, scilicet immutabilitatis et inevitabilitatis omnimodae, sive determinationis necessariae. Prima excludit oppositum posse succedere ei quod inest, hoc modo voluntas divina vult quidquid vult ad extra, quia oppositum ejus nunquam potest inesse. Ab aeterno enim voluit quidquid nunc vult, et quod voluit ab aeterno esse pro tali tempore, necessario erit, scilicet necessitate immutabilitatis, quia ex quo determinavit illud fore, est impossibile oppositum inesse, scilicet ipsum non fore. Licet enim quando ab aeterno voluit esse A, potuisset oppositum velle, scilicet non esse A, tamen facta determinatione, quod A sit, non potest oppositum velle, scilicet velle A non esse, quia tunc voluntas divina mutaretur, quia est impossibile transire de contradictorio in contradictorium sine mutatione ; sed mutatio non erit in objecto prius volito, et post nolito, patet, quia objectum nullum esse novum habet. Modo mutari est aliquid aliter se habere nunc quam prius se habuerit, ut patet 5. Phys. ergo si A est nunc volitum esse, et post nolitum esse, cum hic sit transitus a contradictorio in contradictorium, erit aliqua mutatio, et non in A, ut patuit ; ergo in voluntate divina, quae nunc aliter vellet, quam prius voluit, quod est simpliciter impossibile, scilicet quod aliquo modo mutetur, ut patet in primo, dist. 2. quaest. ull. patet ergo quomodo voluntas divina quidquid vult, immutabiliter vult. Sed de alia necessitate, scilicet inevitabilitatis, quae est, quod simpliciter necessario velit, ita quod nunquam potest velle oppositum pro quocumque instanti, sicut dicimus, quod pater in divinis necessario generat filium, quia est simpliciter impossibile ipsum non generare. Loquendo de hac necessitate, voluntas divina nihil vult ad extra; patet, si enim hoc modo vellet creaturam, et hoc efficaciter, necessario eam vellet, et sic creatura necessario esset ab aeterno, quia causa agens necessario, et non impedita, statim ponit effectum et necessario. Loquendo tamen non de volitione efficaci, qua vult creaturam existere in aliquo tempore, sed de volitione complacentiae, qua complacet quidditatibus cognitis, quae sunt quaedam participatio bonitatis divinae, vult illas necessario, necessitate inevitabilitatis, quia non potest non complacere eis sic positis in esse cognito, quia ut sic, habent esse necessarium, secundum quid tamen, ut patet in primo, dist. 3. quaest. 4. in secundo, dist. 35. 36. 39. et talis volitio non ponit creaturam in aliquo esse reali. Alii duo articuli clari sunt hic et ex distinctione decima primi.