De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Sententia Henrioi, voluntatem spirare Spiritum sanctum, necessitate naturali, et etiam libera, de qua late Doctor i. dist. i. quaest. 7. num. 13. et dist. 10. num. 3. Rejicitur primo, quia inconvenit in amore essentiali, unam tantum esse necessitatem, et duas in notionali. Secundo, memoria sine coexistentia naturae gignit ; ergo et voluntas similiter spirat.
De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis, sic intelligendo, quod voluntas, ut est simpliciter voluntas, non est principium elicitivum actus notionalis, quo producitur simile in forma ipsi producenti, quia tunc in quocumque esset, esset principium elicitivum actus, quo produceretur simile in forma, quod falsum est in creaturis. Sed voluntas, ut est in natura divina, et ut sic per illam habet quamdam naturalitatem ad producendum actum notionalem, sic est principium elicitivum actus notionalis. Ex hoc enim quod fundatur in natura divina, sive in essentia, habet sibi annexam quamdam vim naturae, et sic quamdam necessitatem naturalem ab ista naturaliter, sive vi naturali annexa voluntati contrahit, et sic est principium elicitivum actus notionalis ; licet enim in actu voluntatis essentialis, ut ordinatur in summum amatum, ab ipsa sola voluntate ratione, qua est libera, sit necessitas immutabilitatis, tamen inquantum actio voluntatis ordinatur in amorem productum tendentem in amatum terminaliter, sic ab illa naturalitate annexa voluntati procedit necessitas immutabilitatis circa solum actum notionalem elicitum a voluntate, vel potius ab ipsa libertate voluntatis, ut ei talis naturalitas est annexa. Additur ad hoc, quod illa naturalitas in voluntate nullo modo praevenit ejus libertatem, nec est ratio elicitiva actus notionalis. Hoc enim esset omnino contra ejus libertatem, sed potius est consecutiva et annexa libertati, ut aliquid, quo assistente voluntati, voluntas ipsa ex vi, quam habet ex eo, quod est voluntas, et libera, potest elicere actum suum notionalem, quem sine illo assistente elicere omnino non posset. Sunt igitur aliter et aliter istae propositiones in divinis necessariae ; Deus necessario vivit, quia necessitate naturae : Deus necessario intelligit, quia necessitate intelligibilis determinantis intellectum ad hoc, ubi est aliqua diversitas rationis : Deus necessario spirat Spiritum sanctum, quia necessitate naturali non praeveniente, sed concomitante: Deus necessario amat se, necessitate consequente infinitatem libertatis absque aliqua necessitate naturae.
Contra istud, non videtur quod illud quod fundatur in aliquo, possit habere rationem aliquam necessitatis ulteriorem ultra illud, in quo fundatur,nec etiam quod fundatum posset habere duplicem rationem necessitatis, et illud in quo fundatur, tantum unicam, quia tunc circumscripta per impossibile vel possibile illa unica ratione necessitatis in fundamento, adhuc remaneret alia ratio necessitatis in fundato, et ita illud fundamentum remaneret necessarium, et tamen non remaneret necessitas fundamenti. Nunc autem, secundum istos actus notionales fundantur in actu essentiali, et secundum omnes actus essentiales aliquo modo sunt priores ; igitur non potest esse quod in actu essentiali, quo Deus diligit se, sit tantum unica necessitas, et ex unica ratione necessitatis, scilicet ex infinitate libertatis, et tamen quod in actu spirandi sit cum hoc alia ratio necessitatis, scilicet naturalis.
Praeterea, sicut memoria perfecta.
in supposito conveniente est principium perfectum producendi Verbum perfectum ; sic videtur quod voluntas perfecta in supposito, vel suppositis convenientibus sit perfectum principium producendi amorem perfectum ; sicut igitur memoria in Patre est principium gignendi Filium, sic voluntas in Patre et Filio est principium spirandi Spiritum sanctum. Nec videtur ultra rationem perfectae memoriae, vel perfectae voluntatis, coassistentia alicujus esse necessaria, sic quod illo non assistente non posset voluntas in actum spirandi, et memoria in actum dicendi.
Si autem intelligeret assistentiam esse, ut objecti ad potentiam, forte illa requiritur tam in memoria quam in voluntate, et magis forte ad hoc, ut per actum communicetur natura, quam ad hoc ut actus sit necessarius, quia principiorum illorum, scilicet objecti et potentiae, utrumque per se est ratio propriae necessitatis in eliciendo actum suum, ut suus est ; sed forte non utrumque per se est ratio perfecta consubstantialitatis termini ad ipsum producens. Et tunc verum esset, quod non requiritur talis assistentia ad actum essentialem, quia licet ibi requiratur objectum, non tamen ut principium communicandi suam propriam perfectionem.