Utrum actus dilectionis naturalis, et actus dilectionis meritoriae sint ejusdem speciei.
Deinde quaeritur, utrum actus dilectionis naturalis, et actus dilectionis meritoriae sint ejusdem speciei ? Arguitur quod non, quia illi actus differunt specie, qui eliciuntur a principiis diversis specie ; isti actus sunt hujusmodi, igitur, etc. Probatio majoris : Non est minor differentia in principiatis, imo major. Probatio minoris : Actus dilectionis naturalis elicitur a voluntate propria actione naturali ipsius ; actus autem dilectionis meritoriae elicitur mediante habitu supernaturali, puta charitate ; naturale autem et supernaturale differunt specie.
Contra, differentia specifica actuum praecipue accipitur ex per se objectis ; nunc autem idem est per se objectum dilectionis naturalis et meritoriae, quia Deus sub ratione summi boni, utroque actu diligitur.