De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Sensus quaestionis est, utrum quando actus internus, et actus externus circa idem objectum, (v. g. volitio dandi eleemosynam, et ipsa datio) sunt in eodem supposito ; externus addat distinctam bonitatem moralem interno, praeter eam, quae respondet gradibus intensionis, et aliis circumstantiis ipsius.
Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelligatur, quod ipsa est alia et alia alterius naturae. Patet autem, quod alia est natura actus interioris et exterioris, imo isti actus eliciuntur immediate a diversis potentiis ; interior a voluntate, exterior a potentia aliqua exteriori, licet per imperium voluntatis.
Secundo etiam habet difficultatem intelligendo de actu illo et isto, non quando sunt diversi, sive in diversis suppositis, puta, si unus habeat actum interiorem, et alius exteriorem, sive in eodem supposito, puta, si unus nunc solum habeat interiorem, et alias exteriorem. Sed difficultatem habet de actibus istis, quando sunt conjuncti, puta, quando in eodem ex actu interiori sequitur actus exterior.
Tertio, non est intelligenda quaestio de additione bonitatis et malitiae secundum intensionem, sed secundum extensionem ; frequenter quidem evenit, quod tam in bonis quam in malis, actus desiderii, qui est respectu absentis, est remissior actu illo, qui est praesentis, quem Augustinus vocat amorem 9. de Trin. ult. dicens, quod appetitus instantis sit amor fruentis. Et forte non tantum est actus intensior circa objectum praesens quam circa absens, sed simpliciter alius actus ; sed sive sit idem actus desiderii et amoris, sive alius et alius, saltem actus amoris est perfectior intensive ; quietat enim voluntatem eo modo quo actus desiderii non potest eam quietare ; quando igitur exterior habetur, tunc vel occasionaliter actus interior intenditur. Sed de hoc non quaeritur, sed an actus exterior ex se addat bonitatem aliam illi, quae est in actu interiori.
Est igitur intellectus quaestionis iste, in quo praecipuam habet difficultatem, an actus exterior, quando in eodem est conjunctus interiori, habeat bonitatem moralem propriam distinctam a bonitate actus in tenoris, ubi sunt tria videnda : Primo, a quo actus habeat bonitatem moralem vel malitiam. Secundo, an ab eodem habeat, quod sit laudabilis, vel vituperabilis sive culpabilis. Tertio, si est alia bonitas, vel laudabilitas tam in actu exteriori quam interiori.