De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Ista quaestio. Primo Doctor declarat quomodo intelligitur titulus quaestionis, et dicit primo, quod non intelligatur de bonitate naturali actus interioris, scilicet voluntatis ; et actus exterioris, id est, potentiae sensitivae, quia manifestum est, quia alia est bonitas naturalis actus exterioris, et actus interioris.
Secundo dicit quod non intelligitur quaestio de actu exteriori in uno supposito, et de actu interiori in alio supposito, nec etiam intelligitur de actibus illis in eodem supposito in diversis temporibus, puta si aliquis nunc solum habet interiorem, et alias, sive in alio tempore. habeat exteriorem. Sed intelligitur quaestio de illis actibus, quando sunt conjuncti, puta quando in eodem ex actu interiore, sequitur exterior, ut cum quis vult actu elicito aliquem offendere, stante illo actu elicito, imperat actum exteriorem in potentia sensitiva, quo actu occidit: licet enim actus occidendi exterior sit posterior actu elicito interiori, tamen dicitur conjunctus interiori ex hoc quod sequitur ad actum elicitum interiorem.
Tertio titulus quaestionis non est intelligendus de dubitatione bonitatis et malitiae secundum intensionem, id est, quod non quaeritur, an bonitas actus interioris intendatur per actum exteriorem, sed praecise quaeritur, an bonitas moralis, vel malitia actus exterioris sit simpliciter alia a bonitate, vel malitia actus interioris, ita quod sint duae bonitates vel malitiae illorum actuum ad invicem distinctae,
quia manifestum est quod actus interior, puta dilectio alicujus objecti per actum exteriorem circa illud objectum causaliter, vel occasionaliter intenditur, ut cum quis amat formosam mulierem, per actum exteriorem fornicationis, saltem occasionaliter actus amoris interior intenditur, et ideo titulus quaestionis non intelligitur de bonitate vel malitia actu interioris secundum intensionem, puta quod actus interior sit intensior ex actu exteriore sequente.