De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Supposita distinctione imputabilitatis, quam supra explicuit n. 10. dicit actum externum imperatum esse proprie imputabilem, accepto imputabili generaliter pro eo quod est simpliciter in potestale voluntatis, licet mediate, mediante scilicet actu volendi. Instantiam voro contra hoc, adducit ad oppositum ex eo quod actus externus non sit imputabilis, nisi mediante actu interno volendi, bene sequitur, quod sit alia impulabilitas illius, et alia hujus, cum nibil possit esse medium respectu sui ipsius. Praeterea sunt ibi diversa fundamenta, et consequenter diversi respectus, esto terminus sit idem. Respondendo tandem ad argumentum principale positum n. I. distinguit triplicem acceptionem voluntarii, et dicit actum externum esse voluntarium tertio modo, nimirum quia est in potestate voluntatis ; et littera est clara. Vide Doct. in 2. d. 32. n. 14. et in 4. d. 14. q. I. n. 12.
De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur imputabile, quod est mediate in potestate voluntatis ; patet quod solum velle veI nolle est imputabile.
Si autem imputabile generaliter dicatur illud, quod est simpliciter in potestate voluntatis, sic actus imperatus proprie est imputabilis, quia etsi non sit immediate in potestate voluntatis, est tamen mediante actu volendi, qui actus non solum secundum se est in potestate voluntatis, sed etiam ut principium actus exterioris, quia voluntas potest per interiorem ponere illum exteriorem. Exemplum, servus ex praecepto domini occidit, iIIa occisio imputatur domino, quia in potestate sua erat actus servi, licet mediate.
Et si arguitur, sicut prius, quod ille non est imputabilis nisi mediante isto.
Respondeo, ex hoc sequitur propositum, quod illius et istius est alia imputabilitas ; idem enim non est medium, nec ratio mediandi respectu suiipsius, et potest idem declarari, sicut prius de propria bonitate, quia quamquam terminus sit idem, tamen in diversis fundamentis sunt diversi respectus ad eumdem terminum ; actus ille et iste sunt diversa fundamenta ; igitur licet imputabilitas conveniat istis in ordine ad eamdem voluntatem, tamen illa erit alia sicut est alia causabilitas, vel aliud subjacere potestati causae, licet causa sit eadem.
Ad primum argumentum principale, voluntarium potest dici illud, quod est subjective in voluntate, vel illud quod est volitum a voluntate, vel illud quod est imperatum a voluntate. Primum non facit complete, quod aliquid sit voluntarium, quia habitus potest esse in voluntatem, et tamen non voluntarie voluntas habet illum, quia tristitia est in voluntate subjective. Secundum dicitur voluntarium participative, quia acceptatio ejus ut objecti, est voluntaria ; ipsum enim magis diceretur volitum quam voluntarium ; voluntarium enim proprie dicitur, quod est in potestate voluntatis, et sic dicitur tertio modo, et sic actus exterior est voluntarius, sicut actus interior simpliciter, non tamen est aeque primo, sed illo praesupposito. Ad probationem minoris dico, quod licet actus exterior separatus ab actu inferiori, hoc est, sine illo positus in esse, non sit voluntarius, et hoc, quia effectus remotior non dicitur voluntarius nisi ponatur in esse per actum interiorem, qui est effectus propinquior, tamen quando actus exterior conjungitur cum interiori, et ex illo procedit, tunc ille exterior, ut distinctus, habet rationem voluntarii, et distinctam, quia voluntarii mediate ; actus autem interior non sic est voluntarius, sed immediate.