De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Virum in Christo unitas naturae humanae ad Verbum sit sola dependentia naturae assumptae ad personam Verbi.
Alens. 3. p. q. 2. D. Thom. 3. p. q. 2. art. 3. ei , in 3. d. 2. q. I . ubi Scot. q. I. Bonav. art. I. q. I . Richard. art. I . q. I. Aegid. q. I. Dur.ind q. I . Suar. 3. p. (tom. I. disp. 3. sect. I .
Consequenter quaeritur de dependentia naturae assumptae ad Verbum : Utrum in Christo unitas naturae humanae ad Verbum sit sola dependentia naturae assumptae ad personam Verbi, arguitur quod non. Talis est ibi unitas, quae sufficit ad verificandum praedicationem naturae de persona, juxta illud primo de Trin. Talis fuit illa unio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum. Nunc autem sola dependentia non videtur ad hoc sufficere, quia dependens non praedicatur semper de illo a quo dependet, quod patet in proposito ; natura enim assumpta dependet a Patre, non tamen Pater est homo, igitur est ibi aliqua alia unitas, quam dependentia naturae humanae ad Verbum. Contra, discurrendo per omnes modos unitatis, non videtur posse ibi alia unitas inveniri.
Hic tria sunt videnda : Primo qui modus unitatis sit hic ponendus ; secundo inquiretur qualis ipsa unitas sit possibilis, quantum est ex parte personae assumentis ; tertio, qualiter est possibilis quantum ex parte naturae assumptae.