De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(i) De secundo articulo principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, id est, quomodo hoc subsistens incommunicabile, scilicet Verbum divinum, ut tale potest terminare dependentiam, et arguit sic : Non repugnat Verbo divino posse terminare talem dependentiam ; ergo potest simpliciter terminare. Patet consequentia, quia sicut repugnantia dicit incompossibilitatem, ita non repugnantia dicit possibilitatem. Probatur antecedens, quia si terminare dependentiam talem sibi repugnaret, aut hoc esset, quia Verbum est subsistens, sive persona, absolute loquendo ; aut quia est persona divina ; aut quia est haec persona, id est, aut repugnat personae, inquantum persona, aut inquantum divina, aut inquantum haec persona. Non videtur aliud membrum dandum, propter quod repugnet Verbo posse terminare talem dependentiam, sed propter nullum istorum repugnat Verbo divino, et arguit sic : Independenti non repugnat terminare dependentiam, etc. Sed Verbum quantum ad entitatem suam etiam personalem, est independens, et hoc independentia sibi propria, loquendo de independentia, quae sibi convenit ratione entitatis personalis, quae entitas est propria Verbo. Probatur ista minor, quia cui formaliter repugnat omnis imperfectio, ei formaliter repugnat omnis dependentia, et quod est formalis ratio repugnantiae respectu unius, id est, omnis imperfectionis, est etiam respectu alterius, scilicet omnis dependentiae, et e contra scilicet quod est formalis ratio repugnan tiae respectu omnis dependentiae, erit etiam respectu omnis imperfectionis, quia omne dependens necessario includit imperfectionem, quia limitationem, et omne imperfectum includit necessario aliquam dependentiam. Sed Verbo divino ratione proprietatis personalis repugnat formaliter omnis imperfectio, quia nihil ponitur in divinis ex natura rei, quin sibi praecisissime considerato repugnet omnis imperfectio, quia si sibi non repugnet, ergo aliqua imperfectio possit sibi competere, et posita, per possibile, tali imperfectione in proprietate personali, adhuc talis proprietas personalis maneret in divinis, quia est ibi necesse esse, et non maneret nisi ut intrinseca Deo, scilicet per realem identitatem, et per consequens possibile esset aliquam imperfectionem esse intrinsecam Deo, quod est impossibile, quia enti infinito formaliter, simpliciter repugnat omnis imperfectio.
(k) Contra istam rationem. Doctor instat contra hanc rationem, ut magis declaretur, quam etiam rationem facit in tertio, dist. 1. quaest. 1 . Et primo instat contra majorem, probando quod ista non sit vera, scilicet independenti non repugnat terminare dependentiam, et arguit sic : Si independenti non repugnat posse terminare dependentiam ; igitur tali independenti posset convenire posse terminare dependentiam talem, puta si est independens independentia opposita dependentiae, puta accidentis ad subjectum ; dicitur enim talis independentia, ut comparatur ad talem dependentiam sibi oppositam.
(1) Respondetur igitur ad majorem. Ex quo Doctor dedit multas instantias contra illam majorem, hic dicit non secundum opinionem propriam, ut patebit, quod illa major non est simpliciter vera, quia sola independentia non est ratio formalis terminandi dependentiam, sed oportet addere, scilicet quod ratio independentiae habeat realitatem, sive primilatem essentialem respectu illius, quod dependet ad ipsam ; patet, quia dependentia posterioris essentialiter ad prius essentialiter, oportet etiam addere, quod ratio formalis independentiae habeat aliquam perfectionem respectu dependentis, quia sicut dependens ut dependens, necessario dicit imperfectionem respectu illius ad quod dependet, ita terminans dependentiam dependentis necessario dicit perfectionem respectu dependentis; et major sic intellecta videtur habere veritatem, aliter non.
Nota tamen, quod haec non est praecisa ratio veritatis illius majoris (ut infra patebit) majore isto modo concessa, minor sumpta videtur neganda, scilicet quod proprietas personalis habeat prioritatem essentialem respectu creaturae, et quod dicat perfectionem respectu illius. De primo patet, quia ordo essentialis est per se inter essentias, distinguendo essentiam contra entitatem hypostaticam, et quod.tantum inter essentias,scilicet specifico distinctas sit per se ordo essentialis, scilicet per se posterioris essentialiter ad prius per se essentialiter, probatur per Philosophum 8. Metaph. text. com. 10. ubi vult, quod formae, id est, quidditates rerum se habeant, sicut numeri, inter quas est proprie ordo essentialis. De secundo patet, quia entitas hypostatica non est simpliciter perfecta, vel simpliciter perfectio, prout dictum est supra, quaest. 5.