De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(h) Tertio secundum aliquos declaratur propositum. Hic Doctor recitat duas rationes pro ista positione, scilicet quod non repugnet Verbo terminare dependentiam naturae humanae, quarum prima est Varronis l 3. d. 3. q. 1. quia scilicet persona divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causati, etc. Secunda est Thomae lib. 3. script. d. 1. q. quia scilicet quaelibet natura creata est in potentia obedientiali respectu personae divinae ; ergo, etc. Sed quia istae rationes cum suis improbationibus patent in littera, et multo clarius prolixius l 2. d. 1. q. 1. et vide quae ibi clare exposui, ideo hic aliter non expono.
(i) Contra conclusionem istius articuli. Hic Doctor arguit, probando quod Verbum non possit terminare dependentiam naturae humanae, quia tunc sequeretur quod essentia divina immediate terminaret, quia proprietas Verbi, et essentia divina sunt simpliciter idem ; ergo si unum terminat, et reliquum.
Respondet, quod distinguuntur formaliter, ut est probatum in primo, d. 2. parte 2. q.i. licet ibi non dicat assertive,quod distinguuntur formaliter, sed quod sunt non idem formaliter, tamen rationes illae ita videntur concludere de distinctione formali, sicut de non identitate formali, ut patet intuenti ; hanc tamen distinctionem formalem expresse asserit in eodem primo, d. 8. q. penult. respondendo ad quoddam argumentum. Sed in proposito talis distinctio formalis proprietatis et essentiae sufficit ad hoc ut unum sit formaliter ratio terminandi talem dependentiam el non aliud. Realiter tamen loquendo, proprietas non est realiter ratio terminandi quin et essentia, cum sint penitus eadem res realiter, sed non eadem res formaliter, et quomodo in eadem realiter possint esse plures formalitates, vide Doctorem in primo, d. 8. q. penult. et quae ibi notavi.
Et addit Doctor, quod haec ratio videtur efficax contra ponentes identitatem realem et formalem essentiae, et proprietatis, sed quod tantum ratione distinguantur, quia unio realis est ad terminum realem. Tamen tenendo etiam quod tantum ratione distinguantur, posset responderi ad rationem per fallaciam amphibologiae, ut dicit Doctor in 3. d. 1. q. 1. et quomodo hoc, vide quae ibi exposui.
Secundo arguitur contra conclusionem, quia ad relativum, ut relativum, non dependet aliud a suo correlativo ; igitur ad Verbum ut Verbum, non dependet natura humana. Patet, quia solus Pater in divinis est correlativum Verbi.
Respondet Doctor primo, negando antecedens, quia aliud est depender ad relativum, ut correlativum, et aliud est dependere ad ipsum relativam, non ut correlativum, quia bene primo modo solus Pater est correlativum Filii, et si hoc modo natura humana dependeret ad Verbum ut correlativum, ipsa natura humana esset Verbi correlativum ; sed bene secundo modo, quia ut sic, dependet ad Verbum, quod est relativum, sed tantum correlativum respectu Patris. Secundo respondet quod natura assumpta dependet ad Verbum, sed non proprie ut ad relativum, sed ut ad incommunicabile subsistens, et sic neganda est consequentia, scilicet, igitur ad Verbum ut Verbum, non dependet natura humana, quia non intelligitur dependere ad Verbum, ut correlativum, sive ut est relativum, sed dependet ad Verbum ut est praecise suppositum, sive incommunicabile subsistens.