(k) De tertio principali, qui erat de possibili ex parte naturae assumptae. Et in isto articulo quaerit primo Doctor, an persona creata ultra naturam singularem dicat aliquam entitatem positivam, an tantum negationem: et arguit primo tribus rationibus, et una confirmatione, quod personalitas propria dicit formaliter aliquod positivum. Deinde arguit, probando quod non dicat positivum duabus rationibus ; et deinde respondendo declarat quomodo persona dicit negationem duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptitudinalis, quae omnia non tantum sunt clara hic in littera, sed specialiter notavi, et exposui super distinct. 1. quaest. 1. tertii. Et vide ibi multas difficultates, et multa notabilia.