De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter tantum repugnare personae ratione positivi, cui id primo repugnat, et sic repugnat solummodo personae divinae ; et quia dependere naturae creatae repugnat, non simpliciter, sed secundum quid, quatenus est, scilicet sub negatione, talis entitas positiva incommunicabilis non requiritur. Per haec patet ad secundum, quia ostensum est negationem dependentiae simpliciter non competere natura creatae personate, sic non repugnat ei simpliciter communicabilitas, sed sicut inhaerere repugnat accidenti separato, manente scilicet separatione, non simpliciter. Ad tertium, non respondet, sed responderi potest, sufficere ut id, quod excludit imperfectionem, dicat perfectionem fundamentaliter, quod convenit personae creatae. Ad confirmationem etiam non respondet hic, sed 3. d. I. q. I. n. 17. et 2. d. 3. q. 2. individualitalem esse positivam, quia ratione ejus simpliciter repugnat dividi. Quod variis exemplis explicat, 2. d. 3. q. 2. n. 2. at non repugnat simpliciter naturae personales assumi, ut saepius dictum cst, et ideo non est paritas.
Ad illa igitur (I), quae probant quod personalitas propria est formaliter per aliquid positivum, ad omnia simul est una responsio, quod nulli simpliciter repugnat esse communicabile nec tanquam communicabile; dependere, nisi sibi sit simpliciter proprium aliquod positivum, quod sit ratio repugnantiae communicabilitatis et dependentiae ; tamen communicari et dependere potest secundum quid repugnare alicui per solam negationem, quia dura negatio illa inest, affirmatio non potest inesse. Sed non propter hoc est simpliciter impossibile affirmationem inesse, nisi illud cui talis negatio inest, esset necessaria ratio, quod talis negatio consequeretur, et tunc negatio esset simpliciter propria, alias non esset nisi secundum quid propria. Simili enim modo propria est alicui negatio, sicut ipsi repugnat opposita affirmatio, sola persona divina habet incommunicabilitatem primo modo, quia entitatem aliquam intrinsecam simpliciter propriam, per quam sibi repugnat posse communicari ; natura autem creata, licet in se subsistat, non tamen aliquid habet intrinsecum, per quod impossibile sit eamdem dependere, et ideo sola persona divina habet propriam personalitatem completam ; natura vero creata personata in se, non habet, quia non habet repugnantiam ad posse dependere, sed tantum ad actu dependere, et hoc secundum quid, scilicet dum sibi inest negatio dependentiae actualis.
Ad formam igitur personae rationis, dico quod incommunicabile simpliciter, quod scilicet importat repugnantiam ad posse dependere, non convenit primo negationi sive alicui ratione negationis ; nec talis incommunicabilitas est in creatura etiam in se personata, sed tantum incommunicabilitas secundum quid, scilicet repugnantia ad communicari, et hoc stante illa negatione dependentiae actualis. Ista autem incommunicabilitas secundum quid non requirit entitatem positivam simpliciter incommunicabilem, sed tantum entitatem positivam receptivam negationis dependentiae actualis, sed incommunicabilitas simpliciter, si alicui negationi conveniat, hoc non est, nisi quia illa consequitur entitatem positivam simpliciter incommunicabilem.
Per idem ad aliam majorem de dependentia, concedo quod si alicui repugnat posse dependere, hoc est propter aliquam perfectionem, vel rationem positivam, sed illa repugnantia non est in creatura, sed sola negatio dependentiae actualis.
Exemplum, accidenti separato non simpliciter repugnat inhaerere, vel posse inhaerere, sed secundum quid dici posset ei repugnare inhaerere, pro quanto, quod stante illa separatione non potest simul stare cum hoc quod inhaereret.
Consimiliter ad illud de proprio, dico quod incommunicabilitas simpliciter est simpliciter propria illi, cui convenit sic incommunicabilitas ; incommunicabilitas autem secundum quid non est ei propria, sed tantum quod soli illi convenit.