De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(1) Ad illa igitur. Ad omnes rationes, quae probant quod persona dicat entitatem positivam, quia negatio non est propria alicui, nisi per aliquod positivum proprium, dicit Doctor quod negatio, ad dependere ad aliud suppositum potest inesse alicui simpliciter et necessario, et talis nunquam inest nisi per aliquod positivum, per quod affirmatio opposita negationi repugnat, sicut dicimus quod negatio lapidis necessario inest Deo per aliquod positivum, cui repugnat affirmatio. Sic similiter negatio dependentiae actualis ad aliud suppositum necessario convenit personae divinae, et hoc per aliquod positivum, cui simpliciter repugnat affirmatio opposita negationi ; dependere enim ad aliud suppositum simpliciter et necessario repugnat personae divinae, et non nisi per aliquam entitatem positivam in persona divina, quae est proprietas personalis, et ideo negatio dependentiae ad aliud suppositum simpliciter et necessario convenit personae divinae, et ideo talis negatio non est propria personae divinae, nisi per aliquod positivum, sed quando negatio non inest necessario, et tunc est, quando affirmatio opposita non repugnat simpliciter et necessario, talis negatio non requirit aliquod positivum proprium, propter quod insit. Patet, nam negatio albedinis ad lapidem non inest necessario, quia affirmatio opposita non repugnat simpliciter necessario ipsi lapidi, quia tunc lapis non posset esse albus, talis negatio potest dici propria non simpliciter,sed tantum secundum quid, quia quando lapis actu non est albus, tunc negatio albedinis actu inest sibi, et tunc quando inest actu, pro illo tunc potest dici propria. Sic dico ad propositum, quod negatio dependentiae actualis personae creatae ad aliud suppositum non inest necessario ; patet, quia affirmatio opposita, scilicet actualis dependentia ad aliud suppositum, non necessario repugnat: patet, quia natura humana singularis actu dependet ad suppositum divinum) quia ergo talis negatio dependentiae actualis non necessario inest, ideo non est propria simpliciter, sed tantum secundum quid, quia quando actu inest, actu non dependet ad aliud suppositum. De hoc etiam vide quae notavi super primo d. 3. q. prima, et super tertio, d. 1. quaest. 1.