De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) De secundo igitur in tertio articulo principali. Hic Doctor tribus viis arguit, probando quod repugnet naturae humanae posse dependere ad personam extrinsecam, ut sustentantem ipsam. Et prima via sumitur ex hoc quod est natura substantialis. Secunda ex hoc quod non potest habere aliquid intrinsecum, quod sit sibi ratio taliter dependendi. Tertia ex hoc, quia intrinsece sive identice habet rationem non dependendi tali dependentia.
Ex prima via arguit sic, natura substantialis non est nata dare supposito, nisi esse simpliciter.
Respondet concedendo quod natura substantialis dat esse substantiale, et est primum esse substantiale suppositi illius naturae, sed quando communicatur supposito alterius naturae, licet dicat esse substantiale simpliciter, et esse simpliciter communicatum illi supposito, tamen non est esse primum illius suppositi, quia esse primum suppositi divini, et intrinsecum est esse naturae divinae ; respectu ergo proprii suppositi naturae substantialis non praesupponit aliquod esse simpliciter, sed tantum respectu suppositi alterius naturae.
Ex secunda via arguitur sic, omne dependens habet intrinsece aliquid, quod est sibi ratio dependendi. Patet ista inductive in dependentia causati ad causam in quocumque genere, nam causatum effective habet in se aliquam entitatem, quae est sibi ratio formalis dependendi ad causam. Patet etiam ratione, quia nisi in isto sit atiqua ratio dependente, etc.
Respondet Doctor distinguendo de ratione dependentiae, quia aliquid potest sic esse ratio dependentiae, quod ipso posito concomitatur necessario dependentia actualis, et hoc modo entitas creaturae est immediatum fundamentum dependentiae actualis ad Deum, ita quod ipsa posita in actuali existentia, necessario concomitatur actualis dependentia ad Deum, quia ipsa creatura quantum ad totum suum esse pro quocumque instanti a Deo dependet, quia pro quocumque instanti accipit totum suum esse a Deo,ut clare patuit a Doctore in secundo, dist. 2. quaest. 1. et in quodlib. quaest. 12. et ibi vide aliqua singularia, quae ibi notavi. Posito etiam quod lapis sit causatus a secunda causa, tamen tantum dependet ab illa pro illo instanti quo accipit esse, licet principalier a Deo dependet, tamen pro toto tempore sequente illud primum instans immediate dependet a Deo, ut patet a Doctore in 2. dist. 2. quaest. A.
Secundo, aliquid potest esse ratio dependendi, ita quod licet ad ipsum positum concomitetur necessario dependentia aptitudinalis, non tamen necessario concomitatur dependentia actualis, et hoc modo est dependentia causati ad causam secundam, a qua actu dependet quando causatur, non tamen necessario. Patet, quia posset immediate causari a prima causa, et nullo modo a secunda, tamen ex quo illud causatum habet talem entitatem, cui non repugnat posse causari a causa secunda, ideo ipso posito, necessario habet dependentiam aptitudinalem ad causam secundam. Ad propositum, major primae rationis est vera loquendo de dependentia, sive de ratione dependendi indifferenter, scilicet primo vel secundo modo, puta quia est talis natura, ideo ad ipsam concomitatur necessario dependentia actualis vel aptitudinalis, quia etiam est talis natura potest sic vel sic dependere, sive actu, sive aptitudine, sive necessario, sive contingenter ; et sic concedo quod quia natura humana est talis entitas, ideo non repugnat sibi dependentia actualis ad suppositum divinum.
(n) Secunda vero probatio. Dicit Doctor breviter, quod quia natura de non dependente actu, fit dependens actu, hoc contingit propter aliquod novum sibi pro illo novo, quo actu dependet, sive quod est ratio dependendi, intelligatur ipsa dependentia formalis, quae est unio realis ad Verbum ; hoc modo conceditur quod talis unio realis, sive dependentia, est entitas nova immediata, fundata in natura assumpta. Si autem intelligatur aliquid novum absolutum aliud a natura assumpta, in qua immediate fundatur talis dependentia, negatur hoc, et in tertio, dist. 1. quaest. 1. improbatur subtiliter a Doctore, vide ibi. Et cum probatur per hoc, quod omnis mutatio habet pro per se termino formam absolutam, respondet Doctor negando illam propositionem, et patet instantia, quia motus est ad ubi, ut ad terminum, ut patet quinto Physic. et tamen ubi non est forma absoluta.Et si dicatur quod secundum Philosophum quinto Phys. text. c. 10. ad relationem non est motus, Doctor remittit se ad ea, quae dixit in tertio, dist. 1. q. 1. ubi glossat illam propositionem Philosophi, et ibi vide claram expositionem, quam ibi feci super litteram Doctoris.
(o) Minor principalis rationis. Ista minor est ista : natura humana non habet, nec habere potest aliquid tale intrinsece, quod sit sibi ratio dependendi tali dependentia, dicit quod illa minor non est vera eo modo, quo major est vera, etc. Imo ipsa natura humana est proxima ratio formalis dependentiae, licet non necessario consequatur ipsam naturam talis dependentia actualis, sed tantum aptitudine, accipiendo tamen aptitudinem non pro inclinatione naturali, quia ut sic tantummodo inclinatur ad proprium suppositum, ut patet in tertio, dist. 1. quaest. 1. sed prout aptitudo dicit non repugnantiam.
Ad ultimam probationem secundae viae, dicit Doctor quod licet natura assumpta, et natura mea, habeant similem aptitudinem ad dependendum, non tamen oportet quod si una actu dependeat ad suppositum divinum, quod similiter et altera, ut patet de accidente actu conjuncto subjecto et de separato, ut in Eucharistia.