De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum Sacerdos obligatus ad dicendum missam pro uno, obligatus etiam ad dicendummissam pro alio, sufficienter solvat debitum dicendo unam missam pro ambobus ?
D. Bonav. 4. d. 45. 2. p. art. 2. q. 3. Rich. art. 2. q. 3. Dur. quaest. 3. Palud. q. 2. Gerson, Alphub. 25. lit. c. Gabr. in ean. lect. 27. Soto l 10. de just. q. 2. art. 2. cum Scoto negant. Affirmant Cajet. tom. I . opusc. tract. 3. q. 2. et 3. p. q. 79. art. 5. et quodl. I . q. 18. Sylvest. v. Hissa, I . q. 9. Canus 12. de loc. c. 13. Alterum arg. Viguer, c. 16. Ang. v. Missa n. 52. Cord. 2. I. q. 5. 8oto 4. d. 13. qu. 2. art. I. Vide Suar. 3. p. tom. 3. d. 79. sect. 12. Navar. c. 25. n. 62.
Arguitur quod non, quia qui leuetur ad majus bonum, non satisfacit solvendo minus bonum ; sic est in proposito, quia duae missae sunt magis bonum quam una. Una etiam missa pro isto est majus bonum sibi, si dicatur pro illo, quam si dicatur simul pro illo et alio.
Contra, qui plus solvit, quam illud sit propter quod obligatur, videtur abundanter satisfacere ; sed una missa est majus bonum, quam sint illa, pro quibus obligatur duobus, quia bonum Missae est ex virtute sacrificii ; sacrificium autem est infinitum, et infinitis sufficiens. Christus enim qui offertur in illo sacrificio sufficiens fuit quando offerebatur in Cruce ad satisfaciendum pro peccatis ; ergo, etc.