De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Praemittit missam non tantum ex opere operantis, sed etiam ex operato valere, et non solum virtute meriti particularis, sed etiam virtute meriti Ecclesiae proficere, alioquin missa mali sacerdotis nihil valeret ; quod habeat vim ex operato, tenent fere Catholici omnes, et colligitur in Trid. ss. 22. c. 2. de quo Bellam. I.1. de missa c. 4.
Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virtute sacrificii, et operis operati. Vel non solum valet virtute meriti personalis Sacerdotis offerentis, sed etiam virtute meriti generalis Ecclesiae, in cujus persona per ministrum communem offertur sacrificium, alioquin Missa mali Sacerdotis, qui in illo actu non meretur personaliter, sed demeretur, nulli valeret in Ecclesia, quod reputatur communiter inconveniens, et rationabiliter, juxta illud Joann. 6. Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ; quandocumque enim Christus ut summus Sacerdos offert, panis, quem dat, id est, caro ejus, est mundi vita ; ex hoc sequitur, quod ad solutionem hujus quaestionis, tria sunt videnda : Primo si missa dicta pro duobus tantum valet isti, sicut si pro eo solo diceretur, et hoc merito personali celebrantis. Secundo, si tantum valet merito generalis Ecclesiae offerentis. Tertio, si iste simpliciter solvit debitum utrique cui obligatur.