De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Hic praemittendum est unum. Hic Doctor praemittit : Primo unum necessarium, scilicet quod Missa potest dupliciter valere. Uno modo virtute meriti ipsius Sacerdotis, puta quando Sacerdos existens in gratia offert illud sacrificium pro aliquo, vel aliquibus, tunc Deus acceptat illud, pro quanto offertur a Sacerdote existente in gratia: et si quis Sacerdos cum majori devotione celebrat, vel pro se, vel pro alio, magis meretur, et hoc est quod dicitur communiter, quod Missa valet aliquando virtute meriti operis operantis, sive virtute meriti personalis Sacerdotis offerentis. Secundo valet virtute sacrificii, et hoc operis operati, sive ipsius sacrificii, et est idem dicere Missam valere virtute sacrificii, et ipsam valere virtute meriti generalis Ecclesiae, in cujus persona per ministrum communem offertur sacrificium ; et si hoc modo Missa non valeret, sequeretur hoc inconveniens, scilicet quod Missa mali Sacerdotis, qui in illo actu non meretur personaliter, sed demeretur, quia celebrans in peccato mortali mortaliter peccat, talis Missa nulli valeret in Ecclesia, quod est inconveniens, juxta illud Joan. 6. Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quandocumque enim Christus, ut summus Sacerdos offert, panis quem dat, id est, caro ejus, est mundi vita ; quando ergo Sacerdos offert illud sacrificium, semper offert in persona Christi, sive in persona capitis Ecclesiae, quod est Christus, et tunc dicitur valere virtute meriti operis operati, scilicet ipsius Christi.