De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Missam dictam pro pluribus non lanium valere cuilibet illorum, ac si pro ipso solo diceretur. Primo id quod ex vi missae correspondet iis pro quibus offertur, est finitum. Secundo, aequale est meritum missae pro pluribus, et pro uno, oblatae ; sit ergo ut 100. si pro uno dicatur, habct 100. si pro duobus, non habet nisi 50. ergo, etc. haec procedit de valore correspondente merito celebrantis.
Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet hoc modo isti, quantum valeret si pro eo solo diceretur.
Quod ostendi potest sic : Merito finito secundum plenam justitiam adaequate correspondet aliquod praemium determinatum ad certum gradum. Praeter autem bonum quod debetur Ecclesiae generaliter, et praeter bonum quod debetur isti oranti specialissime, quae duo semper includuntur in praemio debito orationi, accipio illud bonum, quod virtute meriti ipsius orantis debetur medio modo ei, pro quo specialiter oratur, illud est determinatum ad certum gradum ; virtute igitur istius meriti non debetur alicui isto modo medio aliquod bonum quod non includitur in isto bono determinato. Si ergo totum illud bonum detur isti tanquam praemium modo medio debitum orationi, nullum bonum debitum orationi isti, dabitur alteri, et per consequens si virtute istius meriti datur aliquod bonum illi, ut debitum isti orationi modo medio, sequitur quod non totum bonum sic debitum datur isti ; ergo, etc.
Confirmatur, quia aequali merito praecise debetur aequale bonum, sive praemium, et hoc in quocumque modo debiti, scilicet generaliter, specialissime, et medio modo ; nunc autem ex aequali devotione celebrans habet opus aeque meritorium, loquendo de merito personali. Contingit autem, quod aeque devote celebret) quando celebrat pro isto specialiter, sicut quando specialiter celebrat pro utroque simul ; ergo virtute ejus meriti debetur praecise aequale bonum merito hujus missae dictae pro uno, et merito illius dictae pro duobus ; ergo si quando dicitur pro duobus, debetur isti totum illud bonum aequale, sequitur quod virtute illius meriti nihil debetur alteri, quia bonum quod daretur illi alteri, non includitur in bono, quod correspondet adaequate isti merito.
Diceretur ad majorem (f), quod merito aequali tam secundum intensionem, quam secundum extensionem debetur bonum aequale utroque modo ; nunc autem quando quis simul pro duobus orat, licet sit meritum aequale secundum intensionem, sicut quando orat pro uno, tamen est majus secundum extensionem, quia pluribus applicatur, et ideo debetur bonum aeque intensive, sed majus extensive, quia utrique.
Similiter respondetur ad primam majorem (g), quod merito certi gradus correspondet bonum determinatum ad certum gradum. Verum est uniformiter accipiendo utrobique, scilicet secundum intensionem, vel utrobique secundum extensionem, sed licet meritum ad plures extendatur, et per consequens praemium pluribus debeatur, non tamen oportet quod intensive minuatur, licet pluribus communicetur.
Hoc declaratur primo sic : Bonum spirituale proportionatur spiritui, et spiritus est ubique totus, et non per partes communicatur ; ergo bonum spirituale communicatur sine divisione, et ita non diminuitur, licet pluribus communicetur.
Hoc etiam ostenditur exemplo, ubi tamen minus apparet quam in proposito. Aliqua quidem corporalia, de quibus minus videtur, quam de spiritualibus, non minus tamen communicantur, etsi pluribus communicentur. Patet de lumine candelae simul illuminantis plura illuminabilia, et aequaliter, sicut illuminaret quodlibet istorum per se. Patet etiam in voce, quae aequaliter simul immutat auditum quemcumque multorum audientium, sicut immutaret unum illorum solum.
Confirmatur tertio responsio per auctoritatem, quae habetur de consecr. dist. 5. Non mediocriter. Et notatur ibi Hieronymus, ubi inter alia sic habetur : Cum pro centum animabus Psalmus vel Missa dicitur, nihil minus quam si pro una qualibet ipsorum diceretur, accipitur.