De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Rcfutat responsiones ad rationes pro conelus. et primo illam, quae ait meritum non esse aequale extensive, quando pro pluribus, ac quando pro uno offertur, sed bene intensive, quia secundum justitiam pro aequali bono non debetur praemium numerosius, sicut nec inlensius, quia plura bona aequalia aequivalent uni majori intensive. Secundo, non liceret orare pro aliquo in particulari, quia si tantum habebit, etiamsi simul oraretur pro omnibus, qui sunt in purgatorio, verbi gratia, ac si pro ipso solo oraretur, charilas ligat, ut pro omnibus simul oremus, quandoquidem id fieri possit, aeque facile et sine ullius incommodo vel dispendio. Tertio in amicitia humana facilius meretur quis bonum, vel remissionem culpae uni quam pluribus. Quarto, voluntas aut imperativa vel elicitiva non habet aequ ileai effectum in singulis multorum, ac haberet in uno ; ergo idem de meritoria volunlate.
Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam secundum intensionem, ita quod pro aequali merito non debetur secundum strictam justitiam, bonum numerosius, sicut nec bonum intensius, quia plura bona aequalia aequivalent uni bono majori intensive, et hoc in omni retributione justa et commutatione. Si ergo merito aequali non debetur majus bonum secundum intensionem, nec per consequens plura bona aequalia secundum extensionem, quia sicut ista, si facerent unum, facerent unum majus altero illorum, ita sunt majoris valoris secundum justitiam, quam alterum illorum.
Hoc confirmatur, quia alioquin qui vellet orare pro omnibus animabus in purgatorio, intendens quod singulis valeret modo medio, aeque valeret cuilibet sicut si oraret pro una. Et tunc secundum ordinatam charitatem deberet quilibet orare pro quocumque, quia deberet impetrare bonum pluribus, dum tamen hoc posset per eumdem actum sine diminutione boni alicujus eorum.
Dices quod per modum satisfactionis non tantum valet pro pluribus, sicut pro uno, quia poena debita non relaxatur, nisi aliquid aequivalens solvatur.
Contra (h) tunc aliquis posset impetrare primam gratiam peccatoribus quotcumque,sicut uni, quia hic non requiritur poenae solutio, sed Dei placatio et impetratio boni ab ipso.
Item, sicut plures poenae aequivalent uni majori poenae, et non relaxantur, nisi per opus satisfactorium majus, vel per plura opera satisfactoria, sic videtur de pluribus bonis impetrandis, quod aequivalent uni majori, et ideo nisi per plura bona, vel unum majus bonum impetrantur ; quare etiam non sufficit ad deletionem mali aliquid , sicut sufficit ad impetrandum bonum, imo secundum videtur majus.
Confirmatur etiam propositum secundo, quia in amicitia humana dilectus per supplicationem suam meretur majus bonum uni, quam si supplicaret pro multis, nam pro uno exaudiretur ut tantum bonum impetret ei ; et si pro multis peteret, vel non pro omnibus exaudiretur, vel non tantum bonum impetraret, et istud est secundum justam legem amicitiae.
Confirmatur tertio (i), quia voluntas non videtur efficacior, ut est a causa meritoria, quam ut est causa elicitiva, vel impetrativa ; imo minus efficax, quia ut meritoria est tantum causa dispositiva habilitans et disponens ad actionem principalis agentis ; ut autem est elicitiva, vel imperativa, est causa principalis. Sed voluntas ut est causa elicitiva, vel impetrativa non aequalem effectum causat simul in quolibet multorum, sicut in uno solo causaret, neque enim simul intensa est amicitia ad quotcumque sicut esset ad unum, 8. Ethic. nec voluntas aeque perfecte intense imperat plures operationes potentiarum inferiorum, sicut unam ; minuitur enim intentio voluntatis plures actus inferiores imperantis. Consimiliter videtur, quod voluntas minus bonum intensive mereatur, quando pluribus meretur.
Et si dicas hoc verum est, quando devotio minuitur ex distractione circa plures, sed si devotio sit aequalis, non oportet quod minus bonum mereatur multis quam uni.
Contra, distractio non necessario concurrit ex hoc quod pro pluribus celebratur, quia non oportet celebrantem pro multis tunc de eis actu cogitare, sed sufficit, quod ante recollegerit istos, pro quibus intendit specialiter orare, et intentionem suam talem Deo obtulerit. Ex tunc enim, si tantum in communi eorum memoriam habeat, hoc sufficit, quia Deus oblationem et devotionem suam pro illis acceptat, pro quibus ordinavit prius se velle offerre ; et in isto casu verum est quod propter multitudinem attentio actualis ad singulos minuitur, quia non est ad eos, nisi in communi,sed devotionem,quae est motus mentis in Deum, non oportet minui.
Exemplum, non minus devote celebrat quis de omnibus sanctis, quam de uno Sancto, quia etsi minus distincte attendat ad quemlibet, tamen attentio ad totam communitatem sufficit ad devotionem, non tantum aequalem, sed majorem, quam sufficeret attentio ad unum eorum, nisi forte ad illum in quo eminenter est illud, quod est materia devotionis ad omnes, qui est solus Deus trinus ; sic quando oratur pro multitudine sive communitate indigente, ut impetretur sibi bonum quo indiget, major compassio potest haberi, et ita majus desiderium impetrandi illud quo indiget, quam si pro uno indigente oraretur, et ita non minuitur ibi devotio, licet minuatur attentio actualis et distincta. Non ergo minus bonum tunc impetrat singulis propter diminutionem devotionis, sed propter hoc solum, quod merito suo correspondet aliquod bonum certum, et hoc in quocumque eodem gradu, scilicet reddendum illi cui valet specialissime, vel illis quibus valet generalissimo, vel etiam illi, vel illis, quibus valet medio modo, et per consequens in isto tertio gradu, in quo loquimur, si est major extensio, est minor intensio unicuique.