De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(h) Contra. Hic Doctor arguit, probando quod non concludat de bono, scilicet quod meritum valeat ad bonum, ita uni sicut pluribus, et ita pluribus sicut uni, quia tunc quis sicut aliquo merito potest alicui impetrare primam gratiam, scilicet Baptismalem, ita eodem merito potest omnibus peccatoribus eamdem impetrare, quia hic non requiritur poenae solutio, sed Dei placatio etiam impetratio boni ab ipso, ut patet de peccato remisso per Baptismum.
Item, sicut plures poenae aequivalent uni majori, et illae poenae non relaxantur, nisi per plura opera satisfactoria, vel per unum opus majus intensive ; sic similiter videtur cum plura opera meritoria, si simul essent, ut ita esset unum majus intensive quolibet eorum seorsum sumpto, ita debentur eis, vel plura bona, vel unum majus intensive, imo magis videtur quod si plures poenae non delentur, nisi per plura opera satisfactoria, vel per unum majus, et non delentur praecise per unum opus satisfactorium adaequatum illi poenae, multo fortius uni operi meritorio, cui secundum strictam justitiam correspondet sibi praecise bonum ut quatuor, quod non debeantur tali operi plura bona aequalia, quia illa opera si essent unum, essent majus bonum intensive, et sic secundum strictam justitiam tale bonum excederet opus meritorium.
(i) Confirmatur tertio. Ut intelligatur ista ratio, dicitur voluntas causa elicitiva respectu actus, vel imperativa, quando actus secundum substantiam et intensionem vere elicitur a voluntate, vel imperatur, et hoc vel ut a causa totali, vel ut a causa partiali principali, tamen quia hoc modo est principalis causa actus, ut comparatur ad habitum, tenendo quod habitus sit partialis causa actu, de quo dictum est in primo, dist. 17. Et dicitur causa meritoria, non quod immediate causet actum meritorium formaliter ; patet, quia ratio meritorii, quae est acceptatio passiva actus a divina voluntate in ordine ad praemium aeternum, est a solo Deo, ut patet supra, quaest. 17. et in primo, dist. 17. Sed dicitur causa meritoria, quia ipsa habens charitatem, vel producit actum secundum inclinationem charitatis, ita quod actus ut sic productus, dicitur dispositio immediata ad sic acceptari, vel quia simul cum charitate producit aliquam entitatem in actu ultra substantiam et intensionem, et bonitatem moralem actus, quae charitas esset immediata dispositio ad hoc, ut actus sic acceptetur, ut supra patuit, quaest. 18. Pro quanto ergo producit illam dispositionem, vel primo, vel secundo modo, dicitur causa meritoria, hoc declarato arguit sic a fortiori : Si voluntas, ut causa elicitiva, non causat aequalem effectum simul in pluribus, sicut in uno solo causaret, ergo nec multo minus, ut causa meritoria, cum ut causa elicitiva, sit simpliciter magis causa ; et quod sic non causet ut elicitiva, patet, quia amicitia non est aeque intensa ad quodcumque, sicut esset ad unum, ut patet 8. Ethic. cap. 6. Nec similiter voluntas aeque perfecte intense simul imperat plures operationes potentiarum inferiorum, sicut si unam solam imperaret, sic consimiliter videtur quod voluntas minus bonum intensive mereatur, quando pluribus meretur.