De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(c) Sed numquid in casu aliquo speciali, etc. Hic recitat unam opinionem, quae dicit quod ubi est rationabilis consuetudo, qualis est, quod anniversaria celebrentur in Ecclesiis, in quibus corpora sepeliuntur, et in quibus ipsi mortui dum vixerunt perceperunt Ecclesiastica sacramenta. Si ergo contingat plura anniversaria concurrere, satisfit illis multis per unam Missam, quia iste non obligatur ad impossibile, vel omnino ad inconveniens illi Ecclesiae, in qua ministratur, cujusmodi esset ibi eodem die plures Missas pro mortuis solemniter celebrare.
(d) Aliter dici potest. Hic Doctor expresse videtur tenere, quod non possit satisfieri in una Missa solemni simul pluribus anniversariis, et hoc si illa
Missa sit obligata uni anniversario, quia tunc tenetur satisfacere secundum intentionem obligantis, ut supra patuit. Dicit tamen, quod ille qui obligavit Sacerdotem ad anniversarium potest cedere juri suo, ut Sacerdos non teneatur celebrare Missam tantum pro se, sed quod etiam sic possit celebrare pro aliis, et tunc in isto casu potest Sacerdos obligatus ad dicendum Missam pro uno, etiam simul satisfacere pro aliis ex cessione illius obligantis. (e) Sed si aliquis. Et addit, quod si aliquis nesciens modum illius Ecclesiae, etc. si tamen sciret tales consuetudines, et cederet juri suo, ut supra dixi, tunc posset satisfieri pro eo et aliis ; si igitur vult sacerdos propter suam consuetudinem sibi notam alleviari, exprimat eam ignoranti illam, et si consentiat, quod secundum illam consuetudinem sibi satisfiat, bene quidem, quia tunc satisfacit sibi et aliis secundum consuetudinem illius Ecclesiae in eadem missa ; si vero non consentiat, tunc non satisfacit. Caetera patent.