De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum ponens mundi aeternitatem possit sustinere aliquem esse universaliter bene fortunatum.
Henric. quodl. 6. quaest. 10.
Ultimo quaeritur, utrum ponens mundi aeternitatem possit sustinere aliquem esse universaliter bene fortunatum. Arguitur quod sic, quia ponens mundi aeternitatem non negat motum, sed ponit, et per consequens non negat naturam, quae est principium motus ; bona autem fortuna secundum Philosophum in libro de bona fortuna, est sine ratione natura, etc.
Contra, ponens mundi aeternitatem negat Deum posse aliquid immediate influere in animas nostras, sicut habetur 8. Phys, quod impossibile est, principium aeternum, scilicet Deum, aliquid agere in inferiora, nisi mediante caelo, et mediante illo non potest fieri influentia in animam nostram ; ergo nullam influentiam potest Deus causare secundum illam positionem. Sed ponens bonam fortunam habet ponere Deum immediate in animas nostras influere, ut habetur in illo libello versus finem : Bene fortunatis non expedit consiliari ;habent enim principium tale, quod est melius intellectu) ei parum post : Rationis autem principium non ratio, sed aliquid melius ;quid ergo erit melius scientia et intellectu, nisi Deus ? virtus enim intellectus est organum, vult ibi expresse, quod isti immediate moventur a Deo.
Quaestio ista, ut patet per argumentum ad oppositum, non quaerit de quocumque modo ponendi aeternitatem, sed praecise de modo ponendi Philosophi, an scilicet, cum illis principiis Philosophi propter quae ponit mundum esse aeternum possit stare aliquem esse bene fortunatum. Non potest autem aliquarum positionum cornpossibilitas videri, vel repugnantia, nisi utraque positio videatur. Hic ergo primo videndum est de positione ponentis aliquem esse bene fortunatum, et specialiter illa, quae tangitur in libro de bona fortuna, quae dicitur fuisse Aristotelis, et secundo videndum est de positione hujus mundi aeternitatis, quae habetur ex 8. Phys. et multis aliis locis. Tertio patebit si est inter istas positiones repugnantia.