De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) Secundum in ista particula. Nunc Doctor ostendit secundum principale in primo articulo, quod erat, an sit bona fortuna ; dicit, quod hoc explicatur in una conclusione et duplici distinctione.
(f) Bona fortuna dicitur causa boni effectus non intenti ab agente a proposito, et illa duo sine se invicem esse non possunt, id est, quod bona fortuna includit quod sit causa per accidens effectus boni, et quod talis effectus bonus sit praeter intentionem agentis a proposito ; et quia hoc causari videmus, ideo bonam fortunam esse manifestum est. Hanc divisionem quasi vocis in significationes, etc. tangit Philosophus in libro de bona fortuna, cap. 1. Causam frequenter aimus ipsam esse ; causa autem alienum a nomine. Causa enim, et cujus est causa aliud est, id est, quod causa et effectus sunt aliud et aliud, et sic bona fortuna, ut accipitur pro causa per accidens effectus boni non intenti, est aliud a bona fortuna, ut accipitur pro effectu bono intento.
(g) Ulterius autem. Nunc ponit duplicem distinctionem bonae fortunae, positam a Philosopho in libro de bona fortuna, quae duplex distinctio accipitur penes effectus bonae fortunae, nec per se, nec per accidens est ab agente a proposito, et per consequens non est proprie fortuna, sed casus, ut patet 2. Phys. text. cora. 59. 60. et 61. vide ibi. Alio modo bona fortuna est in his quae sunt in nobis, etc. Hoc modo accipitur proprie bona fortuna, scilicet quae est respectu eorum, quae sunt in potestate nostra, sive respectu eorum, quae fiunt ab agente a proposito praeter intentionem. Sed improprie, sive casualiter, accipitur bona fortuna etiam respectu eorum, quae non sunt in potestate nostra, et proprie respectu talium dicitur casus. Secunda distinctio bonae fortunae secundum effectus est penes per se, et per accidens, ita quod effectus bonus praeter intentum nominatur effectus per se bonae fortunae, et malum non accipere, dicitur effectus per accidens bonae fortunae, vult dicere, quod bona fortuna proprie et per se est prosequi bonum non intentum ; fugere autem, sive declinare malum non intentum, hoc est tantum per accidens.