Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc volumine continentur.
Elenchus operum quae in hoc volumine continentur.
Elenchus operum quae in hoc tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc tomo continentur.
Praefatio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri opuscula sive de variis argumentis libri.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri opuscula sive de variis argumentis libri.
In sequentes tres vitas pauli, hilarionis, et malchi, admonitio.
In sequentes tres vitas pauli, hilarionis, et malchi, admonitio.
Vita s. pauli primi eremitae.
Vita s. hilarionis.
Vita malchi monachi captivi.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri translatio latina regulae sancti pachomii.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri translatio latina regulae sancti pachomii.
In subsequentem s. pachomii regulam a s. hieronymo latine redditam admonitio.
Praecepta et instituta s. p. n. pachomii.
Praecepta atque judicia s. p. n. pachomii.
Praecepta ac leges s. p. n. pachomii.
Ss. pp. pachomii et theodorici epistolae, et verba mystica.
Ss. pp. pachomii et theodorici epistolae, et verba mystica.
Epistola patris nostri pachomii ad patrem monasterii cornelium, quod vocatur mochanseos.
Verba per litteras p. n. pachomii in lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba per litteras p. n. pachomii in lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri interpretatio libri didymi de spiritu sancto.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri interpretatio libri didymi de spiritu sancto.
In sequentem librum didymi de spiritu sancto admonitio.
Hieronymi praefatio ad paulinianum .
Liber didymi alexandrini de spiritu sancto, s. hieronymo interprete.
((dialogus contra luciferianos. ))
((dialogus contra luciferianos. ))
In sequentem librum admonitio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri dialogus contra luciferianos.
((de virginitate b. mariae. ))
((de virginitate b. mariae. ))
In librum subsequentem admonitio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri adversus jovinianum libri duo.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri adversus jovinianum libri duo.
In seq. libros adversus jovinianum admonitio.
Honorius et theodosius augg. felici pr. p.
((contra vigilantium. ))
In seq. librum contra vigilantium admonitio.
S. eusebii hieronymi, stridonensis presbyteri, contra vigilantium liber unus .
((contra joannem hierosolymitanum. ))
((contra joannem hierosolymitanum. ))
In seq. lib. contra joannem hierosol. admonitio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri apologia adversus libros rufini, missa ad pammachium et marcellam.
In libros contra rufinum admonitio,
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri dialogus adversus pelagianos, sub persona attici catholici et critobuli haeretici.
In seq. dialogos contra pelagianos admonitio.
Theodori mopsuesteni episcopi fragmenta.
Theodori mopsuesteni episcopi fragmenta.
Ii. ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
Iii. de codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
Iv. de secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
Vi. ex libro quinto commenti de creatura.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri de viris illustribus liber ad dextrum praetorio praefectum, adjuncta versione antiqua graeca, quam sub so
In seq. librum de viris illustribus admonitio.
Appendix.
I. de vitis apostolorum. quam versioni graecae libri de viris illustribus sub sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. i, post cap. i, et cae
Ii. epistola edita jam sub s. hieronymi nomine, de duodecim doctoribus ad desiderium jam sub nomine bedae, de luminaribus ecclesiae.
Index verborum, sententiarum et rerum insigniorum, quae in tomo secundo continentur.
Index verborum, sententiarum et rerum insigniorum, quae in tomo secundo continentur.
((opera omnia hieronymi stridonensis.))
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de nominibus hebraicis.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de nominibus hebraicis.
Ad ephesios, et ad philippenses.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de situ et nominibus locorum hebraicorum.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de situ et nominibus locorum hebraicorum.
134 de numeris et deuteronomio.
170 de numeris et deuteronomio.
((excerpta de aliquot palestinae locis.))
((excerpta de aliquot palestinae locis.))
In consequentem geographicam tabulam palaestinae admonitio.
Ex hieronymi libris excerpta de aliquot palestinae locis.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber hebraicarum quaestionum in genesim.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber hebraicarum quaestionum in genesim.
(vers. 11.) nomen uni phison. hunc esse indiae fluvium gangen putant.
(vers. 14.) fac tibi arcam de lignis quadratis. pro quadratis lignis, bituminata legimus in hebraeo.
(vers. 8.) et chus genuit nemrod. iste coepit esse potens in terra. et post paululum:
(vers. 27.) benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri commentarius in ecclesiasten, ad paulam et eustochium.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri commentarius in ecclesiasten, ad paulam et eustochium.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri interpretatio homiliarum duarum origenis in canticum canticorum.
Appendix tomi iii operum s. eusebii hieronymi in editione vallarsiana. pars prima. in qua libri nominum hebraicorum interpretationes graecae recensent
Admonitio.
Graeca fragmenta libri nominum hebraicorum ex regio mss. 772, vel 2282, primum a martianaeo edita, ex vaticano 1450 multum emendatiora, latine reddita
In evangelio secundum matthaeum.
In evangelio secundum joannem.
Interpretatio femininorum nominum hebraicorum.
De origeniano lexico nominum hebraicorum d. joannis martianaei praefatio.
De origeniano lexico nominum hebraicorum d. joannis martianaei praefatio.
Origenianum lexicon nominum hebraicorum primum ex cod. regio 772, vel 2282, editum, ex vaticano 1456, multo accuratius, latine redditum, et cum hieron
Origeniani lexici aliud exemplar ex ms. graeco cod. colbertino 4124.
Origeniani lexici aliud exemplar ex ms. graeco cod. colbertino 4124.
De decem dei nominibus.
Capituli graeci de decem dei nominibus aliud et melius exemplar.
Capituli graeci de decem dei nominibus aliud et melius exemplar.
((aliud exemplar de x nominibus dei.))
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus philonis judaei collecta.
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus philonis judaei collecta.
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus flavii josephi collecta.
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus flavii josephi collecta.
Admonitio in proxime subjectum libellum.
Admonitio in proxime subjectum libellum.
Liber nominum locorum, ex actis.
Liber nominum locorum, ex actis.
Hebraici alphabeti interpretatio.
Symeonis judaei decem dei nominum expositio.
De deo et nominibus ejus.
((de benedictionibus jacob patriarchae. ))
((de benedictionibus jacob patriarchae. ))
Admonitio in subsequens opusculuh.
Admonitio in subsequens opusculuh.
De benedictionibus jacob patriarchae.
De benedictionibus jacob patriarchae. aliud exemplar.
Admonitio in duos sequentes tractatus.
Admonitio in duos sequentes tractatus.
Decem tentationes populi israel in deserto.
Decem tentationes populi israel in deserto.
Item succincta commemoratio decem tentationum.
Item succincta commemoratio decem tentationum.
Commentarius in canticum debborae.
Commentarius in canticum debborae.
Quaestiones hebraicae in libros regum et paralipomenon.
Quaestiones hebraicae in libros regum et paralipomenon.
Admonitio in opuscula subsequentia.
(vers. 30.) nembrod coepit esse in terra, id est, potens.
(vers. 13.) in paralipomenon. simmaa. in regum, samma. samma, ibidem: simmaa, exaudibilis.
(vers. 42.) ziph nomen loci est, a quo fuerunt ziphaei: qui venerunt ad saul.
(vers. 46.) gazez, id est, tonsor: filius haran, filii caleb, ipse est nabal carmelus.
(vers. 50.) ephrath: quia de ephraim fuit: ab ejus nomine bethleem ephrata vocatur.
(vers. 42.) maresa patris ebron. ebron locus est, ubi david regnavit septem annis.
(vers. 43.) filii vero ebron, chore: et thaphihu, et recem, et samma, filii sunt maresa.
(vers. 44.) samma autem genuit rabam patrem jerchaam. jerehaam locus est.
(vers. 30.) heleb in paralipomenon, qui in regum scribitur heled. heleb, adeps heled, terra.
(cap. xii.—vers. 8.) sed et de gaddi transfugerunt ad david: de gaddi, id est, de tribu gad.
(vers. 23.) barachias et elcana janitores arcae. hic janitores portatores vocat.
(vers. 26.) cumque adjuvisset deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum ozae.
(vers. 21.) sed increpavit pro eis reges, pharaonem et abimelech.
(vers. 10.) misit aduram filium suum: in regum, joram. joram, deus excelsus. aduram, decor excelsus.
(cap. xxi.—vers. 3.) quod in peccatum reputetur israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(vers. 16.) vicesima ezechiel: a qua cognomen sortitus est ezechiel propheta.
(cap. xxv.—vers. 5.) ut exaltet cornu, id est, cornu israel, sive cornu, regem david.
(cap. xxix.—vers. 21.) taurus mille cum libaminibus suis: id est, cum vino.
(vers. 3.) in mensura prima, id est, mensura, qua moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(cap. xi.—vers. 5.) et aedificavit civitates muratas. causa belli aedificavit civitates.
(vers. 7.) porro roboam erat rudis et corde pavido. quia semeiae prophetae verba extimuit.
(cap. xv.—vers. 1.) azarias autem filius odeth. odeth ipse est jaddo, qui ad jeroboam missus est.
(cap. xvi.—vers. 10.) jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(cap. xvii.—vers. 3.) et ambulavit in viis david primis: id est, antequam peccasset david.
(vers. 2.) de his locis quae trans mare sunt: mare salinarum est, ubi jordanis influit.
(vers. 20.) egressi sunt per desertum thecue. unde fuit thecuites femina.
(vers. 18.) sub manibus sacerdotum et levitarum. ne de alia tribu sacerdotes fierent nisi de levi.
(vers. 21.) in domo separata, juxta quod in levitico scribitur.
(vers. 31.) de portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
((expositio interlinearis libri job. ))
((expositio interlinearis libri job. ))
Admonitio in subsequentem expositionem interlinearem in job.
Expositio interlinearis libri job.
Conclusio. gloria tibi pater, gloria unigenito, cum sancto spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta ex commentario in jobum, qui manuscriptum amstelodami in bibliotheca cl. viri marci meibomii exstabat et putatur esse s. hieronymi, huc primu
Ex prooemio ad hunc commentarium.
Miscella excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon de eruditionis praestantia ac pietate opusculorum s. hieronymi.
Prolegomenon de eruditionis praestantia ac pietate opusculorum s. hieronymi.
Commentarius in librum nominum hebraicorum.
Commentarius in librum nominum hebraicorum.
Caput primum. de auctoribus libri nominum hebraicorum.
Caput ii. de eruditione hieronymi in rebus hebraicis, ac de utilitate libri nominum.
Prophetarum nomina et nominum etymologiae.
Prophetarum nomina et nominum etymologiae.
Glossae quorumdam scripturae locorum, et nominum interpretationes britonum lingua. ex antiquissimo codice ms. colbertino, num. 4951.
Explanatio in librum de situ et nominibus locorum hebraicorum.
Explanatio in librum de situ et nominibus locorum hebraicorum.
Notae prolixiores in librum hebraicarum quaestionum in genesim.
Notae prolixiores in librum hebraicarum quaestionum in genesim.
Notae prolixiores in comment. in ecclesiasten.
Notae prolixiores in comment. in ecclesiasten.
Syllabus manuscriptorum codicum ad quos exegit martianaeus cum alia tum praecipue quae in hoc tomo iii continentur opuscula s. hieronymi.
Codices mss. gallicani. regii, septem.
Codices germanici, murbacenses, quatuor.
Index verborum, sententiarum, et rerum memorabilium. quae in tomo tertio continentur.
Index verborum, sententiarum, et rerum memorabilium. quae in tomo tertio continentur.
Elenchus veterum auctorum qui laudantur a s. hieronymo in hoc tomo iii.
Elenchus veterum auctorum qui laudantur a s. hieronymo in hoc tomo iii.
Ordo rerum quae in hoc volumine continentur.
Ordo rerum quae in hoc volumine continentur.
Operum s. hieronymi tomus tertius.
Appendix. ad iii tomum eusebii operum. pars prima.
1011B 383 (Caput primum.) Verba Ecclesiastae filii David Regis Jerusalem. Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem, Scripturae manifestissime docent: pacificum, id est, Salomonem (); et Ididia (), hoc est, dilectum Domini; et quod nunc dicitur Coeleth (), id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui (( Al. quod)) coetum, id est, Ecclesiam congreget, quem nos nuncupare possumus concionatorem, eo quod loquatur ad populum, 1011C et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur. Porro pacificus, et dilectus Domini, ab eo quod in regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmi quadragesimus quartus et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo praenotantur. Qui tametsi ad prophetiam Christi, et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedunt; tamen secundum historiam super Salomone conscripti sunt.
1012B Is itaque juxta numerum vocabulorum tria volumina edidit, Proverbia, Ecclesiasten, et Cantica Canticorum. In Proverbiis parvulum docens, et quasi de officiis per sententias erudiens. Unde, et ad filium ei sermo crebro repetitur. In Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituens, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca, et brevia universa, quae cernimus. 384 Ad extremum jam consummatum virum, et calcato saeculo, praeparatum, 1012C in Cantico Canticorum sponsi jungit amplexibus. Nisi enim prius reliquerimus vitia, et pompis saeculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum Christi paraverimus, non possumus dicere: Osculetur me ab osculo ((Al. ab osculis)) oris sui (Cant. I, 1) . Haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt: ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerint, ad logicam usque perducant.
Necnon, et hoc diligentius attendendum, quod per 1013A tres libros auctoris, diversus est titulus. In Proverbiis enim notatur: Proverbia Salomonis filii David, regis Israel. In Ecclesiaste vero: Verba Ecclesiastae filii David, regis Jerusalem: superfluum quippe est hic Israel, quod male in Graecis, et Latinis codicibus invenitur. In Cantico autem Canticorum nec filius David, nec rex Israel, sive Jerusalem praescribitur: sed tantum, Canticum Canticorum Salomonis. Sicut enim Proverbia, et rudis institutio ad duodecim tribus, et ad totum pertinent Israel: et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis convenit, hoc est, habitatoribus Jerusalem: ita Canticum Canticorum ad eos proprie facit , qui tantum superna desiderant. Ad incipientes, et proficientes, et paterna 385 dignitas, et regni proprii merito vindicatur 1013B auctoritas. Ad perfectos vero, ubi non timore eruditur discipulus, sed amore, proprium nomen sufficit, et aequalis magister est, et nescit esse se regem. Haec interim juxta litteram.
Caeterum secundum intelligentiam spiritualem: pacificus et dilectus Dei Patris, et Ecclesiastes noster est Christus; qui medio pariete destructo, et inimicitias in carne evacuans, fecit utrumque unum, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) . De quo Pater ad discipulos: Hic est, inquit (Matth. III, 17) , filius meus dilectus, in quo mihi complacui: hunc audite, qui est catut omnis Ecclesiae: Nequaquam ad synagogam Judaeorum, sed ad gentium multitudinem loquens rex Jerusalem vivis lapidibus exstructae: non illius, de qua 1013C ipse ait: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas (Matth. XXIII, 37) ; et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Ibid., 38) : sed illius, per quam jurare vetat; quia sit civitas magni regis. Hic est filius David, ad quem caeci in Evangelio clamabant; Miserere nostri, fili David (Matth. IX, 27) ; et omnis turba consona voce resonabat: Osanna filio David (Matth. XXI, 9) . Denique non ad eum fit verbum Dei, sicut et ad Jeremiam, et ad caeteros Prophetas: sed quia dives est, et rex, et potens (ipse est siquidem Verbum et sapientia, caeteraeque virtutes), verba loquitur ad Ecclesiae viros: verba insinuat Apostolis, de quibus cantatur in Psalmo: In omnem terram exivit 1014A sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) . Male igitur quidam opinantur, nos ex hoc libro ad voluptatem et luxuriam provocari: cum e contrario omnia, quae in mundo cernimus, vana doceantur: Nec Debere Ea nos studiose appetere, quae, dum tenentur, intereant.
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Si cuncta quae fecit Deus, valde bona sunt, quomodo omnia vanitas, et non solum vanitas, verum etiam vanitas vanitatum? Ut sicut in Canticis Canticorum inter omnia carmina, excellens carmen 386 ostenditur: ita in vanitate vanitatum, vanitatis magnitudo monstretur. Tale quid et in Psalmo scriptum est: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6) . Si 1014B vivens homo vanitas est; ergo mortuus vanitas vanitatum. Legimus in Exodo, glorificatum vultum Moysi intantum, ut filii Israel eum aspicere non possent. Quam gloriam Paulus Apostolus ad comparationem Evangelicae gloriae, dicit esse non gloriam: Nam nec glorificatum est , inquit, quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10) . Possumus igitur et nos in hunc modum, coelum, terram, maria, et omnia quae in hoc circulo continentur, bona quidem per se dicere, sed ad Deum comparata, esse pro nihilo. Et quomodo, si igniculum lucernae videns, contentus essem ejus lumine, et postea, orto sole, non cernerem, quod lucebat, stellarum quoque lumina jubare viderem solis abscondi: ita aspiciens elementa et rerum multiplicem 1014C varietatem, admiror quidem operum magnitudinem; recogitans autem omnia pertransire, et mundum suo fine senescere, solumque Deum id semper esse, quod fuerit, compellor dicere non semel, sed bis: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. In Hebraeo pro vanitate vanitatum, Abal Abalim () scriptum est, quod, exceptis Septuaginta interpretibus, omnes similiter transtulerunt ἀτμός ἀτμίδων, sive ἀτμῶν: quod nos possumus vaporem fumi et auram tenuem, quae cito resolvitur appellare. Caducum itaque et nihil universitatis ex hoc verbo ostenditur. Quae enim videntur , temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Sive quia vanitati creatura 1015A subjecta est, et ingemiscit, parturit, et praestolatur revelationem filiorum Dei, et nunc ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Tamdiu omnia vana sunt, donec veniat quod perfectum est.
Quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? Post generalem sententiam, quod vana sint omnia, ab hominibus incipit: quod frustra in mundi 387 istius labore desudent; congregantes divitias , erudientes liberos, ambientes ad honorem, aedificia construentes, et in medio opere subita morte subtracti audiant: Insipiens, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20) ? maxime cum ex omni labore nihil secum ferant, sed nudi in terram redeant, unde sumpti sunt.
Generatio vadit, et generatio venit: et terra in saeculum 1015B stat. Aliis morientibus, nascuntur alii; et quos videras, non videns, incipis videre quos non videras. Quid hac vanius vanitate, quam terram manere, quae hominum causa facta est: et ipsum hominem terrae dominum, in pulverem repente dissolvi? Aliter, Prima recedit generatio Judaeorum, et succedit generatio de gentibus congregata: terra autem tamdiu stat, quamdiu, Synagoga recedente, Ecclesia omnis introeat. Cum enim praedicatum fuerit Evangelium in toto orbe, tunc erit finis. Imminente vero consummatione, coelum et terra pertransibunt. Et signanter non ait: Terra in saeculis stat, sed in saeculum. Porro laudamus Dominum, non in uno saeculo, sed in saeculis saeculorum.
Oritur sol, et occidit sol, et ad locum suum ducit, 1015C et oritur ipse ibi. Sol ipse, qui in lucem mortalibus datus est, interitum ortu suo quotidie indicat et occasu. Qui postquam ardentem rotam Oceano tinxerit, per incognitas nobis vias ad locum, unde exierat, regreditur: expletoque noctis circulo, rursum de thalamo suo festinus erumpit. Pro eo autem, quod Vulgatam 1016A editionem sequentes posuimus, ad locum suum ducit, in Hebraeo habet Soeph (): quod Aquila interpretatur εἰσπνεῖ, id est, aspirat. Symmachus vero, et Theodotion, recurrit, quia videlicet sol revertatur ad locum suum, et ibi, unde prius egressus fuerat, aspiret. Hoc autem totum idcirco, ut doceat, mutationibus temporum, 388 et ortu occasuque siderum, humanam aetatem labi et interire, dum nesciat. Aliter, Sol justitiae, in cujus alis est sanitas, timentibus Deum oritur, et pseudoprophetis occidit meridie. Cum autem ortus fuerit, in locum suum nos trahit. Quo? videlicet ad Patrem. Ad hoc enim venit, ut nos de terris ad coelum levet, et dicat; Cum exaltatus fuerit Filius hominis, omnia trahet ad se (Joan. XII) . Nec mirum, Filium ad se trahere credentes, 1016B cum et Pater ipse ad Filium trahat : Nemo enim, ait, venit ad me, nisi Pater, qui misit me, adducat eum (Joan. VI, 44) . Iste ergo sol, quem aliis occidere, aliis nasci diximus: et Jacob quondam Patriarchae de Terra sancta egredienti (( Al. regredienti)) occidit, rursumque cum de Syria terram repromissionis intraret, ortus est ei (Gen. XXVIII) . Lot quoque, quoniam (( Al. quando)) egressus est de Sodomis, et venit ad civitatem, ad quam, ut festinaret, ei fuerat imperatum, ascendit in montem, et sol exivit super Segor (Gen. XIX) .
Vadit ad austrum, et girat ad aquilonem: girans girando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus. Hinc possumus aestimare hyemis tempore solem ad meridianam plagam currere, et per aestatem 1016C septentrioni esse vicinum, et non per aequinoctium autumni habere principium: sed primum spirante favonio, quando tempore veris in foetum cuncta rumpuntur. Quod autem ait: Girans girando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur, sive ipsum solem spiritum nominavit, quod animet, et spiret, 1017A et vigeat, et annuos orbes suo cursu expleat, ut ait poeta (Aeneid. III) :
Interea magnum sol circumvolvitur annum:
et alibi (Georgic. II) :
Atque in se sua per vestigia volvitur annus;
sive quod et lunae lucentem globum et astra Titania:
Spiritus intus alit: totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet;
389 non de annuo solis cursu, sed de quotidianis semitis ejus loquitur.
Obliqua enim et fracta linea per austrum pergit ad boream, et ita revertitur ad orientem. Aliter: Sol quando per austrum
currit, vicinior terrae est; quando per aquilonem,
1017B sublimis attollitur. Forsitan ergo his qui hyemis et tribulationum frigore coarctantur (ab aquilone enim (Jerem. I, 14)
, exardescunt mala super terram) vicinior sol iste justitiae est: his vero qui in boreae parte habitant, et
calore privantur aestivo, incedit procul, et per suos circulos, unde profectus est, revertitur. Cum enim traxerit omnia ad
se, et universos suis radiis illuminaverit, fit restitutio principalis, et est Deus omnia in omnibus. Symmachus hunc locum
ita interpretatus est:
Vadit ad meridiem, et circumit ad boream; perambulans vadit ventus, et per quae circumierat, revertitur ventus.
Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non impletur. Ad locum de quo torrentes exeunt, illic ipsi revertuntur, ut abeant. Putant quidam, aquas dulces, 1017C quae in mare influunt, vel ardente desuper sole consumi, vel salsugini (( Al. salsuginis)) maris esse pabula. Ecce Ecclesiastes noster, et ipsarum aquarum conditor, eas dicit per occultas venas ad capita fontium regredi, et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Melius autem Hebraei sub torrentium et maris nomine per metaphoram de hominibus 1018A significari arbitrantur, quod in terram, de qua sumpti sunt, redeant: et torrentes vocentur, non flumina, eo quod cito intercidant, nec tamen impleatur terra multitudine mortuorum. Porro, si ad altiora conscendimus (( Al. conscendamus)), recte turbidae aquae in mare, unde substiterant, revertuntur. Et, ni fallor, absque additamento nusquam torrens in bonam partem legitur. Nam Torrente voluptatis tuae potabis illos, cum additamento dicitur voluptatis (Psal. XXXV, 9) . Et e contrario Salvator ad torrentem traditur Cedron (Joan. XVIII, 1) . 390 Et Elias persecutionis tempore ad torrentem Chorath latitat, qui et ipse siccatur (III Reg. XVII, 3) . Non adimpletur autem mare insatiabile, quomodo et in Proverbiis filiae sanguisugae (Prov. XXX, 15) .
1018B Omnes sermones graves non poterit vir loqui. Non satiabitur oculus videndo, et non implebitur auris auditu. Non solum de physicis, sed et de ethicis quoque scire difficile est. Nec sermo valet explicare causas naturasque rerum, nec oculus, ut rei poscit dignitas, intueri, nec auris, instituente doctore, ad summam scientiam pervenire. Si enim nunc per speculum videmus in aenigmate, et ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, consequenter nec sermo potest explicare quod nescit; nec oculus, in quo caecutit, aspicere; nec auris, de quo dubitat, impleri. Simul et hoc notandum, quod omnia verba sint gravia, et magno labore discantur, contra eos, qui putant otiosis sibi, et vota facientibus venire notitiam (( Al. ad notitiam)) Scripturarum.
1018C Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Et quid est, quod factum est? ipsum quod fiet. Et non est omne recens sub sole. Videtur mihi de his quae supra enumeravit, generatione et generatione, mole terrarum, ortu solis et occasu, cursu fluminum, magnitudine Oceani, omnibusque quae aut cogitatione, aut visu, vel auribus discimus, nunc communiter 1019A loqui, quod nihil sit in natura rerum, quod non ante jam fuerit. Ab initio enim mundi et homines nati et mortui sunt, et terra super aquas librata constitit, et sol ortus occubuit. Et ne plura percurram, et avibus volare, et natare piscibus, et terrestribus ingredi, et serpentibus labi, Deo artifice concessum est. Huic quid simile sententiae et Comicus ait:
Nihil est dictum , quod non sit dictum prius. (Terent. in Prolog. Eunuchi).
Unde praeceptor meus Donatus, cum istum versiculum exponeret: Pereant, inquit, qui ante nos nostra dixerunt. Quod si in sermonibus nihil novum dici potest, quanto magis in administratione mundi, quae ab initio sic 391 perfecta est, ut requiesceret 1019B Deus ab operibus suis in die septima! Legi in quodam libro: Si omne, quod sub sole factum est fuit in praeteritis saeculis antequam fieret, et homo jam sole condito factus est: fuit ergo homo, antequam sub sole fieret. Sed excluditur , quod hac ratione, et jumenta, et culices, et minuta quaeque, et magna animalia ante dicerentur fuisse, quam coelum. Nisi forte illud respondeat, ex consequentibus ostendi, non de caeteris animalibus, sed de homine Ecclesiastae esse sermonem. Ait enim: Non est omne recens sub sole, quod loquatur, et dicat: Ecce hoc novum est. Animalia autem non loqui, sed tantum hominem: quod si loquantur animalia novum esse, et solvi sententiam, nihil novum esse sub sole.
Estne verbum de quo dicatur, vide hoc novum est: 1019C jam fuit in saeculis, quae fuerunt ante nos. Apertius hoc Symmachus transtulit: Putasne est, qui possit dicere: Vide, hoc novum est, et jam factum est in saeculo, quod fuit ante nos. Cum superioribus autem congruit, quod nihil novum in mundo fiat: nec sit aliquis, qui possit exsistere, et dicere, ecce hoc 1020A novum est: siquidem omno quod se putaverit novum ostendere, jam in prioribus saeculis fuit. Nec putemus signa, atque prodigia, et multa, quae arbitrio Dei nova in mundo fiunt, in prioribus saeculis esse jam facta: et locum invenire Epicurum, qui asserit per innumerabiles periodos eadem, et eisdem in locis, et per eosdem fieri. Alioquin et Judas crebro prodidit, et Christus passus est saepe pro nobis, et caetera quae facta sunt, et futura, in easdem similiter periodos revolventur. Sed dicendum, quod ex praescientia et praedestinatione Dei jam ea facta sint, quae futura sunt. Qui enim electi sunt in Christo ante constitutionem mundi, in prioribus saeculis jam fuerunt.
Non est memoria primis, et quidem novissimis quae 1020B futura sunt, non erit eis memoria apud eos qui futuri sunt in novissimo. Quomodo praeterita apud nos 392 abscondit oblivio: sic ea quae vel nunc fiunt, vel quae futura sunt, hi qui nasci habent, scire non poterunt, et cuncta silentio praeteribunt, et quasi non fuerint abscondentur: et complebitur illa sententia: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Nam et Seraphim propterea faciem suam et pedes velant, quia prima et extrema cooperta sunt. Juxta autem Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Non est memoria primis , et quidem novissimis qui futuri sunt, non erit eis memoria cum his, qui futuri sunt in novissimo (Matth. XX, 16) : ille de Evangelio sensus est, quod qui in isto saeculo primi sunt, sint omnium novissimi. Et quia Deus, ut benignus et clemens, 1020C minimorum quoque, et omnium recordatur, his qui propter vitium suum novissimi esse meruerunt, non tantam dabit gloriam, quantam his qui se humiliantes novissimi in mundo esse voluerunt. Dicitur itaque et in consequentibus: Non est memoria sapientis cum stulto in aeternum.
1021A Ego Ecclesiastes fui rex super Israel in Jerusalem. Hucusque praefatio generaliter de omnibus disputantis (( Al. disputans)): nunc ad semetipsum redit, et quis fuerit, quomodo experimento universa cognoverit, docet. Aiunt Hebraei hunc librum Solomonis esse, poenitentiam agentis, quod in sapientia divitiisque confisus, per mulieres offenderit Deum.
Et dedi cor meum ad inquirendum et considerandum in sapientia de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem malam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Verbum Anian () Aquila, Septuaginta et Theodotio περισπασμόν similiter transtulerunt, quod in distentionem Latinus Interpres expressit, eo quod in varias sollicitudines mens hominis distenta lanietur. Symmachus vero ἀσχολίαν, id est, 1021B occupationem transtulit. Quia igitur saepius in hoc volumine nominatur, sive occupationem, sive distentionem, sive quid aliud dixerimus, ad superiorem sensum cuncta referantur. Dedit ergo Ecclesiastes primo omnium mentem suam 393 ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, voluit causas, rationesque cognoscere: quare parvuli corriperentur a daemone, cur naufragia et justos, et impios pariter absorberent. Utrum haec, et his similia casu evenirent, an judicio Dei. Et si casu, ubi providentia? si judicio, ubi justitia Dei? Haec, inquit, nosse desiderans, intellexi superfluam curam, et sollicitudinem per diversa cruciantem a Deo hominibus datam, ut scire cupiant, quod scire non licitum est. Pulchre autem causa praemissa, a 1021C Deo data distentio est. Quomodo enim in Epistola ad Romanos scribitur: Propter quod tradidit eos Deus in passiones ignominiae (Rom. I, 6) . Et iterum: Propter quod tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non oportet (Ibid., 28) . Ac deinde: Propterea tradidit eos Deus in desideria cordis sui in immunditiam (Ibid., 24) . Et ad Thessalonicenses: Propterea mittet eis Deus operationem erroris (II Thess. II, 10) . Et prius causae ostenduntur, quare vel passionibus ignominiae, vel sensui reprobo, vel cordis sui desideriis concedantur (( Al. concidantur)), aut quid fecerint, ut operationem erroris accipiant. Ita et in praesentiarum idcirco Deus distentionem malam dedit hominibus, ut distendantur in ea, quia prius 1022A sponte sua et propria voluntate haec vel illa fecerunt.
Vidi universa ((Al. omnia)) opera, quae facta sunt sub sole, et ecce omnia vanitas, et praesumptio spiritus. Necessitate compellimur, ut crebrius, quam volumus de verbis Hebraicis disseramus. Nec enim possumus scire sensum, nisi eum per verba discamus. Rooth () Aquila, et Theodotio νομὴν, Symmachus βόσκησιν transtulerunt. Septuaginta autem Interpretes non Hebraeum sermonem expressere, sed Syrum, dicentes προαίρεσιν. Sive ergo νομὴ, sive βόσκησις, a pastione vocabulum est: προαίρεσις autem melius voluntatem, quam praesumptionem sonat. Dicitur autem, quod agat unusquisque quod velit, et sibi rectum esse videatur, atque in diversa libero homines ferantur arbitrio, et vana 1022B sint universa sub sole, dum invicem nobis in bonorum et malorum finibus displicemus. Dicebat mihi Hebraeus, quo 394 Scripturas sanctas instituente perlegi, quod supra scriptum Rooth verbum, magis in hoc loco afflictionem, et malitiam, quam pastionem, et voluntatem significaret: non a malo, quod est contrarium bono, sed ab eo, quod in Evangelio scribitur: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34) . Quam Graeci significantius κακουχίαν vocant, et esse sensum: Consideravi universa, quae in mundo fiunt, et nihil aliud deprehendi, quam vanitatem, et malitias, id est miserias spiritus, quibus anima diversis cogitationibus afflictatur.
Perversus non poterit adornari , et imminutio non poterit numerari. Qui perversus est, nisi ante corrigatur, 1022C non poterit adornari. Recta ornatum recipiunt, curva correctionem. Perversus non dicitur, nisi qui depravatus a recto est. Hoc contra haereticos, qui quasdam naturas introducunt, quae non recipiunt sanitatem. Et quia imminutio, hoc est, quod deest, non potest numerari: propterea tantum primogenita Israel numerata sunt. Feminae vero, et servi, et parvuli, et vulgus ex Aegypto, nequaquam plenitudo, sed imminutio exercitus, absque numero praetermissi sunt. Potest et hic esse sensus: Tanta malitia in mundi hujus capacitate versatur, ut ad integrum boni statum mundus redire vix valeat, nec possit facile recipere ordinem et perfectionem suam, in quibus primum conditus est. Aliter, Omnibus 1023A per poenitentiam in integrum restitutis, solus diabolus in suo permanebit errore. Cuncta enim, quae sub sole facta sunt, illius arbitrio et spiritu malignitatis eversa sunt, dum ad ejus instinctum peccatis peccata cumulantur. Denique, Tantus est numerus seductorum et eorum qui de grege Domini ab eo rapti sunt, ut supputatione non queat comprehendi.
Locutus sum ego cum corde meo, dicens: Ecce ego magnificatus sum, et adjeci sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Jerusalem, et cor meum vidit multam sapientiam et scientiam. Sapientior fuit Salomon, non Abraham, et Moyse, et caeteris Sanctis, sed his qui fuerunt ante se in Jerusalem. Legimus et in Regnorum libris, multae sapientiae fuisse Salomonem, 1023B 395 et hoc a Deo donum prae caeteris postulasse. Mundi ergo cordis oculus multam sapientiam et scientiam contuetur; quia non ait: Multam sapientiam et scientiam sum locutus; sed, Multam sapientiam et scientiam vidit cor meum. Non enim possumus eloqui omnia, quae sentimus.
Et dedi cor meum, ut nossem sapientiam et scientiam, errores et stultitiam: cognovi quia et hoc est pastio venti, sive praesumptio spiritus. Contrariis contraria intelliguntur. Et sapientia prima est, stultitia caruisse. Stultitia autem carere non potest, nisi qui intellexerit eam. Unde et plurima in rebus noxia sunt creata, ut dum vitamus ea, ad sapientiam erudiamur. Aequalis ergo studii fuit Salomoni scire sapientiam et scientiam, et e regione errores et stultitiam: 1023C ut in aliis appetendis et aliis declinandis, vera ejus sapientia probaretur. Sed in hoc quoque, ut in caeteris, dicit pavisse se ventos, et non valuisse perfectam comprehendere veritatem. De praesumptione spiritus, sive pastione venti, quae saepius in hoc libro dicitur, supra disseruisse sufficiat.
Quia in multitudine sapientiae, multitudo furoris: et qui apponit scientiam, apponit dolorem. Quanto magis quis sapientiam fuerit consecutus, tanto plus indignatur subjacere vitiis, et procul esse a virtutibus, quas requirit (Sap. VI, 7) . Quia autem potentes potenter tormenta patientur, cuique plus creditur, plus exigitur ab eo, propterea apponit dolorem, qui apponit scientiam, et contristatur moerore secundum Deum, doletque super delictis 1023D suis. Unde et Apostolus ait: Et quis est, qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me (II Cor. II, 2) ? Nisi forte et hoc intelligendum, quod sapiens vir doleat tam in abdito et profundo latere sapientiam, nec ita se praebere mentibus, ut lumen visui; sed per tormenta quaedam, et intolerandum laborem, jugi meditatione et studio provenire.