Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
1024A (Cap. II.) Dixi ego in corde meo: Veni nunc, tentabo te in laetitia, et videbo in bono: et ecce etiam hoc vanitas. Postquam in multitudine sapientiae et adjectione scientiae, laborem et dolorem esse deprehendi, et nihil aliud, nisi cassum et sine fine certamen, transtuli me ad laetitiam, ut luxu fluerem, congregarem opes, 396 divitiis abundarem, et perituras voluptates caperem, antequam morerer. Sed et in hoc vanitatem meam ipse perspexi, dum praeterita voluptas praesentem non juvat, et exhausta non satiat. Non solum autem corporalis laetitia, sed etiam spiritualis est tentatio possidenti, ut indigeam corripiente me stimulo, et angelo Satanae, qui me colaphizet, ne elever (II Cor. XII, 7) . Unde et Salomon: Divitias, inquit, et paupertatem ne dederis mihi (Prov. 1024B XXX, 8) : Statimque subdidit: Ne satiatus mendax fiam; et dicam, quis me conspicit (Ibid., 9) ? Siquidem et diabolus per bonorum abundantiam concidit. Unde et in Apostolo scriptum est: Ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli (I Tim. III, 6) , id est, in tale judicium, in quo etiam diabolus incidit. Sed et hoc possumus dicere, propterea nunc laetitiam spiritualem, sicut et caetera, vanitatem pronuntiari, quod per speculum eam videamus et in aenigmate. Cum autem facie ad faciem fuerit revelata, tunc eam nequaquam vanitatem, sed veritatem vocari.
Risui dixi amentiam, et jocunditati, quid hoc facis? Ubi nos amentiam legimus, in Hebraeo habet Molal (), quod Aquila πλάνησιν, id est, errorem: 1024C Symmachus θόρυβον, hoc est, tumultum, interpretati sunt. Septuaginta vero, et Theodotio, sicut in pluribus locis, ita et in hoc quoque concordant, et transtulerunt περιφορὰν, quam nos, verbum de verbo exprimentes, circumlationem possumus dicere. Quomodo igitur hi, qui circumferuntur omni vento doctrinae, instabiles sunt, et in diversa fluctuant (Ephes. IV, 14) : sic qui illo risu cachinnant, quem Dominus in Evangelio (Luc. VI, 25) fletu dicit mutandum, errore saeculi raptantur et turbine, non intelligentes ruinam peccatorum suorum, neque praeterita vitia plangentes; sed putantes brevia bona esse perpetua, et in his exsultantes, quae magis digna sunt planctu. Potest hoc et de haereticis accipi, qui falsis dogmatibus acquiescentes, laeta sibi et prospera 1024D repromittunt.
Consideravi in corde meo , ut traherem in vino carnem meam, et cor meum deduxit me in sapientiam, et ut obtinerem in stultitiam, donec viderem quid esset bonum filiis hominum, quod facerent sub sole numero dierum vitae suae. Volui vitam tradere 397 deliciis, et carnem meam ab omnibus curis liberare, et 1025A quasi vino, sic voluptate sopire; sed cogitatio mea, et ratio naturalis, quam etiam peccatoribus Deus auctor inseruit, retraxerunt me, et deduxerunt ad sapientiam requirendam stultitiamque calcandam, ut viderem quidnam illud esset boni, quod homines in vitae suae possent agere curriculo. Eleganter autem voluptatem ebrietati comparavit. Siquidem ebrietas evertit animi vigorem, quam qui potuerit sapientia commutare, et (ut in quibusdam codicibus habetur) obtinere laetitiam spiritualem; is poterit ad scientiam rei istius pervenire, quid in hac vita appetendum sit, quid vitandum.
Magnificavi opera mea: aedificavi mihi domos: plantavi mihi vineas, et caetera usque ad eum locum, in quo ait: Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in 1025B tenebris ambulat. Antequam de singulis disseram, videtur mihi utile brevi cuncta sermone comprehendere, et quasi in unum corpus sensum redigere, ut possint facilius intelligi, quae dicuntur. Omnia quae putantur in saeculo bona, quasi rex et potens habui. Aedificavi mihi in excelsum palatia, vitibus montes collesque consevi. Et ne quid deesset ad luxum, hortos mihi pomariaque plantavi, diversas arbores instituens, quas collectae in piscinas aquae desuper irrigarent, ut longius viror humore perpeti nutriretur. Servorum quoque sive emptorum, sive vernaculorum, mihi fuit innumerabilis multitudo, et quadrupedum greges multi, boum scilicet et ovium, quantum nullus ante me rex habuit in Jerusalem. Sed et thesauri argenti et auri innumerabiles 1025C condebantur, quos mihi diversorum regum munera et gentium tributa contulerant. Unde et accidit, ut nimiis opibus ad majores delicias provocarer, et musicarum artium chori, mihi tibia, lyra, voce concinerent, et uterque sexus in conviviis ministraret: sed quanto ista crescebant, tanto sapientia deerat. Nam in quamcumque voluptatem me cupido traxisset, infrenis ferebar et praeceps, 398 putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in libidine luxuriaque consumerer. Tandem in memet reversus, et quasi de gravi somno evigilans, 1026A aspexi ad (( Al. et)) manus meas, et opera mea plena vanitatis, plena sordium, plena spiritu erroris intuitus sum. Nihil enim, quod in mundo putabatur bonum, bonum potui reperire. Reputans igitur, quae essent sapientiae bona, et quae stultitiae mala, consequenter in laudem illius hominis erupi, qui post vitia se refrenans, virtutum possit esse sectator. Magna quippe distantia est inter sapientiam et stultitiam, et quantum dies distat a nocte, tantum virtutes a vitiis separantur. Videtur mihi itaque, qui sapientiam sequitur, oculos in coelum semper erigere, et in sublime os habere surrectum, eaque, quae supra suum verticem sunt, contemplari. Qui vero stultitiae et vitiis deditus sit, versari in tenebris, et in rerum ignorantia volutari. Magnificavi opera mea, etc. 1026B Magnificat opera sua, qui juxta imaginem conditoris in superna sustollitur. Et aedificat domos, ut veniant Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et habitent in eis. Et plantat vineas, ad quas Jesus liget asinam suam.
Feci mihi hortos et pomaria: plantavi in illis lignum omne fructiferum. In domo divitis non solum aurea vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. XX) . Fiunt igitur et horti propter imbecilliores quosque et infirmos. Nam qui infirmus est, oleribus vescitur (Rom. XIV, 2) . Plantantur arbores, non omnes fructiferae, ut in Latinis codicibus habemus: sed omnes fructus, hoc est, diversarum frugum atque pomorum, quia diversae sunt gratiae in Ecclesia: et alius est oculus, alius manus, alius pes, et, quae 1026C verecundiora nostra sunt, his majorem honorem circumdamus (I Cor. XII) . Inter quas frugiferas arbores aestimo tenere primatum lignum vitae, quod est sapientia. Nisi enim in medio illa plantetur, ligna caetera siccabuntur.
Feci mihi piscinas aquarum, ad irrigandum 399 ex eis saltum germinantem lignum. Ligna saltuum, ligna silvarum, quae non sunt frugifera, quae poma non afferunt, non aluntur imbre coelesti, non supernis aquis, sed his quae in piscinas de rivulis colliguntur. Nam Aegyptus humilis et jacens, quasi hortus 1027A olerum, terrenis et de Aethiopia venientibus aquis, irrigatur. Terra vero repromissionis, quae montuosa est et erecta, temporaneam et serotinam pluviam exspectat e coelo.
Mercatus sum servos, et ancillas, et vernaculi fuerunt mihi, et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi . Si volumus Ecclesiasten, ut supra diximus, etiam nunc ad Christi referre personam, possumus servos ejus dicere, qui habeant spiritum timoris in servitute, et spiritualia magis desiderant, quam teneant. Ancillas vero eas animas appellare, quae adhuc corpori terraeque sunt deditae. Vernaculos quoque illos qui sunt quidem de Ecclesia, et servos, et ancillas, de quibus diximus, antecedunt: necdum tamen libertate donati sunt, nec nobilitate a Domino. 1027B Sunt autem et alii in familia Ecclesiastae, instar boum et ovium, propter opera et simplicitatem: qui absque ratione et scientia Scripturarum laborant quidem in Ecclesia, sed necdum ad id pervenere, ut homines esse mereantur, et redeant ad imaginem conditoris. Diligentius nota quod in servis, et ancillis, et vernaculis multitudo non additur, in bobus vero et ovibus dicitur, possessio armenti et ovium multa fuit mihi. Plura quippe in Ecclesia armenta, quam homines; plures oves, quam servi, ancillae atque vernaculi. Illud vero, quod in fine dicitur:
Super omnes, qui fuerunt ante me in Jerusalem. Non ad grandem gloriam pertinet Salomonis, uno patre suo rege se ditiorem fuisse, quia sub Saule, necdum regnabatur in Jerusalem, et a Jebusaeis, 1027C qui ipsi urbi insederant, tenebatur. Altius itaque tractandum, quae sit Jerusalem: et quomodo Ecclesiastes, ante omnes, qui se praecesserunt reges in Jerusalem, ditior fuerit.
Congregavi mih argentum, et aurum, et substantias regum et provinciarum. Feci mihi cantores et cantatrices, et delicias 400 filiorum hominum, ministros vini et ministras. Argentum et aurum semper Scriptura divina super sermone ponit et sensu. Unde et in sexagesimo septimo psalmo, columba quae interpretatur in spiritu, manifestiores et visui expositas alas deargentatas habet, occultiorem vero intrinsecus sensum in auri pallore operit. Regum autem substantias, et provinciarum, sive regionum, in credentium congregavit Ecclesiam; illorum regum, de 1027D quibus psalmista canit: Astiterunt reges terrae, et 1028A principes convenerunt in unum (Psal. II, 2) : illarumque regionum in quas oculos levari Salvator praecepit: quia jam candeant ad metendum (Joan. IV) . Possunt regum substantiae et philosophorum dici dogmata, et scientiae saeculares, quas Ecclesiasticus vir diligenter intelligens, apprehendit sapientes in astutia eorum, et perdit sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobat (I Cor. I) . Cantores quoque et cantatrices, illi vel illae sunt, qui psallunt spiritu, psallunt et mente. Cantator quasi vir et robustus et spiritualis de altioribus canit. Cantatrix vero adhuc circa materiam volutatur, quam Graeci ὕλην vocant; nec potest vocem suam in sublime tollere. Ubicumque ergo in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiae intelligentiam 1028B transferamus. Unde et Pharao non vult masculos vivificari, sed tantum feminas, quae materiae sunt vicinae (Exod. I) . Et e contrario nullus Sanctorum, nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaath, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit (Num. XXV) . Jacob inter duodecim Patriarchas, unius filiae pater est, et ob ipsam periclitatur (Gen. XXX) . Deliciae quoque filiorum hominum super sapientia intelligendae, quae ad instar paradisi habet pomaria varia, et multiplices voluptates. Et de ipsa praecipitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4) . Et in alio loco: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXVIII, 2) . Nam de vini fusoribus, et vini fusitricibus (ad distinctionem quippe nunc masculini, feminino genere 1028C volui declinare, quod Latinus sermo non recipit) aliud multo, quam in promptu est, Aquila interpretatur. Non enim homines, viros videlicet, et 401 feminas, sed vasculorum species nominavit, κυλίκιον et κυλίκια vocans, quod Hebraice dicitur Sadda () et Saddoth (). Denique Symmachus, licet verbum non potuerit exprimere de verbo, ab hac opinione non longe est, dicens: Mensarum species, et appositiones. Sive igitur urceos, sive scyphos, sive crateres, qui in ministeriis ordinantur, auro gemmisque distinctos Salomonem habuisse credendum est: et quod ex uno κυλικίῳ, id est, cratere, aliis κυλικίοις, minoribus scilicet vasculis, hauriretur: et per ministrorum manus potantium vinum turba susciperet. Quia igitur Ecclesiasten 1028D interpretamur in Christo: et sapientia 1029A in cratere mixto in Proverbiis praetereuntes ad se convocat: Corpus Domini nunc craterem magnum debemus accipere, in quo non meraca Divinitas, ut in coelestibus fuit, sed propter nos humanitate media temperata est, et per Apostolos, minora κυλίκια, scyphos parvulos et crateras, in toto orbe credentibus effusa sapientia est.
Et magnificatus sum, et adjeci sapientiam super omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem: et quidem sapientia mea stetit mihi. Magnificatum Ecclesiasten, minime videtur Domino convenire, nisi forte ei illud aptemus: Proficiebat sapientia et aetate et gratia (Luc. II, 52) . Et: Propter quod illum Deus exaltavit (Phil. II, 9) . Quod autem ait: Qui fuerunt ante me in Jerusalem, de his dicit, qui ante adventum suum, congregationem 1029B Sanctorum et Ecclesiam gubernarunt. Si spiritualiter intelligimus Scripturas, ditior est Christus omnibus (( Al. ab hominibus)): si tantum carnaliter, melius intelligitur Synagoga, quam Ecclesia. Tulit ergo velamen, quod fuit positum super vultum Moysi (Exod. XXXIV) , et pleno lumine faciem ejus videre nos fecit (II Cor. III) . Porro stetisse sapientiam sibi , ille sensus est, quod etiam in carne posito sibi 402 permanserit sapientia. Qui profectum habet in sapientia, non ei stat sapientia; qui autem non recipit profectum, nec per momenta succrescit, sed semper in plenitudine est, iste dicere potest: Et stetit mihi sapientia.
Et omne quod postulaverunt oculi mei, non tuli ab eis: nec prohibui cor meum ab omni laetitia: quia cor 1029C meum laetatum est in omni labore meo. Et haec fuit portio mea ex omni labore meo. Oculi animae et mentis intuitus contemplationem desiderant spiritualem, quam peccator ignorans, prohibet a vera jocunditate cor suum. Huic ergo se Ecclesiastes totum dedit, et leve tribulationis (( Al. leves tribulationes)) in saeculo, aeterna gloria compensavit. Haec enim portio nostra est, praemiumque perpetuum, si hic pro virtutibus laboremus.
Et respexi ego ad omnia opera mea, quae fecerant manus meae, et in labore quo laboraveram faciens. Qui cum diligentia et cautione agit universa, haec potest dicere.
Et ecce omnia vanitas, et voluntas spiritus. Et non est abundantia sub sole. Quomodo in caeteris vilia 1029D cuncta reputavit, quae sub sole sunt, et pro voluntatum varietate diversa. Et non est abundantia sub sole 1030A (Psal. XVIII, 6) . Christus in sole posuit tabernaculum suum. Itaque qui necdum ad solis claritatem, ordinem, constantiamque pervenit (( Al. pervenerit)), in hoc Christus nec habitare poterit, nec abundare.
Et respexi ego, ut viderem sapientiam, et errores et stultitiam: quia quis est hominum, qui possit ire post regem atque factorem suum? Quia in superioribus usque ad eum locum in quo Scriptura ait: Sapientis oculi in capite ejus, uno cuncta sermone comprehenderam, volens sensum breviter indicare, et ob id rursum secundum ἀναγωγὴν, aliqua 403 perstrinxeram, nunc juxta id quod coeperam, exponere debeo. Multum enim a Septuaginta interpretatione in hoc loco diversus est sensus. Dicit autem se, post delicias voluptatesque damnatas, revertisse ad sapientiam 1030B perquirendam, in qua plus erroris stultitiaeque repererit, quam verae certaeque prudentiae. Non enim posse hominem tam liquido et pure scire sapientiam creatoris et regis sui, quam scit ille, qui conditor est. Itaque, et illa quae novimus, opinari nos potius quam tenere, et aestimare magis quam scire, quod verum est.
Et vidi ego, quia est abundantia sapientiae super stultitiam, sicut abundantia lucis super tenebras. Licet, inquit, ipsam hominum sapientiam mixtam errore perviderim, nec tam pure in nostros animos illabi posse, quam est in rege et conditore nostro; tamen magnam etiam in eo quod est, differentiam inter illam et stultitiam esse cognovi, quantum potest distare dies a nocte, lumen a tenebris.
1030C Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in tenebris ambulat. Et cognovi ego, quia eventus unus eveniet omnibus eis. Qui in perfectum virum pervenerit, et meruerit ut caput ipsius Christus sit, oculos suos semper habebit ad Christum, et eos in sublime elevans, numquam de inferioribus cogitabit. Cum haec se ita habeant, et inter sapientem et stultum tanta distantia sit, quod alter diei, alter tenebris comparetur, ille oculos ad coelum levet, iste in terram deprimat: repente mihi cogitatio ista subrepsit, quare sapiens et stultus communi finiantur interitu, cur eaedem plagae, idem eventus, eadem mors, pares utrumque angustiae premant.
Et dixi ego in corde meo, sicut eventus stulti, ita et mihi eveniet, et ut quid sapiens factus sum? Et locutus 1030D sum in corde meo, quoniam hoc quoque vanitas. Non enim erit memoria sapientis cum stulto in aeternum, eo 1031A quod ecce diebus qui supervenient, universa oblivio cooperiet: et quomodo morietur sapiens cum stulto? Dixi, sapiens et stultus, justus et impius, aequali sorte morientur, et omnia in hoc saeculo mala eventu simili sustinebunt; quid ergo mihi prodest, quod secutus sum sapientiam, 404 et plus caeteris laboravi? Rursum cogitans et diligenter mecum mente pertractans, sententiam meam vanam esse deprehendi. Non enim similiter sapiens et insipiens habebunt in futuro memoriam, quando consummatio veniet universitatis: et nequaquam pari exitu tenebuntur, quia hic ad refrigeria, ille perget ad poenam. Apertius in hoc loco sensum Hebraicum Septuaginta interpretes transtulerunt, licet verborum ordinem non sint secuti: Et ut quid sapiens factus sum ego? Tunc abundanter 1031B locutus sum in corde meo, quoniam insipiens ex abundantia loquitur: quoniam hoc quoque vanitas, quia non est memoria sapientis cum stulto in aeternum, et caetera. Quod videlicet priorem opinationem suam stultam esse convincens, insipienter se locutum esse testatus sit, et errasse, quia ante sic senserit.
Et odivi vitam, quia malum super me opus quod factum est sub sole, quia omnia vanitas et pastio venti. Si mundus in maligno positus est, et in tabernaculo isto Apostolus ingemiscit dicens: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ? recte odio habet omne quod sub sole factum est. Ad comparationem quippe paradisi et illius vitae beatitudinem, in qua spiritualibus pomis et virtutum deliciis fruebamur: nunc quasi in ergastulo et 1031C carcere sumus et valle lacrymarum, in sudore vultus nostri comedentes panem.
Et odivi ego omnem laborem meum, quem ego laboro sub sole, quia dimitto illum homini, qui futurus est post me. Et quis scit utrum sapiens sit, an stultus? et dominabitur in omni labore meo, quo laboravi, et in quo sapiens factus sum sub sole: sed et hoc vanitas. Videtur quidem de divitiis et opibus rectractare, quod secundum Evangelium repentina morte subtracti, quali moriamur haerede, nesciamus: utrum stultus an sapiens sit, qui nostro est labore fruiturus. Quod Salomoni quoque accidit: non enim similem sui habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus, ne filium quidem patris haereditate dignum esse, si stultus sit. 1031D Sed mihi altius contemplanti, de labore videtur dicere 1032A spirituali, quod diebus ac 405 noctibus vir sapiens in Scripturis laboret, et componat libros, ut memoriam sui posteris derelinquat, et nihilominus in manus stultorum veniant, qui frequenter secundum perversitatem cordis sui, semina inde haereseon capiant, et alienos labores calumnientur. Si enim de corporalibus divitiis nunc Ecclesiastae sermo est, quid necesse fuit de labore et opibus dicere: Et dominabitur in omni labore meo, in quo laboravi, et in quo sapiens factus sum sub sole? Quae enim sapientia est, terrenas divitias congregare?
Et conversus sum ego, ut renuntiarem cordi meo in omni labore meo, quo laboravi sub sole, quia est homo, cui labor ejus est in sapientia, et scientia, et virtute, et homini qui non laboravit, illi dabit partem suam. Et 1032B quidem hoc vanitas et nequitia multa. Quid enim fit homini in omni labore suo, et in voluntate cordis sui, qua ipse laborat sub sole? Quia omnes dies ejus dolorum et iracundiae curarumque, et quidem in nocte non dormit cor ejus; sed et hoc vanitas. Supra de incerto loquitur haerede, quia utrum stultus, an sapiens laborum alterius futurus sit dominus, ignoretur. Nunc eadem quidem repetit, sed in illo diversus est sensus, quod etiam si filio, si propinquo, si noto alicui substantiam laboresque dimittat; nihilominus tamen in eumdem circulum res recurrat, ut alter labore alterius perfruatur, et sudor mortui, deliciae sint viventis. Se unusquisque consideret, et videbit, quanto libros labore componat, quomodo
1032C Saepe stylum
vertat
iterum, quae digna legi sint,
Scripturus; (Ex Horat. Sat. l. I, Sat. 10).
et homini qui non laboravit, det partem suam. Quid enim, ut ante jam dixi, ad opes terrae pertinent sapientia et scientia
et virtus, in quibus se laborasse testatus est, cum sapientiae, scientiae atque virtutis sit, calcare terrena.
Non est bonum homini, nisi quod comedat, et bibat, et ostendat animae suae bonum 406 in labore suo. Et quidem hoc vidi ego, quia de manu Dei est. Quis enim comedet, et quis parcet sine illo? quia homini bono coram se dedit sapientiam, et scientiam, et laetitiam, et peccanti ((Al. peccatori)) dedit sollicitudinem, ut augeat et congreget quae dantur bono ante faciem Dei. Sed 1032D et hoc vanitas, et praesumptio spiritus. Postquam universa 1033A tractavi, et nihil injustius esse perspexi, quam alterius labore alterum frui, tunc mihi visum est hoc in rebus esse justissimum, et quasi Dei donum, ut suo quis labore frueretur, bibens et comedens, et pro tempore parcens opibus congregatis. Siquidem munus Dei est, talem viro justo dari mentem, ut ea quae curis vigiliisque quaesivit, ipse consumat. Sicut e contrario, irae Dei est in peccatorem, ut diebus ac noctibus opes congreget, et nequaquam eis utens, his relinquat, qui in conspectu Dei justi sunt. Sed et hoc, inquit, diligenter inspiciens et videns omnia morte finiri, vanissimum judicavi. Haec interim secundum litteram, ne videamur penitus simplicem praeterire sensum, et dum spirituales divitias sequimur, historiae contemnere paupertatem. 1033B Quid enim boni est, aut quale Dei munus, vel suis opibus inhiare, et quasi fugientem praecerpere voluptatem, vel alienum laborem in proprias delicias vertere: et hoc putare donum esse Dei, si alienis miseriis et laboribus perfruamur? Bonum est itaque veros cibos et veram sumere potionem, quos de agni Carne et Sanguine in divinis Voluminibus invenimus. Quis enim vel comedere, vel cum opus est, parcere potest absque Deo? qui praecepit sanctum canibus non esse mittendum (Matth. VII, 6) , et docet, quomodo in tempore conservis sint danda cibaria (Matth. XXIV, 45) ; et juxta alium sensum, inventum mel tantum comedere, quantum sufficit (Prov. XXV, 16) ? Pulchre autem homini bono Deus dat sapientiam, et scientiam, et laetitiam: nisi enim bonus fuerit, et 1033C mores suos 407 proprio arbitrio ante correxerit, sapientiam, et scientiam, et laetitiam non meretur, secundum illud quod alibi dicitur: Seminate vobis in justitia, vindemiate in fructu vitae, illuminate vobis lumen scientiae (Ose. X, 12, juxta LXX) . Seminanda quippe ante justitia, et vitae fructus est demetendus, et postea scientiae lumen poterit apparere. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam, et caetera: sic peccatorem suo arbitrio derelinquens, fecit congregare divitias, et hinc et inde perversorum dogmatum consuere cervicalia. Quae cum vir sanctus et placens 1034A Deo viderit, intelligit (( Al. intelliget)), quia vana sunt, et spiritus praesumptione composita. Nec mirandum, quod dixerit: Peccatori dedit sollicitudinem, et caetera. Ad illum enim sensum de quo saepe tractavi, hoc referendum est: Propterea datam (( Al. dat)) ei esse sollicitudinem sive distentionem (( Al. afflictionem)), quia peccator fuerit, et non esse causam distentionis (( Al. afflictionis)) in Deo, sed in illo qui sponte sua ante peccaverit.