Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opuscula Sive De Variis Argumentis Libri.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
In Sequentes Tres Vitas Pauli, Hilarionis, Et Malchi, Admonitio.
Vita S. Pauli Primi Eremitae.
Vita S. Hilarionis.
Vita Malchi Monachi Captivi.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Latina Regulae Sancti Pachomii.
In Subsequentem S. Pachomii Regulam A S. Hieronymo Latine Redditam Admonitio.
Praecepta Et Instituta S. P. N. Pachomii.
Praecepta Atque Judicia S. P. N. Pachomii.
Praecepta Ac Leges S. P. N. Pachomii.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Ss. Pp. Pachomii Et Theodorici Epistolae, Et Verba Mystica.
Epistola Patris Nostri Pachomii Ad Patrem monasterii Cornelium, quod vocatur Mochanseos.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba Per Litteras P. N. Pachomii In lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Libri Didymi De Spiritu Sancto.
In Sequentem Librum Didymi De Spiritu Sancto Admonitio.
Hieronymi Praefatio Ad Paulinianum .
Liber Didymi Alexandrini De Spiritu Sancto, S. Hieronymo Interprete.
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
((Dialogus Contra Luciferianos. ))
In Sequentem Librum Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Contra Luciferianos.
((De Virginitate B. Mariae. ))
((De Virginitate B. Mariae. ))
In Librum Subsequentem Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Adversus Jovinianum Libri Duo.
In Seq. Libros Adversus Jovinianum Admonitio.
Honorius Et Theodosius Augg. Felici Pr. P.
((Contra Vigilantium. ))
In Seq. Librum Contra Vigilantium Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Contra Vigilantium Liber Unus .
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
((Contra Joannem Hierosolymitanum. ))
In Seq. Lib. Contra Joannem Hierosol. Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Apologia Adversus Libros Rufini, Missa Ad Pammachium Et Marcellam.
In Libros Contra Rufinum Admonitio,
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Dialogus Adversus Pelagianos, Sub Persona Attici Catholici Et Critobuli Haeretici.
In Seq. Dialogos Contra Pelagianos Admonitio.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
Theodori Mopsuesteni Episcopi Fragmenta.
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri De Viris Illustribus Liber Ad Dextrum Praetorio Praefectum, Adjuncta versione antiqua Graeca, quam sub So
In Seq. Librum De Viris Illustribus Admonitio.
Appendix.
I. De Vitis Apostolorum. Quam versioni Graecae Libri de Viris Illustribus sub Sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. I, post cap. I, et cae
II. Epistola Edita jam sub S. Hieronymi nomine, De Duodecim Doctoribus Ad Desiderium Jam sub nomine Bedae,
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Insigniorum, Quae In Tomo Secundo Continentur.
((Opera Omnia Hieronymi Stridonensis.))
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Nominibus Hebraicis.
Ad Ephesios, Et Ad Philippenses.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
134 De Numeris Et Deuteronomio.
170 De Numeris Et Deuteronomio.
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
((Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.))
In Consequentem Geographicam Tabulam Palaestinae Admonitio.
Ex Hieronymi Libris Excerpta De Aliquot Palestinae Locis.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Liber Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
(Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
(Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. mortalis eris.
(Cap. III.—Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. nequam versipellem.
(Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid Naid,
(Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata
(Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni.
(Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez
(Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca.
(Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
(Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. terra Us, Ausitidem, Usitidem, Mes, Mosoch
(Cap. XII.—Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra.
(Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. substantiam.
(Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Paneas Dan Jor, rivus. Jordanis
(Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi soporem.
(Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur.
(Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael quia exaudivit Deus humilitatem meam. exauditio Dei.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Ecce ascendebat fumum, favillam
(Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo,
(Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. pilosum Seir, pilosus
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola figuras imagines
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. substantiam nutricem.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir.
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, Chorraeorum, liberi.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. aureis, argenteis
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. lectulum virgam lectulum
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentarius In Ecclesiasten, Ad Paulam Et Eustochium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Interpretatio Homiliarum Duarum Origenis In Canticum Canticorum.
Appendix Tomi III Operum S. Eusebii Hieronymi In Editione Vallarsiana. Pars prima. In Qua Libri Nominum Hebraicorum Interpretationes Graecae Recensent
Admonitio.
Graeca Fragmenta Libri Nominum Hebraicorum Ex Regio mss. 772, vel 2282, primum a Martianaeo edita, Ex Vaticano 1450 multum emendatiora, Latine Reddita
In Evangelio Secundum Matthaeum.
In Evangelio Secundum Joannem.
Interpretatio Femininorum Nominum Hebraicorum.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
De Origeniano Lexico Nominum Hebraicorum D. Joannis Martianaei Praefatio.
Origenianum Lexicon Nominum Hebraicorum Primum ex Cod. Regio 772, vel 2282, editum, Ex Vaticano 1456, multo accuratius, Latine Redditum, Et Cum Hieron
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
Origeniani Lexici Aliud Exemplar Ex ms. Graeco cod. Colbertino 4124.
De Decem Dei Nominibus.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
Capituli Graeci De Decem Dei Nominibus Aliud Et Melius Exemplar.
((Aliud Exemplar De X Nominibus Dei.))
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Philonis Judaei Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Libri Nominum Hebraicorum Pars Quaedam Ex Operibus Flavii Josephi Collecta.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Admonitio In Proxime Subjectum Libellum.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Liber Nominum Locorum, Ex Actis.
Hebraici Alphabeti Interpretatio.
Symeonis Judaei Decem Dei Nominum Expositio.
De Deo Et Nominibus Ejus.
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
((De Benedictionibus Jacob Patriarchae. ))
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
Admonitio In Subsequens Opusculuh.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae.
De Benedictionibus Jacob Patriarchae. Aliud Exemplar.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Admonitio In Duos Sequentes Tractatus.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Decem Tentationes Populi Israel In Deserto.
Item
Commentarius In Canticum Debborae.
Commentarius In Canticum Debborae.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Quaestiones Hebraicae In Libros Regum Et Paralipomenon.
Admonitio In Opuscula Subsequentia.
(Cap. II.—Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera,
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
(Cap. III.—Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Non erat visio manifesta
(Cap. VI.—Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum
(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt.
(Cap. XVI.—Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem,
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Benedixit Naboth Deo et regi
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt Domino meo malum.
(Cap. I.—Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul,
(Cap. III.—Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David. vitula.
(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner:
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum quia occidit Gabaonitas.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit Saul percutere eos zelo.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset post Adoniam, et non declinasset post Salomonem,
(Cap. VI.—Vers 37.) Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib. Var vultus. pavor.
(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, potens.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: Homam, perturbatus.
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator Jachan, tribulatus.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia super eam.
(Cap. II.—Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, coluber insidians Achar, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: canis meus. Fort. canis,
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, pax. Salmon, pacificus.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. ibidem: exaudibilis.
(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan,
(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur.
(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, coronae domus Jacob,
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula,
(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena,
(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii,
(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, in Dan.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara.
(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth,
(Cap. IX.—Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. congregatio Dei.
(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps terra.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: cantor.
(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, Deus meus mirabilis. ignis. Deus meus liberabit. pepercit mihi.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa.
(Cap. XII.—Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David:
(Cap. XIII.—Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum Aminadab, populus meus votum.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus:
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.—Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Cap. XVII.—Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: error eorum:
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. decor excelsus.
(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. evisceratus: columbaris.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: locusta. ordinatio.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, vigilans, saltus:
(Cap. XXI.—Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in
(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel:
(Cap. XXV.—Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Cap. XXVI.—Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius.
(Vers. 24.) In fastis regis David:
(Cap. XXIX.—Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus suis:
(Cap. I.—Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Cap. IV.—Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves
(Cap. VI.—Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: Suscepit faciem tuam.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David.
(Cap. XI.—Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti.
(Cap. XVI.—Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Cap. XVII.—Vers. 3.) Et ambulavit in viis David primis:
(Cap. XX.—Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus,
(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est.
(Cap. XXII.—Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram rex Juda. apprehendens Dominum: adjutorium Domini.
(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Dominum cognoscens.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 21.) Et urbs quievit sive quia eatenus idolorum
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola,
(Vers. 20.) Haec dicit Deus ((Al. Dominus)) Quare transgredimini praeceptum Domini? Haec dicit Deus,
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae Et fundamentum domus Dei,
(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(Cap. XXVII.—Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae:
(Cap. XXVIII.—Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch,
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Haec dicit Dominus:
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic visio mea.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen Chodonasar, capiens plasma vinum.
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
((Expositio Interlinearis Libri Job. ))
Admonitio In Subsequentem Expositionem Interlinearem In Job.
Expositio Interlinearis Libri Job.
Conclusio. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta Ex Commentario In Jobum, Qui manuscriptum Amstelodami in bibliotheca cl. Viri Marci Meibomii exstabat Huc primum adscita, nec non aliquot loc
Ex Prooemio Ad Hunc Commentarium.
Miscella Excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Prolegomenon De Eruditionis Praestantia Ac Pietate Opusculorum S. Hieronymi.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Commentarius In Librum Nominum Hebraicorum.
Caput Primum. De Auctoribus libri Nominum Hebraicorum.
Caput II. De eruditione Hieronymi in rebus Hebraicis, ac de utilitate libri Nominum.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Prophetarum Nomina Et Nominum Etymologiae.
Glossae Quorumdam Scripturae Locorum, Et Nominum Interpretationes Britonum Lingua. Ex antiquissimo codice ms. Colbertino, num.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Explanatio In Librum De Situ Et Nominibus Locorum Hebraicorum.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Librum Hebraicarum Quaestionum In Genesim.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Notae Prolixiores In Comment. In Ecclesiasten.
Syllabus Manuscriptorum Codicum Ad Quos Exegit Martianaeus Cum Alia Tum Praecipue Quae In Hoc Tomo III Continentur Opuscula S. Hieronymi.
Codices Mss. Gallicani. Regii, septem.
Codices Germanici, Murbacenses, Quatuor.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Index Verborum, Sententiarum, Et Rerum Memorabilium. Quae In Tomo Tertio Continentur.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Elenchus Veterum Auctorum Qui Laudantur A S. Hieronymo In Hoc Tomo III.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Operum S. Hieronymi Tomus Tertius.
Appendix. Ad III Tomum Eusebii Operum. Pars Prima.
(Cap. IX.) Omne hoc dedi in corde meo, ut considerarem 1080B universa: quia justi, et sapientes, et opera eorum in manu Domini. Et quidem charitatem, et quidem odium: non est cognoscens homo omnia in facie eorum. Etiam hunc locum Symmachus manifestius interpretatus est, dicens: Omnia haec statui in corde meo, ut ventilarem universa: quia et justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt. Et insuper neque amicitias neque inimicitias scit homo: sed omnia coram eis incerta, propterea quod omnibus eveniunt similia, justo, et injusto. Porro hic sensus est: Etiam in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret, quos odisset. Et inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse, et inter ambiguum fluctuare, utrum ad probationem sustineant quae sustinent, an ad supplicium . In 1080C futuro igitur scient, et in vultu eorum sunt omnia, id est, antecedit eos, cum de vita hac recesserint, notitia istius rei, quia tunc est judicium, et nunc certamen. Et quicumque adversa sustinent. utrum per amorem Dei sustineant, ut Job, an per odium, ut plurimi peccatores, nunc habetur incertum.
In omnibus eventus unus, justo et impio, bono et malo, mundo et polluto, sacrificanti et non sacrificanti. Sic bonus ut peccator, sic jurans sicut juramentum timens. 458 Ea quae per se nec bona nec mala sunt, sed a sapientibus saeculi media nuncupantur (quia aequaliter et justis eveniunt et injustis) simplices quosque conturbant, cur ita eveniant, et propterea non putant esse judicium, cum omnium rerum in futuro discrimen sit, et hic confusa sint omnia. Quod autem ait: 1080D Eventus est unus omnibus, justo et impio, sive angustiarum, sive mortis significat eventum: et idcirco nec charitatem Dei eos in se nosse, nec odium. Sacrificans quoque et non sacrificans, et caetera quae contraria enumerata sunt, spiritualiter accipienda, secundum illud: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ps. L, 19) .
Hoc est pessimum in omni quod factum est sub sole: 1081A quia eventus unus omnibus. Sed et cor filiorum hominum repletum est malitia, et errores ((Al. errore)) in corde eorum in vita sua, et post haec ad mortuos. Quia quis est qui communicet in omnes viventes? Et hoc apertius more suo interpretatus est Symmachus, dicens: Sed et cor filiorum hominum repletur malitia, et procacitate juxta cor eorum in vita sua. Novissima autem eorum veniunt ad mortuos. Quis enim potest in sempiternum perseverare vivens? Eumdem autem sensum Scriptura repetit, de quo paulo ante tractavimus, quod cum omnia aequaliter eveniant universis, et nulla sit in bonis sustinendis malisve discretio, vel certe aequali morte de hoc saeculo subtrahamur: nihilominus erroribus et procacitate et malitia repleamur, et post haec omnia subito rapiamur 1081B interitu (( Al. in interitum)), nec ultra possimus cum viventibus habere consortium. Vel certe sic: Quoniam communes angustiae, et justos et injustos premunt; idcirco ad peccata homines provocantur: et tamen post omnes conatus, quibus frustra nisi sunt, dum ignorant, ad inferna descendunt.
Est confidentia, quoniam canis vivens melior est a leone mortuo: quia viventes sciunt quod moriantur, et mortui nesciunt quidquam, et non est eis amplius merces. In oblivione enim venit memoria eorum Sed et dilectio eorum et odium eorum, et zelus eorum jam periit: et pars non est eis adhuc in saeculo in omni quod fit sub sole. Quia supra dixerat, cor filiorum hominum 459 impleri malitia et procacitate, et post haec omnia morte finiri: nunc eadem complet 1081C et repetit, donec vivunt homines, posse eos justos fieri, post mortem vero nullam boni operis dari occasionem. Peccator enim vivens potest melior esse justo mortuo, si voluerit ad ejus transire virtutes. Vel certe eo, qui se in malitia, potentia, procacitate jactabat, et mortuus fuerit, melior potest quis pauper esse et vilissimus. Quare? quia viventes metu mortis possunt bona opera perpetrare: mortui vero nihil valent ad id adjicere, quod semel secum tulere de vita: et oblivione involuta sunt omnia, juxta illud quod in psalmo scriptum est: Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde (Ps. XXX, 13) . Sed et dilectio eorum et odium, et aemulatio, et omne quod in saeculo habere potuerunt, mortis finitur adventu: nec juste quidquam jam possunt 1081D agere, nec peccare, nec virtutes adjicere, nec vitia. Licet quidam huic expositioni contradicant, asserentes, etiam post interitum crescere nos posse et decrescere, et in eo quod nunc ait: Et pars non erit eis adhuc in saeculo, in omni quod factum est sub sole, ita intelligunt, ut dicant eos in hoc saeculo, et sub hoc sole, quem nos cernimus, nullam habere communionem: 1082A habere vero sub alio saeculo, de quo Salvator ait: Non sum ego de hoc mundo (Joan. VIII, 23) ; et sub sole justitiae; et non excludi opinationem, quae contendit, postquam de hoc saeculo migraverimus, et offendere posse creaturas rationabiles, et promereri. Aliter referebat Hebraeus versiculum istum, in quo dicitur: Melior est enim canis vivens super leone mortuo, ita apud suos exponi: Utiliorem esse quamvis indoctum, et eum qui adhuc vivat et doceat, a praeceptore perfecto, qui jam mortuus est. Verbi causa, ut canem intelligeret unum quemlibet de pluribus praeceptorem: et leonem Moysen, aut alium quemlibet prophetarum. Sed quia nobis haec expositio non placet, ad majora tendamus: et Chananaeam illam, cui dictum est: Fides 1082B tua te salvam fecit (Matth. IX, 23) : canem esse juxta Evangelium dicamus; leonem vero mortuum, circumcisionis populum, sicut Balaam propheta dicit: Ecce populus, ut catulus 460 leonis consurget, et ut leo exsultans (Num. XXIII, 24) . Canis ergo vivens nos sumus ex nationibus: leo autem mortuus Judaeorum populus a Domino derelictus. Et melior est apud Dominum iste canis vivens, quam leo ille mortuus. Nos enim viventes cognoscimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: illi vero mortui nihil sciunt, neque exspectant aliquam repromissionem atque mercedem: sed completa est memoria eorum. Neque ipsi meminerunt quae scire debuerant, neque, illorum jam Dominus recordatur. Dilectio quoque, qua aliquando Deum diligebant, periit, et 1082C odium de quo audacter loquebantur: Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam (Ps. CXXXVIII, 21) , nec non et zelus eorum, juxta quem Phinees zelatus est, et Mattathiae intremuerunt poplites (( in Graec. νεφρόι)). Perspicuum autem est, quod et pars eorum non est in saeculo. Non enim possunt dicere: Pars mea Dominus (Ps. LXXII, 26) .
Vade et comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam jam placuerunt Deo opera tua. In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccl. IX, 7) : usque ad eum locum, in quo ait: Sicut pisces qui tenentur in captione pessima, et sicut volucres quae capiuntur in laqueo: similiter capientur filii hominum in tempore pessimo, cum ceciderit super eos subito. Antequam 1082D de singulis disputemus, breviter constringenda sunt omnia, ut appareat, quo simul sensu cuncta dicantur. Quia in superiori capitulo fuerat praelocutus, quod postquam mortui fuerint homines, a corde viventium excidant, et nec dilectionem quis in eos habeat nec odium, secundum illud poetae (Aeneid. II) :
Nullum cum victis certamen
et aethere cassis:
et quia sub sole ultra nihil possint: nunc quasi errorem
1083A humanum et consuetudinem, qua se ad fruenda hujus saeculi bona invicem hortantur, inducit, et προσωποποιΐαν (
prosopopaeian)
facit more rhetorum et poetarum, dicens: O homo, quia ergo post mortem
nihil es, et mors ipsa nihil est, audi consilium meum, et dum vivis in hac brevi vita, fruere voluptate, utere dapibus, vino
curas opprime, et intellige, quoniam a Deo tibi donata sunt 461 ad utendum. Candidis vestibus ornatus incede, unguentis
spiret caput tuum: quaecumque tibi placuerit feminarum, ejus gaude complexu, et vanam hanc et brevem vitam, vana et brevi
voluptate percurre. Nihil enim extra haec habebis amplius, quo fruaris: quodcumque te delectare potest, festinus carpe, ne
pereat. Neque enim frivola debes formidare
1083B commenta, quod singulorum operum, vel bonorum, vel malorum apud inferos tibi reddenda sit ((
Al. est)) ratio. Non est enim aliqua in morte sapientia: nullus post dissolutionem vitae hujus
remanet sensus. Et haec, inquit, aliquis loquatur Epicurus
, et Aristippus et Cyrenaici, et caeterae pecudes philosophorum. Ego autem mecum diligenter retractans, invenio non, ut quidam
male aestimant, omnia fortuito geri, et variam in rebus humanis fortunam ludere, sed cuncta judicio Dei fieri. Neque enim
velox pedibus, suum debet cursum putare, si currat. Neque fortis in suo confidat robore, nec sapiens divitias et opes aestimet
prudentia congregari: nec eloquens et doctus per eloquentiam et doctrinam apud populum invenire se posse gratiam: sed omnia
1083C Deo fieri disponente. Et nisi ille suo cuncta arbitrio rexerit, et aedificaverit domum, in vanum laboravere ((
Al. laborare)), qui aedificant eam. Nisi ille custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam (Ps. CXXVI, 1) .
Non est itaque, ut illi putant, unus eventus, et incertus vitae hujus status: quia
1084A quando non aestimant, repentina morte subducti ad judicium venient. Et quomodo pisces hamo capiuntur et retibus, et aves
per aerem liberae, laqueo dum nesciunt alligantur: sic et homines pro merito suo ad aeterna supplicia deducentur, cum repente
mors venerit, et judicium in eos, qui putabant incerto statu omnia volutari. Haec juxta eum sensum, quo breviter voluimus
universa comprehendere: nunc, quasi non ex alterius, sed ex sua persona loquatur, interpretanda sunt singula:
Vade, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono 462
vinum
tuum: quia complacuerunt Deo opera tua. Quia didicisti, quod morte omnia finiantur, et in inferno non sit poenitentia, nec aliquis ad virtutes recursus, dum in isto
saeculo es, festina, contende
agere poenitentiam:
1084B dum habes tempus, labora. Libenter enim Deus suscipit poenitentem. Aliter: Et simpliciter intellectum prodest, juxta illud:
Sive manducatis, sive bibitis, sive
aliquid facitis, omnia in nomine Domini facite (I Cor. X, 31) . Et in alio loquo:
Cum consilio vinum
bibe. Non enim habet veram laetitiam et cor bonum, qui creaturis supra modum abutitur. Melius autem est sic sentire: Cujus placuerunt
opera coram Deo, nequaquam indigere poterit vero pane et vino, quod calcatum est de vinea Sorech. Dato nobis itaque praecepto,
quod dicit:
Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus ministrabit tibi eam (Eccli. I, 33) : servemus mandata, et panem et vinum spiritualia invenire poterimus. Qui autem mandata non servat, et in
panis et vini abundantia
1084C gloriatur, dicitur ei per Isaiam:
Ne dicas etiam cognosco eam: neque cognovisti, neque scis, neque a principio
aperui tibi aures. Scio enim quia contemnens contemnes ((Al.
contemnis, Graec. ἀθετήσεις)) (Isai. XLVIII, 8, sec. LXX) . Porro quod in Septuaginta Interpretibus dicitur:
Veni, comede in laetitia panem
1085A
tuum
: ejus Ecclesiastae vox est, qui in Evangelio loquitur:
Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37.) Et in Proverbiis:
Venite, comedite panes meos, et bibite vinum meum (Prov. IX, 5) .
In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non desit. Habeto, inquit, corpus mundum, et esto misericors. Vel ita: Non sit tempus in quo candida non habeas vestimenta, cave ne
quando pollutis vestibus induaris. Populus quippe peccator in vestibus fuscis luxisse describitur. Tu autem induere lucem,
et non maledictionem, quae super Judam scripta est:
Induatur
maledictione, sicut vestimentum (Ps. CVIII, 18) . Induere viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae ((
Al. sapientiae)) (Coloss. III) . Et cum exspoliatus fueris veterem hominem
1085B cum operibus ejus, induere novum, qui renovatur de die 463 in diem. Quod autem ait:
Et oleum de capite tuo non desit: sciendum naturam hanc esse olei, ut et lumen alat, et fessorum solvat laborem. Est oleum
spirituale, oleum exsultationis, de quo scribitur:
Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Ps. XLV, 8) . Hoc oleo vultus noster exhilarandus est. Hoc
jejunantis ungendum caput, quod peccatores habere non possunt, quibus dicitur:
Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isai. I, 6) . Habent enim oleum contrarium, quod vir justus detestatur, dicens:
Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CIV, 5) . Hoc oleum haeretici habent, et eo cupiunt deceptorum capita perfundere.
1085C Vide vitam cum muliere, quam dilexisti omnibus diebus vitae vanitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole: quia haec est pars tua in vita et in labore, quo tu laboras sub sole. Sapientiam sequere et scientiam Scripturarum, et hanc tibi in conjugium copula de qua in Proverbiis dicitur: Ama illam, et servabit te: amplexare illam et circumdabit te (Prov. IV, 8) . Dies autem vanitatis, dies hujus saeculi nequam significant (( Al. significat)). De quo et Apostolus non tacet. Quod autem ait: Vide vitam cum muliere, quam dilexisti, ambigue dictum est, sive vide et contemplare vitam, et ipse et uxor tua tecum (non enim poteris sine tali uxore solus videre vitam), sive utrumque considera, et vide vitam, et mulierem diebus vanitatis tuae. Et pulchre praecipit, ut in diebus vanitatis 1085D nostrae veram vitam cum sapientia uxore quaeramus. Haec enim pars nostra est, et hic laboris fructus, si in 1086A hac vita umbratili vitam veram invenire valeamus.
Omnia quae invenit manus tua, ut facias, in virtute tua fac: quia non est opus, et cogitatio, et scientia, et sapientia in inferno quo tu vadis illuc. Fac quodcumque nunc potest, et labora: quia cum ad infernum (( Al. inferna)) descenderis , locus non erit poenitentiae. Huic quid simile a Salvatore praecipitur: Operamini, 464 dum dies est: veniet nox, quando nemo poterit operari (Joan. IX, 4) . Quod autem ait: In inferno quo tu vadis illuc, nota, ut Samuelem quoque vere in inferno credas fuisse: et ante adventum Christi, quamvis sanctos, omnes inferni lege detentos. Porro quod sancti post resurrectionem Domini nequaquam teneantur in inferno, testatur Apostolus, dicens: Melius est dissolvi, et esse cum Christo (Philip. 1086B I, 23) . Qui autem cum Christo est, utique non tenetur in inferno.
Converti me, et vidi sub sole, quoniam non est velocium cursus, nec fortium praelium, nec sapientium panis, nec prudentium divitiae, nec scientium gratia: quoniam tempus et eventus occurret omnibus illis. Qui vinctus est compedibus ferreis, et gravibus plumbi nexibus praegravatur: Iniquitas enim sedet super talentum plumbeum (Zach. V, 7) : et in Psalmo loquitur: Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5) : non est aptus ad cursum illum, de quo dicitur: Cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7) . Qui autem levis est, et anima illius non gravatur, nihilominus et ipse absque adjutore Deo ad calcem non potest pervenire. Sed et cum praelium 1086C fuerit adversus contrarias potestates, de quo scriptum est: Sanctificate bellum (Jerem. VI, 4) : licet robustus, tamen propriis viribus vincere non valebit. Perfectus quoque in filiis hominum et sapiens viventem panem atque coelestem habere non poterit, nisi per sapientiam cohortantem: Venite, comedite panes meos: Et quia sunt divitiae, de quibus Apostolus ait: Divites fieri in operibus bonis (I Tim. VI, 18) : Et alibi: Divites facti estis in omni sermone, et in omni scientia (I Cor. I, 5) : sciendum prudentem virum has non posse divitias congregare, nisi eas a Domino acceperit, cujus ipsae divitiae sunt. De quibus et alibi dictum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XV, 8) . Gratia quoque, nisi scientiam comitata fuerit, et concessa a Deo, quamvis 1086D eruditus vir eam non poterit invenire. Quod et Paulus sciens: Plus, inquit, ominibus illis laboravi: 1087A non autem ego, sed gratia Dei 465 quae mecum est (I Cor. XV, 10) . Et iterum: Gratia ejus in me non fuit vacua. Et ad extremum nescitur ab homine, quando tempus adveniat, in quo varius eventus et finis omnium subsequatur. Haec secundum ἀναγωγήν.
Caeterum, ut simplicius (( Al. simplicibus)) disseramus: Epistola ad Romanos huic loco congruit: Quia non volentis neque currentis, sed miserentis Dei sit (Rom. IX, 16) . Quod autem ait: Non est sapientibus panis, multorum quotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent. Et, Non est scientibus gratia. Videas enim in Ecclesia imperitissimos quosque florere: et quia nutrierunt frontis audaciam, et volubilitatem linguae consecuti sunt, dum non recogitant, quid loquantur, prudentes se et 1087B eruditos arbitrantur: maxime si favorem vulgi habuerint, qui magis dictis levioribus delectatur et commovetur. Et e contrario eruditum virum latere in obscuro, persecutiones pati: et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere. Haec autem fiunt, quia incerto statu feruntur omnia, et non est in praesenti retributio meritorum, sed in futuro.
Et quidem nescit homo tempus suum, quasi pisces qui retinentur in captione pessima , sicut volucres quae colligantur laqueo: similiter corruent filii hominum in tempore malo, cum ceciderit super ipsos extemplo. Jam et supra diximus, quod dum nesciant homines, ita eis (( Al. eis aut)) angustiae veniant, aut 1087C interitus. Porro secundum allegoriam est sciendum, regnum coelorum simile esse sagenae missae in mari (Matth. XIII) . Et e contrario habere sagenam haereticos, per quam pisces capiant ad interitum. Sagena eorum est sermo affabilis, blandum eloquium, simulata aut coacta jejunia, vestis humilis, virtutum imitatio. Quod si coeperint, et de superioribus disputare, et in sublime levare os suum, et Dei altitudines quaerere, laqueum ponunt in excelsis. Quomodo igitur pisces et volucres cito capiuntur a tali sagena, et ab istiusmodi laqueo: sic cum multiplicata fuerit iniquitas, et refrixerit charitas multorum, et signa facta fuerint atque portenta, ita ut seducantur, si possibile 466 est, etiam electi (Matth. XXIV) : 1088A sciendum est Ecclesiasticos quoque (( Al. quosque)) viros, qui filii hominum appellantur, et sunt modicae fidei, cito posse corruere. Notandum etiam, quod per totum librum ubicumque dicitur, filii hominum, in Hebraeo habet () filii hominis, hoc est, filii Adam. Et omnis pene Scriptura hoc idiomate plena est, universum genus hominum, Adam filios vocans.
Sed et hanc vidi sapientiam sub sole, et magna est apud me. Civitas parva et viri in ea pauci: et venit ad eam rex magnus et circumdedit eam, et aedificavit adversus eam machinam magnam. Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, et salvavit hic civitatem in sapientia sua: et homo non recordatus est hominis pauperis illius. Aliis omnia incerta dicentibus, et justum 1088B ab injusto nihil amplius habere: ego sapientiam etiam in hoc maximam comprobavi: quod crebro evenit, ut parva sit civitas, et habitatores in ea pauci, et innumerabilium hostium cingatur exercitu, et obsidione, et fame populus intus necetur: et repente contra omnium suspicionem inveniri virum humilem et pauperem , qui quia habet sapientiam majorem cunctis divitibus, magnis et potentibus et superbis in periculo positis, et ad obsidionem paventibus, cogitat et inquirit, et invenit (( Al. ut inveniat)) quomodo a malis eruat civitatem. Et o ingrata hominum oblivio, postquam fuerint liberati, et soluta captivitas, et reddita patriae libertas, nemo meminit sapientis illius pauperis, nemo refert gratias pro salute: sed omnes honorant divites, qui in periculo 1088C nihil subvenire potuerunt. Aliter Hebraeus ita hunc locum interpretatus est: Civitas parva, homo est, qui etiam apud philosophos minor mundus vocatur. Et viri in ea pauci, membra de quibus homo ipse contexitur. Cum autem venerit adversus eam rex magnus diabolus, et quaesierit locum per quem possit irrumpere, invenitur in ea humilis et sapiens, et quieta cogitatio interioris hominis, et servat (( Al. eruet)) urbem quae obsessa ab hostibus cingebatur. Cumque homo de periculo sive persecutionis, sive angustiarum, sive cujuscumque 467 adversae rei atque peccati fuerit erutus: homo ille exterior, qui inimicus est illius pauperis hominis, et sapientis, non recordatur interioris hominis, nec subdit se 1089A consiliis ejus: sed rursum sua fruitur libertate (( Al. libera voluntate)). Aliter: Parva civitas est, et viri in ea pauci, ad comparationem totius mundi, Ecclesia est: adversus quam saepe consurgit rex magnus diabolus (non quod magnus sit, sed quod magnum se esse jactitet) et circumdat eam obsidione sive persecutionis, sive alio angustiarum genere. Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, Dominum Jesum Christum, qui pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII, 9) et est ipsa sapientia: et ille vir pauper liberat urbem in sapientia sua. Quoties vidimus sedentem leonem in insidiis cum divitibus, hoc est, cum senatoribus et principibus hujus saeculi, et adversus Ecclesiam molientem, pauperis istius sapientia corruisse? Cumque pauper hic vicerit, et 1089B urbs paci fuerit restituta, vix aliquis ejus meminit, vix illius mandata considerat: sed totos se luxuriae et voluptatibus concedentes, quaerunt divitias, quae in necessitate non liberant.
Et dixi ego, melior ((Al. meliorem esse sapientiam)) est sapientia super fortitudinem, et sapientia pauperis quae despecta est, et verba ejus quae non sunt audita. Quamquam nullus meminerit sapientis pauperis illius, cum laeta sint omnia; sed universi potentiam, et divitias admirentur: ego tamen secundum omnes supra interpretationes magis honoro contemptam sapientiam, et verba quae nullus audire dignatur.
Verba sapientium in quiete audiuntur, plusquam clamor potestatem habentis in stultis. Quemcumque in Ecclesia videris declamatorem, et cum quodam lenocinio 1089C ac venustate verborum excitare plausus, risus excutere, audientes in affectus laetitiae concitare: scito signum esse insipientiae, tam ejus qui loquitur, quam eorum qui audiunt. Verba quippe sapientium in quiete, et moderato audiuntur silentio: qui vero insipiens est, quamvis sit potens, et clamorem sive suae vocis, sive populi habeat acclamantis 468 inter insipientes computabitur.
Melior est sapientia super vasa belli, et peccans unus perdet bonitatem multam. Nunc quoque sapientiam praefert fortitudini, et dicit plus eam valere in praeliis, quam arma pugnantium. Quod si unus insipiens fuerit, quamvis parvus et nihil sit, crebro 1090A tamen per illius stultitiam, opes magnas divitiasque subverti. Quia vero in Hebraeo potest legi: Et qui peccat unum perdet bonitatem multam, etiam sic sentiendum est: quod propter unum peccatum, multae justitiae retro pereant, et invicem se virtutes sequi, et qui unam habuerit, habere omnes. Et qui in uno peccaverit, eum omnibus vitiis subjacere (Jacob. II, 10) .