Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc volumine continentur.
Elenchus operum quae in hoc volumine continentur.
Elenchus operum quae in hoc tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc tomo continentur.
Praefatio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri opuscula sive de variis argumentis libri.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri opuscula sive de variis argumentis libri.
In sequentes tres vitas pauli, hilarionis, et malchi, admonitio.
In sequentes tres vitas pauli, hilarionis, et malchi, admonitio.
Vita s. pauli primi eremitae.
Vita s. hilarionis.
Vita malchi monachi captivi.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri translatio latina regulae sancti pachomii.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri translatio latina regulae sancti pachomii.
In subsequentem s. pachomii regulam a s. hieronymo latine redditam admonitio.
Praecepta et instituta s. p. n. pachomii.
Praecepta atque judicia s. p. n. pachomii.
Praecepta ac leges s. p. n. pachomii.
Ss. pp. pachomii et theodorici epistolae, et verba mystica.
Ss. pp. pachomii et theodorici epistolae, et verba mystica.
Epistola patris nostri pachomii ad patrem monasterii cornelium, quod vocatur mochanseos.
Verba per litteras p. n. pachomii in lingua abscondita, de his quae futura sunt.
Verba per litteras p. n. pachomii in lingua abscondita, de his quae futura sunt.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri interpretatio libri didymi de spiritu sancto.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri interpretatio libri didymi de spiritu sancto.
In sequentem librum didymi de spiritu sancto admonitio.
Hieronymi praefatio ad paulinianum .
Liber didymi alexandrini de spiritu sancto, s. hieronymo interprete.
((dialogus contra luciferianos. ))
((dialogus contra luciferianos. ))
In sequentem librum admonitio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri dialogus contra luciferianos.
((de virginitate b. mariae. ))
((de virginitate b. mariae. ))
In librum subsequentem admonitio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri adversus jovinianum libri duo.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri adversus jovinianum libri duo.
In seq. libros adversus jovinianum admonitio.
Honorius et theodosius augg. felici pr. p.
((contra vigilantium. ))
In seq. librum contra vigilantium admonitio.
S. eusebii hieronymi, stridonensis presbyteri, contra vigilantium liber unus .
((contra joannem hierosolymitanum. ))
((contra joannem hierosolymitanum. ))
In seq. lib. contra joannem hierosol. admonitio.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri apologia adversus libros rufini, missa ad pammachium et marcellam.
In libros contra rufinum admonitio,
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri dialogus adversus pelagianos, sub persona attici catholici et critobuli haeretici.
In seq. dialogos contra pelagianos admonitio.
Theodori mopsuesteni episcopi fragmenta.
Theodori mopsuesteni episcopi fragmenta.
Ii. ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
Iii. de codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
Iv. de secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
Vi. ex libro quinto commenti de creatura.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri de viris illustribus liber ad dextrum praetorio praefectum, adjuncta versione antiqua graeca, quam sub so
In seq. librum de viris illustribus admonitio.
Appendix.
I. de vitis apostolorum. quam versioni graecae libri de viris illustribus sub sophronii nomine in ms. codice suo intextam (cap. i, post cap. i, et cae
Ii. epistola edita jam sub s. hieronymi nomine, de duodecim doctoribus ad desiderium jam sub nomine bedae, de luminaribus ecclesiae.
Index verborum, sententiarum et rerum insigniorum, quae in tomo secundo continentur.
Index verborum, sententiarum et rerum insigniorum, quae in tomo secundo continentur.
((opera omnia hieronymi stridonensis.))
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de nominibus hebraicis.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de nominibus hebraicis.
Ad ephesios, et ad philippenses.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de situ et nominibus locorum hebraicorum.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber de situ et nominibus locorum hebraicorum.
134 de numeris et deuteronomio.
170 de numeris et deuteronomio.
((excerpta de aliquot palestinae locis.))
((excerpta de aliquot palestinae locis.))
In consequentem geographicam tabulam palaestinae admonitio.
Ex hieronymi libris excerpta de aliquot palestinae locis.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber hebraicarum quaestionum in genesim.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri liber hebraicarum quaestionum in genesim.
(vers. 11.) nomen uni phison. hunc esse indiae fluvium gangen putant.
(vers. 14.) fac tibi arcam de lignis quadratis. pro quadratis lignis, bituminata legimus in hebraeo.
(vers. 8.) et chus genuit nemrod. iste coepit esse potens in terra. et post paululum:
(vers. 27.) benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri commentarius in ecclesiasten, ad paulam et eustochium.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri commentarius in ecclesiasten, ad paulam et eustochium.
S. eusebii hieronymi stridonensis presbyteri interpretatio homiliarum duarum origenis in canticum canticorum.
Appendix tomi iii operum s. eusebii hieronymi in editione vallarsiana. pars prima. in qua libri nominum hebraicorum interpretationes graecae recensent
Admonitio.
Graeca fragmenta libri nominum hebraicorum ex regio mss. 772, vel 2282, primum a martianaeo edita, ex vaticano 1450 multum emendatiora, latine reddita
In evangelio secundum matthaeum.
In evangelio secundum joannem.
Interpretatio femininorum nominum hebraicorum.
De origeniano lexico nominum hebraicorum d. joannis martianaei praefatio.
De origeniano lexico nominum hebraicorum d. joannis martianaei praefatio.
Origenianum lexicon nominum hebraicorum primum ex cod. regio 772, vel 2282, editum, ex vaticano 1456, multo accuratius, latine redditum, et cum hieron
Origeniani lexici aliud exemplar ex ms. graeco cod. colbertino 4124.
Origeniani lexici aliud exemplar ex ms. graeco cod. colbertino 4124.
De decem dei nominibus.
Capituli graeci de decem dei nominibus aliud et melius exemplar.
Capituli graeci de decem dei nominibus aliud et melius exemplar.
((aliud exemplar de x nominibus dei.))
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus philonis judaei collecta.
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus philonis judaei collecta.
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus flavii josephi collecta.
Libri nominum hebraicorum pars quaedam ex operibus flavii josephi collecta.
Admonitio in proxime subjectum libellum.
Admonitio in proxime subjectum libellum.
Liber nominum locorum, ex actis.
Liber nominum locorum, ex actis.
Hebraici alphabeti interpretatio.
Symeonis judaei decem dei nominum expositio.
De deo et nominibus ejus.
((de benedictionibus jacob patriarchae. ))
((de benedictionibus jacob patriarchae. ))
Admonitio in subsequens opusculuh.
Admonitio in subsequens opusculuh.
De benedictionibus jacob patriarchae.
De benedictionibus jacob patriarchae. aliud exemplar.
Admonitio in duos sequentes tractatus.
Admonitio in duos sequentes tractatus.
Decem tentationes populi israel in deserto.
Decem tentationes populi israel in deserto.
Item succincta commemoratio decem tentationum.
Item succincta commemoratio decem tentationum.
Commentarius in canticum debborae.
Commentarius in canticum debborae.
Quaestiones hebraicae in libros regum et paralipomenon.
Quaestiones hebraicae in libros regum et paralipomenon.
Admonitio in opuscula subsequentia.
(vers. 30.) nembrod coepit esse in terra, id est, potens.
(vers. 13.) in paralipomenon. simmaa. in regum, samma. samma, ibidem: simmaa, exaudibilis.
(vers. 42.) ziph nomen loci est, a quo fuerunt ziphaei: qui venerunt ad saul.
(vers. 46.) gazez, id est, tonsor: filius haran, filii caleb, ipse est nabal carmelus.
(vers. 50.) ephrath: quia de ephraim fuit: ab ejus nomine bethleem ephrata vocatur.
(vers. 42.) maresa patris ebron. ebron locus est, ubi david regnavit septem annis.
(vers. 43.) filii vero ebron, chore: et thaphihu, et recem, et samma, filii sunt maresa.
(vers. 44.) samma autem genuit rabam patrem jerchaam. jerehaam locus est.
(vers. 30.) heleb in paralipomenon, qui in regum scribitur heled. heleb, adeps heled, terra.
(cap. xii.—vers. 8.) sed et de gaddi transfugerunt ad david: de gaddi, id est, de tribu gad.
(vers. 23.) barachias et elcana janitores arcae. hic janitores portatores vocat.
(vers. 26.) cumque adjuvisset deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum ozae.
(vers. 21.) sed increpavit pro eis reges, pharaonem et abimelech.
(vers. 10.) misit aduram filium suum: in regum, joram. joram, deus excelsus. aduram, decor excelsus.
(cap. xxi.—vers. 3.) quod in peccatum reputetur israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(vers. 16.) vicesima ezechiel: a qua cognomen sortitus est ezechiel propheta.
(cap. xxv.—vers. 5.) ut exaltet cornu, id est, cornu israel, sive cornu, regem david.
(cap. xxix.—vers. 21.) taurus mille cum libaminibus suis: id est, cum vino.
(vers. 3.) in mensura prima, id est, mensura, qua moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(cap. xi.—vers. 5.) et aedificavit civitates muratas. causa belli aedificavit civitates.
(vers. 7.) porro roboam erat rudis et corde pavido. quia semeiae prophetae verba extimuit.
(cap. xv.—vers. 1.) azarias autem filius odeth. odeth ipse est jaddo, qui ad jeroboam missus est.
(cap. xvi.—vers. 10.) jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(cap. xvii.—vers. 3.) et ambulavit in viis david primis: id est, antequam peccasset david.
(vers. 2.) de his locis quae trans mare sunt: mare salinarum est, ubi jordanis influit.
(vers. 20.) egressi sunt per desertum thecue. unde fuit thecuites femina.
(vers. 18.) sub manibus sacerdotum et levitarum. ne de alia tribu sacerdotes fierent nisi de levi.
(vers. 21.) in domo separata, juxta quod in levitico scribitur.
(vers. 31.) de portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
((expositio interlinearis libri job. ))
((expositio interlinearis libri job. ))
Admonitio in subsequentem expositionem interlinearem in job.
Expositio interlinearis libri job.
Conclusio. gloria tibi pater, gloria unigenito, cum sancto spiritu, in sempiterna saecula.
Excerpta ex commentario in jobum, qui manuscriptum amstelodami in bibliotheca cl. viri marci meibomii exstabat et putatur esse s. hieronymi, huc primu
Ex prooemio ad hunc commentarium.
Miscella excerpta ex variis paginis ejusdem codicis manuscripti.
Prolegomenon de eruditionis praestantia ac pietate opusculorum s. hieronymi.
Prolegomenon de eruditionis praestantia ac pietate opusculorum s. hieronymi.
Commentarius in librum nominum hebraicorum.
Commentarius in librum nominum hebraicorum.
Caput primum. de auctoribus libri nominum hebraicorum.
Caput ii. de eruditione hieronymi in rebus hebraicis, ac de utilitate libri nominum.
Prophetarum nomina et nominum etymologiae.
Prophetarum nomina et nominum etymologiae.
Glossae quorumdam scripturae locorum, et nominum interpretationes britonum lingua. ex antiquissimo codice ms. colbertino, num. 4951.
Explanatio in librum de situ et nominibus locorum hebraicorum.
Explanatio in librum de situ et nominibus locorum hebraicorum.
Notae prolixiores in librum hebraicarum quaestionum in genesim.
Notae prolixiores in librum hebraicarum quaestionum in genesim.
Notae prolixiores in comment. in ecclesiasten.
Notae prolixiores in comment. in ecclesiasten.
Syllabus manuscriptorum codicum ad quos exegit martianaeus cum alia tum praecipue quae in hoc tomo iii continentur opuscula s. hieronymi.
Codices mss. gallicani. regii, septem.
Codices germanici, murbacenses, quatuor.
Index verborum, sententiarum, et rerum memorabilium. quae in tomo tertio continentur.
Index verborum, sententiarum, et rerum memorabilium. quae in tomo tertio continentur.
Elenchus veterum auctorum qui laudantur a s. hieronymo in hoc tomo iii.
Elenchus veterum auctorum qui laudantur a s. hieronymo in hoc tomo iii.
Ordo rerum quae in hoc volumine continentur.
Ordo rerum quae in hoc volumine continentur.
Operum s. hieronymi tomus tertius.
Appendix. ad iii tomum eusebii operum. pars prima.
(Cap. X.) Muscae mortis polluunt oleum compositionis: pretiosa est super sapientiam et gloriam stultitia parva. Exemplum superioris sensus dedit, in quo ait: per unum stultum multa bona posse subverti, quod sic malus mixtus bonis contaminet plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdant et odorem illius et colorem. Et quia saepe calliditati mixta 1090B est sapientia, et habet malitiam prudentia, praecipit ut sapientiam simplicem requiramus, mixtaque sit cum innocentia columbarum: prudentes simus ad bonum, simplices autem ad malum. Et est sensus: Convenit justo parum habere simplicitatis, et propter nimiam patientiam, dum ultionem reservat Deo, stultum videri, quam statim se vindicantem sub velamento prudentiae exercere malitiam. Aliter: Muscae quae juxta Isaiam (Cap. VII, 18) principantur parti fluminis Aegypti, perdunt olei suavitatem, in unoquoque credentium relinquentes immunditiae suae odorem atque vestigia. Ab his muscis etiam princeps appellatus est daemoniorum Beelzebub (Matth. XII, 24) , qui interpretatur aut idolum muscarum, aut vir muscarum, aut habens muscas.
1090C Cor sapientis in dextra ejus, et cor stulti in sinistra illius. Sed et in via, cum stultus ambulat, cor ejus minuitur: et dicit, omnis insipiens est. Et in Evangelio 469 praecipitur, ut nesciat sinistra quid faciat dextera sapientis (Matth. VI, 3; V, 39) . Et quando percutimur in maxillam dexteram, non jubemur sinistram genam percutienti praebere, sed alteram dexteram (Matth. V, 39) . Justus enim sinistram in se non habet, sed totum in eo dextrum est. Et cum ad judicandum Salvator venerit, agni stabunt a dextris: hoedi vero a sinistris erunt (Matth. XXV, 33) . Et in Proverbiis scribitur : Dextras vias novit Dominus; quae autem perversae sunt, a sinistris 1091A sunt (Prov. IV, 27) . Qui ergo sapiens est, semper de futuro saeculo cogitat, quod ducit ad dextram. Qui vero insipiens, de praesenti, quod positum est in sinistra. Quae quidem secutus idem philosophus et poeta , ait (Virgil. Aeneid. VI) :
Dextera quae magni ditis sub moenia ducit ((
Al. tendit)).
Hac iter Elysium nobis: at laeva malorum
Exercet poenas, et ad impia tartara mittit ((
Al. ducit)).
Firmianus quoque noster in praeclaro Institutionum suarum opere Y litterae meminit, et de dextris ac sinistris, hoc est, de virtutibus et vitiis plenissime disputavit. Nec putemus huic sententiolae illud esse contrarium, in quo dicitur: Ne declines in dexteram, neque in sinistram (Prov. IV, 27) . Hic enim pars dextera pro bono accipitur: ibi vero non tam 1091B dextera, quam declinatio dextrae accusatur: ne plus sapiamus quam sapere nos necesse est: quia virtutes in medio sunt , et nimietas omnis in vitio est. Sequentis autem versiculi in quo ait: Sed et in via cum stultus ambulat, cor ejus indiget, et dicit: omnis insipientia est, sive insipiens, hic est sensus: Stultus ut ipse peccat, sperat omnes peccare similiter, atque ex suo ingenio universos judicat. Denique Symmachus ita intepretatus est: Sed, et in via stultus cum ambulat, ipse insipiens suspicatur de omnibus, quia stulti sunt. Septuaginta vero alium fecere sensum, quo dicerent: Omnia quae insipiens cogitat, esse vanissima.
Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia sanitas requiescere facit 1091C peccata magna. 470 Principem mundi istius et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cujus et Apostolus meminit (Ephes. II, 2: et VI, 12) , nunc Scriptura significat. Quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus (( Al. debeamus)) locum ultra tribuere, sed pugnare contra cogitationem 1092A pessimam, et liberare nos a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione, aliud opere peccare. De quo grandi peccato et in psalmo scribitur: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII, 4) . Symmachus verbum Hebraicum () Marphe, quod omnes ἴαμα, hoc est, sanitatem, vel curationem similiter transtulerunt, interpretatus est ad sensum, et ait: Si spiritus principis irruerit tibi, de loco tuo ne recedas: quia pudicitia comprimit peccata magna. Id est, si titillaverit mentem tuam diabolus, et te ad libidinem concitaverit, ne sequaris cogitationem pessimam et blandientem voluptatem: sed sta fortis et rigidus, et frigore castitatis flammam voluptatis exstingue. Hebraeus 1092B in hoc loco tale nescio quid suspicatus est. Si aliquam in mundo acceperis dignitatem, et ordinatus fueris major in populis, noli relinquere priora opera tua, et antiquarum virtutum ne incipias oblivisci, laboremque pristinum non habere: quia peccatorum remedium ex conversatione bona nascitur, et non ex tumenti et superflua dignitate.
Est malum quod vidi sub sole, quasi ignorantia egrediens a facie potentis: dari stultum in sublimitatibus magnis, et divites in humili sedentes. Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram. Pro eo quod nos posuimus: Quasi ignorantia egrediens a facie potentis, Aquila et Theodotio et Septuaginta interpretati sunt: Quasi non spontaneum , id est, ὡς ἀκούσιον, a facie principis. Cui subnectens 1092C Symmachus, ait: Positum stultum in sublimitate magna: divites autem sedere humiles. Et hanc ergo iniquitatem se in saeculo perspexisse commemorat, quod videatur 471 injustum esse Dei judicium: et sive per ignorationem, sive absque ejus fieri voluntate, ut vel in mundi potestatibus, vel in Ecclesiae principatu, hi qui divites sunt in sermone atque 1093A sapientia, divites etiam in operibus bonis, ignobiles sedeant, et imprudens quisque in Ecclesia principatum teneat. Hoc autem fieri Apostolus non tacet a diabolo, qui in saeculo habet potestatem, ut (( Al. dum)) potentes quosque et doctos viros premat, nec eos in populis apparere permittat. Illos vero quos scit imprudentes esse in Ecclesiis, faciat esse majores, ut caeci a caecis ducantur in foveam. In hunc sensum facit et illud quod sequitur: Vidi servos super equos, et principes ambulare quasi servos super terram. Quod hi qui servi sunt vitiorum atque peccati, sive tam humiles, ut servi ab hominibus computentur, subita a diabolo dignitate perflati, vias publicas mannis terant: et nobilis quisque et prudens, paupertate oppressus, gradiatur itinere officioque 1093B servorum. Hebraeus potentem et principem, a cujus facie ignoratio videatur egredi, Deum exposuit, quod putent homines in hac inaequalitate rerum, illum non juste, et ut aequum est, judicare. Porro alii cum superioribus aestimant esse jungendum: Ut ipse sit potens, de quo ante hos versus dicitur: 1094A Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Non simus itaque tristes, si in hoc saeculo humiles esse videamur, scientes a facie diaboli et stultos sublevari, et divites dejici: servos insignia habere dominorum, et principes servorum ingredi vilitate. Notandum autem quod et hic equus in bonam partem accipitur, ut ibi: Et equitatio tua salus.
Qui fodit foveam, in ipsam incidet, 472 et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens. Ex parte simplex et ex parte mysticus intellectus est. Siquidem et alibi ipse Salomon ait: Qui statuet laqueum, capietur in illo (Eccli. XXVII, 29) . Et in psalmo septimo: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Sepis autem maceriaeque convulsio, Ecclesiastica 1094B dogmata sunt, et institutio ab Apostolis Prophetisque fundata, quae qui dissolverit, et voluerit praeterire, in eo ipso quo negligit, a serpente percutitur. De quo serpente et in Amos scriptum est: Si descenderit in infernum, mandabo serpenti, et mordebit eos ((Al. eum)). (Amos IX, 3) .
1095A Qui subtrahit lapides, dolebit in eis: et qui scindit ligna, periclitabitur in eis (Zach. IX, 16) . Volvuntur et in Zacharia sancti lapides super terram. Non enim firma in ea statione consistunt: sed praetereunt, et semper ad altiora nitentes, hinc abire festinant. De his vivis lapidibus et in Apocalypsi (Cap. XXI, 18 seqq.) urbs Salvatoris exstruitur, et Ecclesiam aedificari Apostolus non tacet. Si quis ergo haeretica arte perversus de Ecclesiae aedificio istos abstulerit lapides (unde et signanter Aquila et Symmachus, pro eo, quod nos posuimus, qui subtrahit lapides, dolebit in eis, dixerunt: Qui transfert lapides, dilacerabitur in eis), postea tormenta patietur. Quia vero absolute Scriptura ait, Qui subtrahit lapides, sive, qui transfert lapides, et non adjecit bonos, sive malos; propterea 1095B et e contrario intelligendum, quod Ecclesiasticus vir, episcopus videlicet et presbyter, si juxta mandatum Levitici (Cap. XIV, 45) , de leprosa (( Al. leprosi)) domo lapidem abstulerit, in cinerem et pulverem conterendum: dolebit in eo ipso, quod de Ecclesia Christi lapidem auferre cogatur (( Al. cogitur)), dicens secundum Apostolum: Flere cum flentibus, lugere cum lugentibus (Rom. XII, 15) ; et, Quis infirmatur, et ego non infirmor? 473 quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) ? Ligna quoque scindens, periclitabitur in eis. Haeretici (( Al. haeretici)) ligna infructuosa sunt, et saltus absque utilitate pomorum. Unde et in templo Dei prohibetur plantari nemus, et vana foliorum, id est, verborum tantum sonantium spernuntur umbracula. Quamvis igitur sit prudens et doctus vir, 1095C qui gladio sermonis sui haec ligna conscindat, periclitabitur in eis, nisi diligenter attenderit; maxime si ei hoc quod sequitur, acciderit: Si refusum fuerit ferrum, et faciem ejus turbaverit, id est, si disputatio ejus infirmior fuerit inventa, nec acumen habuerit, quo contraria quaeque secet: sed principale cordis ejus hebetetur; in partem transibit adversam, et confirmabit eum fortitudo perversa. Hoc enim est, quod Septuaginta Interpretes transtulerunt: Et fortitudine confortabitur; et superflua roboratus sapientia incipiet, inquit, fortitudinem habere, et sapientiam, quae superflua est, et non adjuvat possidentem.
Si retusum fuerit ferrum; et hoc non ut prius, sed conturbatum fuerit, virtutibus corroborabitur: et reliquum fortitudinis sapientia est. Si se, inquit, aliquis 1095D viderit per negligentiam amisisse scientiam Scripturarum, et acumen ingenii ejus fuerit obtusum: et conturbatus nequaquam manserit, qualis esse jam coeperat: Evenit quippe interdum, ut cum modicum scientiae quis habuerit, elatus in superbiam, discere desistat et legere, et paulatim ex eo, quod 1096A nihil ei additur, subtrahatur, et vacuum disciplinis pectus remaneat, ferrumque, quod acutum fuerat, hebetetur: otium enim et desidia quasi quaedam rubigo sapientiae est. Si igitur quis hoc passus fuerit, non desperet remedium sanitatis, sed vadat ad magistrum, et rursum instruatur ab eo, et post laborem et industriam, sudoremque nimium, valebit sapientiam recipere quam amiserat. Hoc est, quod in Hebraeo significantius dicitur: Et fortitudinibus corroborabitur, id est, labore et sudore, et industria, et quotidiana lectione, sapientiam consequetur, et fortitudo ipsius habebit hunc finem, ut accipiat sapientiam.
474 Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam. Simplex hic sensus est: 1096B Serpens et detractor aequales sunt. Quomodo enim ille occulte mordens venenum inserit; sic iste clam detrahens, virus pectoris sui effundit in fratrem, et nihil habet a serpente amplius. Cum enim lingua hominis ad benedicendum, et ad aedificationem proximi sit creata, ille eam serpenti aequalem facit, dum virtutibus ejus in perversum abutitur. Aliter: Si quem serpens diabolus occulte momorderit, et nullo conscio, cum peccati veneno infecerit; si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri et magistro voluerit confiteri, magister et frater, qui linguam habent ad curandum, facile ei prodesse non poterunt. Si enim erubescat aegrotus, vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat.
1096C Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. Stultitia, si sua esset rusticitate contenta, minus aliquid haberet mali. Nunc autem contra sapientiam bellum gerit, et quicquid prudentiae in docto viro viderit, zelo stimulata non recipit. Loquitur enim vir sapiens verba scientiae, et verba gratiae, quae utilitatem possunt praebere audientibus, et aures stulti non ita suscipiunt quae dicuntur, ut dicta sunt; sed e contrario virum prudentem supplantare conantur, et sui similem lacere. Et revera praecipitatur vir sapiens, quando in aurem loquitur imprudentis, et verba ejus in profundo, ut ita dicam, gurgite pereunt. Unde beatus, qui in aurem loquitur audientis.
Initium verborum ejus insipientia, et novissimum 1096D oris ejus error pessimus. Et stultus multiplicat verba. Ignorat homo quid sit, quod factum est: et quod futurum est post eum, quis annuntiabit ei? Adhuc ei de stulto disputatio est, cujus labia praecipitant sapientem, sive juxta aliam interpretationem, stultum ipsum corruere faciunt. Initium enim sermonis ejus, 1097A et finis stultitia est et error pessimus; sive ut Symmachus transtulit, tumultus, et quaedam verborum inconstantia; dum non manet in 475 sententia, sed putat in multiplicatione sermonum effugere se posse peccatum. Cum enim nec praeteritorum meminerit, nec futura cognoscat, et in ignorantia et tenebris volutetur, falsam sibi scientiam repromittens; in eo doctum, in eo se putat esse sapientem, si verba multiplicet. Potest hoc et de haereticis accipi, qui prudentium virorum dicta non capiunt; sed se ad disputationes contrarias praeparantes, et initium, et finem loquendi vanitate, tumultu, errore convolvunt: et cum nihil sciant, loquuntur plura quam norunt.
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt ire in civitatem. 1097B Cum superioribus etiam hos junge versiculos: aut generaliter de omnibus stultis, qui ignorant Deum, aut specialiter de haereticis disputat. Lege Platonem; Aristotelis revolve versutias, Zenonem et Carneadem diligentius intuere, et probabis verum esse quod dicitur: Labor stultorum affliget eos. Veritatem illi quidem omni studio quaesierunt; sed quia non habuerunt ducem, et praevium itineris, et humanis sensibus rati sunt se comprehendere posse sapientiam, ad civitatem minime pervenerunt, de qua in psalmo dicitur: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Psal. LXXII, 20) . Omnes enim umbras et diversas imagines atque personas, quas sibi in variis dogmatibus induerunt, in urbe sua Dominus dissipabit. De qua et alibi scribitur: 1097C Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLVI, 5) . Et in Evangelio: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14) . Et in Isaia: Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur (Isai. XXVII, 30, sec. LXX) . Siquidem hanc veritatis et sapientiae civitatem, cum firma sit et robusta, omnes et sapientes saeculi et haeretici impugnare conantur. Et quod de philosophis diximus, hoc idem etiam de haereticis sentiendum, quod frustra laborent et affligantur in studio Scripturarum, cum ambulent in deserto, et civitatem invenire non valeant. De quorum errore et Psalmista commemorat, dicens: Erraverunt in deserto et in inaquoso, viam civitatis et habitationis ejus non invenerunt (Psal. CVI, 4) .
476 Vae tibi, terra, cujus rex adolescens, et principes 1097D tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Videtur quidem 1098A reprobare juvenum principatum, et luxuriosos judices condemnare, quod in altero per aetatem sit infirma sapientia, in aliis etiam matura aetas deliciis enervetur. Et econtrario principem probare bonis moribus, et liberaliter institutum; et eos judices praedicare, qui nequaquam voluptatem negotiis civium praeferant: sed post multum laborem et administrationem reipublicae, cibum capere quasi necessitate cogantur. Verum mihi sacratius quid latere videtur in littera, quod juvenes dicantur in Scriptura, qui a veteri auctoritate desciscunt, et cana praecepta parentum contemnunt: qui neglecto Dei mandato, cupiunt statuere traditiones hominum. De quibus et in Isaia (Cap. VIII) Israeli Dominus comminatur, eo quod noluerit aquam Siloe, quae 1098B vadit cum silentio, et veterem piscinam averterit, eligens sibi fluenta Samariae, et gurgites Damasci. Et dabo, inquit, juvenes principes eorum, et illusores dominabuntur eis (Isai. III, 4) . Lege Daniel, et vetustum dierum invenies Deum (Dan. VII) . Lege Apocalypsim Joannis, et caput Salvatoris candidum ut nivem, et quasi lanam albam reperies (Apoc. I) . Jeremias quoque quia sapiens erat, et cani ejus in sapientia reputabantur, prohibetur juvenem esse se dicere (Jerem. I) . Vae ergo terrae cujus rex est diabolus, qui semper novarum rerum cupidus etiam in Abessalon adversus parentem rebellat: quae judices et principes eos habet, qui ament hujus saeculi voluptates, qui antequam dies mortis adveniat, dicunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai. 1098C XXII, 13) . Econtra beata terra Ecclesiae, cujus rex est Christus Filius ingenuorum: de Abraham, Isaac, et Jacob, prophetarum quoque et sanctorum omnium stirpe descendens, quibus peccatum non fuit dominatum; et ob id vere fuerunt liberi. Ex quibus nata est Virgo liberior sancta Maria, 477 nullum habens fruticem, nullum germen ex latere: sed totus fructus ejus erupit in florem, loquentem in Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) . Principes quoque ejus sunt Apostoli et omnes sancti, qui regem habent filium ingenuorum, filium liberae: non de ancilla Agar, sed de Sarae libertate generatum. Nec comedunt mane, nec velociter. Non enim in praesenti saeculo quaerunt voluptatem, sed tempore suo manducabunt, cum retributionis tempus 1098D advenerit, et manducabunt in fortitudine, et non in confusione. Omne bonum praesentis saeculi confusio est, futuri perpetua fortitudo. Tale quid 1099A et in Isaia dicitur: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt: vos autem esurietis: Et iterum: Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur: vos autem pudebit (Isai. LXV, 13 et 14) .
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum stillabit domus. Domus nostra, quae cum statu hominis erecta (( Al. creata)) est, et habitatio quam habemus in coelis, si pigri sumus, et ad bona opera tardiores, humiliabitur. Et omnis contignatio quae debet culmen portare in sublime, ad terram corruens, habitatorem suum opprimet. Cumque auxilium manuum virtutumque torpuerit, omnes desuper tempestates, et nimborum ad nos turbo prorumpit. Porro quod in homine uno interpretati sumus, melius potest super Ecclesia accipi: quod per negligentiam 1099B principum omnis ejus corruat altitudo: et ibi vitiorum illecebrae sint, ubi tegmen putabatur esse virtutum.
In risu faciunt panem et vinum , ut epulentur viventes. Et argento obediunt ((Al. obediens)) omnia. Existimo ex superioribus pendere quod sequitur. In pigritia enim et in socordia magistrorum humiliari Ecclesiam, et culmen ejus concidere, et tigna perflui, supra exposuimus. Nunc ergo de eisdem magistris loquitur. Et quia visus fuerat accusare eos, cur tacerent, et non uterentur officio magistrorum, et episcopi et presbyteri in Ecclesia constituti, non laborarent in sermone et doctrina, quod 478 et Titus commonetur, ut faciat (Tit. I, 5) , et Timotheo praecipitur, ne gratiam negligat, quam per impositionem 1099C manuum acceperat: sed et in eo se aestimarent presbyteros et episcopos, ut salutaria acciperent , et uti praeceptores honorem duplicem quaererent, qui laborantibus in doctrina et sermone debetur (I Tim. IV, 14) ; nunc econtrario accusat eos qui loquuntur quidem in Ecclesia, et docentpopulos, sed ea docent quae populum audire delectet, quod peccatores palpet in vitio, et strepitus concitet audientium. Nonne quando in Ecclesia lascivit oratio (( Al. orator)), et beatitudinem, et regna coelorum multitudini pollicetur, videtur tibi in risu panem facere, et vinum ad laetitiam miscere viventium? Sive quod ipsi qui docent, divitias, et cibos, et opes per delectabilia 1100A promissa conquirant: sive quod Ecclesiae panem, qui panis lugentium est, et non ridentium (beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt) in laetitia gaudioque conficiant. Quod autem sequitur: Pecuniae vel argento obediunt omnia, dupliciter accipiendum. Vel ipsos doctores postquam adulatione ditati sint, regnum in populos exercere: vel certe, quia argentum pro sermone semper accipiatur: Eloquia enim Domini, eloquia casta: argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. II, 7) : hoc asseverat, quod eloquentiae, et orationi, quae verborum sit fronde composita, facile vulgus cedat ignobile. Aliter: Qui habent apud se sponsum, et propterea lugere et jejunare prohibentur, in risu faciunt panem. A quo risu, et Isaac nomen accepit, et in 1100B laetitia bibentium vinum praeparant. Omnis itaque vir sanctus qui, ut Christus praecepit, magister Ecclesiae est, in risu et laetitia panem facit, et vini pocula ministrat in gaudio. Argentum quoque, cui obediunt (( Al. obediens)) omnia, quinque illa de Evangelio, et duo, et unum patrisfamilias sunt talenta, et decem mnae, quae servis in negotiatione creduntur (Matth. XXV, 15. et seqq) .
In mente tua regi ne maledixeris, et in secreto cubilis tui, ne maledixeris diviti: 479 quia avis coeli auferet vocem, et habens pennas, annuntiabit verbum. Et simplex praeceptum aedificat audientes: ne ira et furore superati, in maledictum et in detractionem regum et principum prorumpamus: quia contra spem interdum evenit, ut his quibus malediximus, nuntietur, 1100C et incurramus periculum immoderatione linguae. Quod autem ait: Avis coeli auferet vocem, et habens pennas annuntiabit verbum, hyperbolice intelligendum, quomodo solemus dicere, etiam ipsos parietes, quibus consciis loquimur, quae audierint non celaturos. Sed melius est sic audire praeceptum, ut sciamus nobis esse mandatum, non solum contra Christum temere nihil loquendum, verum etiam in arcanis cordis, quamvis variis tribulationibus coarctemur, nihil blasphemum, nihil impium sentiendum. Et quia dilectionem quam Christo exhibemus, debemus et proximo: Diliges quippe Dominum Deum tuum, sed et proximum tuum tamquam teipsum, etiam nunc 1101A jubemur, ne post regem de Sanctis quoque facile detrahamus: et eos quos viderimus sapientia, scientia, virtutibusque ditatos, linguae mordacitate rodamus: quia Angeli qui terram circumeunt, et sunt administratorii spiritus, et in Zacharia loquuntur: Circumivimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et silet (Zach. I, 11) : ad instar avium, nostra verba, et cogitationes ad coelum perferant: et quod clam cogitamus, Dei scientiam non latere.