Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Liber Secundus.
0353C 425-426 Quod in primo Commentariorum ad Galatas libro, cum de Gentium proprietatibus disputarem, intactum reliqueram, nunc in secundo reddendum videtur: qui sint Galatae, vel quo, et unde transierint. Utrum indigenas eos fuderit, an advenas quam nunc incolunt, terra susceperit: et utrum linguam connubio perdiderint, an et novam didicerint, et non amiserint suam. Marcus Varro, cunctarum antiquitatum diligentissimus perscrutator, et caeteri qui eum imitati sunt, multa super hac gente, et digna memoria tradiderunt. Sed quia nobis propositum est, incircumcisos homines non introducere in templum Dei (et ut simpliciter fatear, multi jam anni sunt quod haec legere desivimus), Lactantii nostri quae in tertio ad Probum volumine de hac gente opinatus 0353D sit, verba ponemus: «Galli, inquit, antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur; et Sibylla sic eos appellat. Quod significare voluit poeta, cum ait: Tum lactea colla—Auro innectuntur (Virg. lib. VIII 0354C Aeneid.) : Cum posset dicere, candida. Hinc utique Galatia provincia, in quam Galli aliquando venientes, cum Graecis se miscuerunt. Unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est.» Nec mirum si hoc ille de Galatis dixerit, et Occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis praetermissis, in Orientis plaga consedisse memorarit: cum constet Orientis contra et Graeciae examina, ad Occidentis ultima pervenisse. Massiliam Phocaei condiderunt: quos ait Varro trilingues esse, quod et Graece loquantur, et Latine, et Gallice. Oppidum Rhoda, coloni Rhodiorum locaverunt: unde amnis Rhodanus nomen accepit. Praetermitto Carthaginis conditores Tyrios, et Agenoris urbem; praetereo 427-428 Thebas Liberi, quas in Africa 0354D condidit: quae civitas nunc Thebestis dicitur. Relinquo eam partem Libyae, quae Graecis urbibus plena est. Ad Hispanias transgredior: nonne Saguntum Graecis ex insula Zacintho profecti condiderunt: et 0355A oppidum Tartesson, quod nunc vocatur Carteia, lones Graeci homines locasse referuntur? Montes quoque Hispaniarum, Calpe, Idrus, Pyrene: item insulae Aphrodisiades, et Gymnesiae, quae vocantur Baleares, nonne Graeci sermonis indicia demonstrant? Ipsa Italia a Graecis populis occupata, Major quondam Graecia vocabatur. Certe quod negari non potest, Romani de Aeneae Asiani hominis stirpe generati sunt. Ex quo evenit, ut et in Occidente Graeci saepe acuminis reperiantur ingenia, et in Oriente stoliditatem barbaram redoleant. Nec hoc dicimus, quod non e regione utrobique diversa nascantur: sed quod ex magna parte etiam caetera quae non sunt similia, nuncupentur. Itaque non mirum est stultos, et ad intelligentiam tardiores Galatas appellatos; 0355B cum et Hilarius Latinae eloquentiae Rhodanus, Gallus ipse et Pictavis genitus, in Hymnorum Carmine Gallos indociles vocet. Et quod nunc oratorum fertiles sunt, non tam ad regionis diligentiam, quam ad rhetoricorum (( Al. rhetoricum)) clamorem pertinet: maxime cum Aquitania (( Al. Aquitanica)) Graeca se jactet origine: et Galatae non de illa parte terrarum, sed de ferocioribus Gallis sint profecti. Vultis scire, o Paula et Eustochium, quomodo Apostolus unamquamque provinciam suis proprietatibus denotarit? Usque hodie eadem vel virtutum vestigia permanent, vel errorum. Romanae plebis laudatur fides (Rom. I) . Ubi alibi tanto studio et frequentia, ad Ecclesias et ad Martyrum sepulcra concurritur? ubi sic ad similitudinem coelestis tonitrui Amen reboat, 0355C et vacua idolorum templa quatiuntur? Non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi Ecclesiae: sed quod devotio in eis major sit, et simplicitas ad credendum. Rursum facilitatis et superbiae arguuntur. Facilitatis, ut ibi: Rogo vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis: hujusmodi enim Christo Domino ((Al. addit nostro)) non serviunt, sed suo ventri; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omnem locum pervulgata est. Gaudeo igitur in vobis: et volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo (Rom. XVI, 17 seqq.) . Superbiae vero: Noli altum sapere, sed time (Rom. II, 20 et 25) . Et: Nolo vos ignorare, fratres, 0355D mysterium hoc, ut non sitis ipsi vobis sapientes. Et in sequentibus: Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere 0356A quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3) . Et apertius: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes; sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Ibid., XV, 16) . Corinthios quoque notat quod mulieres eorum intecto capite sint, et viri comam nutriant (I Cor. X) : et indifferenter vescantur in templis (( Al. tempus)) (II Cor. X, 20) ; et inflati sapientia saeculari, resurrectionem carnis negent. Haec ex parte usque hodie permanere, non potest dubitare, qui Achaiam 429-430 viderit (I Cor. IV) . Macedones in charitate laudantur, et hospitalitate ac susceptione fratrum. Unde ad eos scribitur: De charitate autem fraternitatis, non necesse habemus scribere vobis. Ipsi 0356B enim vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia (I Thess. IV, 9) . Sed reprehenduntur quod otiosi domos circumeant: et alienum exspectantes cibum, dum singulis placere desiderant, et huc illucque discurrant, quid apud singulos agatur, enuntient. Sequitur enim: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis: ut et vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis: ut et honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (Ibid., X, 11) . Quod ne quis putet officio magis docentis, quam vitio gentis admonitum, in secunda ad eosdem inculcat ac replicat, dicens: Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis operari 0356C non vult, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent (II Thess. III, 10 seqq.) . Longum est si velim de Apostolo, et de Scripturis omnibus singularum gentium, vel virtutes observare, vel vitia: cum ad haec ipsa quae diximus, inde devoluti simus quod Galatae stulti et vecordes pronuntiati sint. Scit mecum qui vidit Ancyram (( Al. Anchiram)) metropolim Galatiae civitatem, quot (( Al. quod)) nunc usque schismatibus dilacerata sit, quot (( Al. quod)) dogmatum varietatibus constuprata. Omitto Cataphrygas, Ophitas, Borboritas, et Manichaeos; nota enim jam haec humanae calamitatis 0356D vocabula sunt. Quis umquam Passaloryncitas, et Ascodrobos, et Artotyritas, et caetera magis portenta quam nomina (( Al. numina)) in aliqua parte 0357A Romani orbis audivit? Antiquae stultitiae usque hodie manent vestigia. Unum est quod inferimus, et promissum in exordio reddimus, Galatas excepto sermone Graeco, quo omnis Oriens loquitur, propriam linguam eamdem pene habere quam Treviros, nec referre, si aliqua exinde corruperint, cum et Aphri Phoenicum linguam nonnulla ex parte mutaverint, et ipsa Latinitas et regionibus quotidie mutetur et tempore. Sed jam ad propositum revertamur.
Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Hunc morem habeo, ut quotiescumque ab Apostolis de veteri Instrumento aliquid 0357B sumitur, recurram ad originales libros, et diligenter inspiciam, quomodo in suis locis scripta sint. Inveni 431 itaque in Deuteronomio hoc ipsum apud Septuaginta interpretes ita positum: Maledictus omnis homo qui non permanserit in omnibus sermonibus Legis hujus, ut faciat illos: et dicet ((Al. dicit)) omnis populus, fiat (Deut. XXVII, 26) . Apud Aquilam vero sic: Maledictus qui non statuerit verba Legis hujus, ut faciat ea: et dicet omnis populus, vere. Symmachus: Maledictus qui non firmaverit sermones ((Al. addit istos)) Legis istius, ut faciat eos, et dicet omnis populus, amen. Porro Theodotio sic transtulit: Maledictus qui non suscitaverit sermones Legis hujus, facere eos, et dicet omnis populus, Amen. Ex quo intelligimus, Apostolum, ut in caeteris, sensum magis 0357C testimonii posuisse quam verba: et incertum habemus, utrum Septuaginta Interpretes addiderint, omnis homo, et, in omnibus, an in veteri Hebraico ita fuerit, et postea a Judaeis deletum sit. In hanc me autem suspicionem illa res stimulat, quod verbum, omnis, et in omnibus, quasi sensui suo necessarium, ad probandum illud, quod quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sint, Apostolus vir Hebraeae peritiae, et in Lege doctissimus, numquam protulisset nisi in Hebraeis voluminibus haberetur. Quam ob causam Samaritanorum Hebraea volumina relegens, inveni Chol, quod interpretatur, omnis, sive, omnibus, scriptum esse, et cum Septuaginta interpretibus concordare. Frustra igitur illud tulerunt Judaei, ne viderentur esse sub maledicto, si non possent omnia 0358A complere quae scripta sunt: cum antiquiores alterius quoque gentis litterae id positam fuisse testentur. Quoniam autem nemo possit implere Legem, et cuncta facere quae jussa sunt, et alibi testatur Apostolus, dicens: Quod enim erat impossibile Legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato condemnavit peccatum in carne (Rom. VIII) . Quod si verum est, potest nobis objici: Ergo et Moyses, et Isaias, et caeteri prophetae, qui sub operibus Legis fuerunt, sub maledicto sunt? Quod non timebit annuere, qui dicentem Apostolum legerit: Quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; 432 et respondere unumquemque sanctorum suo tempore maledictionem factum esse pro populo. Nec 0358B statim hoc tribuens et justis viris, videbitur detrahere Salvatori, quasi nihil praecipuum et excellens habuerit, factus pro nobis maledictum, cum et caeteri pro aliis maledictum facti sint. Nemo enim illorum quamvis factus fuerit ipse maledictio, de maledicto quempiam liberavit, absque solo Domino Jesu Christo, qui pretioso sanguine suo, et nos omnes, et ipsos, Moysen dico et Aaron, prophetasque cunctos et patriarchas, de maledicto Legis redemit. Nec hoc ex meo sensu dictum putetis, Scriptura testis est: quia Christus gratia Dei, sive ut in quibusdam exemplaribus legitur, absque Deo, pro omnibus mortuus est (II Cor. V) . Si autem pro omnibus, et pro Moyse, et pro universis prophetis, e quibus nullus potuit delere chirographum vetus, quod 0358C adversum nos scriptum erat, et affigere illud cruci (Colos. II) : Omnes peccaverunt, et indigent gloria ((id est, gratia)) Dei (Rom. III, 23) . Ecclesiaste quoque hanc firmante sententiam: Homo non est justus in terra, qui ((Al. qua)) faciat bonum et non peccet (Eccles. VII, 21) . Denique et inferius Apostoli dictum manifeste docet, nec Moysen, nec illustrem aliquem de antiquis virum, apud Deum justificari potuisse per Legem. Sequitur enim: