Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 17.) Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Caro praesentibus delectatur et brevibus: spiritus perpetuis et futuris. Inter hoc jurgium media anima constitit, habens quidem in sua potestate bonum et malum, velle et nolle, sed non habens hoc ipsum velle ac nolle perpetuum: 501 quia fieri potest, ut cum carni consenserit, et opera ejus fecerit, rursum per poenitentiam se remordens, spiritui copuletur, et opera ejus efficiat. Hoc est ergo quod ait: Haec enim sibi invicem adversantur, id est, caro et spiritus: ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Non quo proprium nobis tulerit 0411C arbitrium, quo vel carni, vel spiritui assentiamur: sed quia quod facimus, non est nostrum proprie, sed opus ipsum vel carni, vel spiritui deputatur (( Al. deputetur)). Grandis laboris et disputationis est nimiae, ostensis carnis operibus et spiritus, media aliqua reperire, quae nec ad carnem videantur pertinere, nec ad spiritum. Carnales dicimur, quando totos nos voluptatibus damus. Spirituales, quando Spiritum sanctum praevium sequimur, id est, cum ipso sapimus instruente, ipso docemur auctore. Animales reor esse philosophos, qui proprios cogitatus putant esse sapientiam, de quibus recte dicitur: Animalis autem homo non recipit ((Al. percipit)) ea quae sunt spiritus. Stultitia quippe est ei. Quod ut manifestius 0412A fiat, aliquod sumamus exemplum: Caro, terra, anima, aurum, spiritus, ignis vocentur. Quamdiu aurum fuerit in terra, perdit vocabulum suum, et a terra cui commixtum est, appellatur. Cum vero separatum ab humo, auri et speciem et nomen acceperit, aurum quidem dicitur, sed necdum probatum. Si autem per ignem excoctum fuerit et purgatum, tunc auri splendorem, et ornatus sui accipit dignitatem. Ita et anima inter humum et ignem, hoc est, inter carnem spiritumque consistens, quando se tradiderit carni, caro dicitur: quando spiritui, spiritus appellatur. Quod si proprio crediderit cogitatui, et absque gratia Spiritus sancti invenire se aestimaverit veritatem, quasi aurum sordidum, animalis hominis appellatione signatur 0412B (( Al. signabitur)). Potest locus iste sic melius explanari, et quasi una series corpusque fieri, se invicem nectens, sibique non discrepans. Fratres, de servitute Legis vocati estis in Evangelii libertatem. Verum obsecro vos, ne libertate pro licentia abutamini, et putetis vobis cuncta expedire quae licent: detisque occasionem 502 carni atque luxuriae. Quin potius discite quod libertas haec major sit servitus, ut quod ante Lex ab invitis extorquebat obsequium, nunc per charitatem vobis invicem serviatis. Siquidem omne illud Legis onus, et multiplicia praecepta, non tam exclusa sunt per Evangelii gratiam, quam uno charitatis sermone breviata, ut diligamus proximum sicut nosmetipsos. Qui enim diligit proximum, totam legem implet (Matth. XXII) , 0412C bona ei tribuens, mala non inferens. Quod si cesset dilectio, et non sit charitas, per quam lex universa completur, publicum quoddam inter homines latrocinium erit, ut contra se invicem defurentes (( Al. deferentes)), seque mordentes, consumantur ab invicem. Vos autem fratres, propterea secundum spiritualem legem debetis vivere, ne desideria quae carnis sunt, perficiatis. Caro enim frigus timet, aspernatur famem, attenuatur vigiliis, libidinibus exardescit, mollia quaeque et jucunda desiderat. E contra spiritus, ea quae carni contraria sunt, et quae illam debilitare queant, expetit. Et ita fit, ut non ideo quia sub servitute Legis esse cessastis, putetis esse vos liberos: sed sciatis magis naturae vos lege 0413A retineri, quia non statim si lex non imperat, et natura cessavit, ne voluntatem scilicet vestram, opera subsequantur, sed frequenter ea facere compellamini, repugnante carne adversus spiritum, quae facere non vultis. Ex quo, fratres, obsecro, ut non detis libertatem vestram in occasionem carnis, sed magis spiritui serviatis, ut incipiatis ea facere quae vultis, et nihil debere legi, id est, non esse sub carne. Quia libertatem legis abolitae tunc vere in Evangelio habere poteritis, cum vos nequaquam caro compulerit facere quae non vultis, sed spiritui servientes, docueritis vos non esse sub Lege. Et quia supra secundum duplicem intelligentiam hunc locum coeperamus exponere, reddenda sunt quae omisimus. Caro concupiscit adversus spiritum, id est, historia 0413B et Scripturae carneus intellectus, contra allegoriam et spiritualem doctrinam repugnat. Spiritus autem adversus carnem, id est, sublimiora dejectis, aeterna brevibus, umbrae veritas refragatur. 503 Et carneus Scripturae sensus, qui adimpleri (( Al. quia impleri)) non potest (nec enim valemus omnia quae scripta sunt facere) ostendit nos non in nostra positos potestate Legis explendae, cum etiam si velimus litteram sequi, impossibilitas non admittat.