Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Vers. 19-21.) Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut et praedixi: quoniam qui haec agunt, regnum Dei non possidebunt: Superius cum exponeremus de carne et spiritu, triplicem intelligentiam dixeramus: vel eos esse carneos, qui parvuli et corporei, in Christo solidum cibum, et perfectae aetatis alimenta capere non possent: vel carnales eos esse, qui more Judaico historiam tantum sequerentur et litteram: aut certe, juxta simplicem sensum, in hominis fictione carnem spiritumque subsistere, et juxta diversitatem substantiae, vel opera carnis esse, vel spiritus. 0414D Nunc ergo quae hic carnis opera nominantur, fornicatio videlicet, immunditia, luxuria, et caetera quae sequuntur, magis mihi videntur ad simplicem carnis 505 et spiritus intelligentiam, quam ad carnem Legis, et parvulos in Christo referri, licet in eo loco, ubi supra de decimo Origenis Stromate verbum transtulimus ad verbum, quid etiam de his sentiri possit, expressum sit. Quod autem ait: Manifesta 0415A autem sunt opera carnis, vel omnibus ea nota esse demonstrat: quia per se pateant mala esse et fugienda, intantum ut etiam hi qui ea faciunt, cupiant occultare quod faciunt. Vel certe his tantum manifesta, qui in Chritso crediderint. Plurimi quippe gentilium in suis ignominiis gloriantur, et putant si expleverint voluptatem, quamdam se turpitudinum victoriam consecutos. Sed et illud eleganter, quod in carne opera posuit, et fructus in spiritu: quia vitia in semetipsa finiuntur et pereunt, virtutes frugibus pullulant et redundant. Nec putemus animae nullum esse opus, si vitia carni, virtutes spiritui deputentur. Quia anima (ut supra diximus) in quodam meditullio posita, vel carni jungitur, et dicitur de ea: Non permanebit spiritus meus in hominibus 0415B istis, quia carnes sunt (Gen. VI, 3) ; vel spiritui copulatur, et in spiritus vocabulum transit. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) . Primum itaque carnis opus, est fornicatio. Manifesta in exordio posuit, ne de mediis ambigamus. Omne enim quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Et non sumus nostri: empti enim sumus pretio, glorificemus et portemus Deum in corpore nostro. In eo fornicator majoris est criminis: quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis. Erunt quippe duo in carne una. Qui non est fidelis, nec credit in Christo, sua membra facit membra meretricis: qui credit et fornicatur, Christi membra facit membra meretricis. Econtrario infidelis in fornicatione sua 0415C utrum violet, an aedificet templum idolo, nescio. Per vitia quippe vel maxime daemones coluntur. Hoc unum scio: quod qui post fidem Christi fornicatur, violat templum Dei. Secundum opus carnis, immunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur. Quomodo enim in veteri Lege de nefandis criminibus, quae in occulto 506 fiunt, et ea nominare turpissimum est (ne et dicentis os et aures audientium polluerentur) generaliter Scriptura complexa est, dicens: Verecundos, vel reverentes facite filios Israel ab omni immunditia (Levit. XV, 31) : sic in hoc loco caeteras extraordinarias voluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non verecunde, et cum honestate, quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis serviatur, immunditiam et luxuriam 0415D nominavit. Quartum, in catalogo operum carnis, idololatria locum tenet. Qui enim semel se luxuriae voluptatique permiserit, non respicit Creatorem. Alias autem omnis idololatria, festivitate, gula, ventre, et his quae infra ventrem sunt, delectatur. Et ne forsitan veneficia, et maleficae artes non viderentur in novo prohibitae Testamento, ipsae quoque inter carnis opera nominantur. Quia saepe magicis artibus, et amare miseris evenit et amari. Inimicitia quoque, quae post veneficia ponitur, quem habeat reatum, manifesti criminis subjectio declarat. 0416A Quantum enim in nobis est, nullius esse debemus inimici, sed cum omnibus habere pacem. Quod si loquentes veritatem, aliquos meremur inimicos: non tam nos inimici eorum sumus, quam illi inimici sunt veritatis. Nam quod et in Genesi dicitur ad Abraham: Inimicus ero inimicis tuis: et adversabor adversantibus tibi, sicut supra intelligendum, non tam Abraham illis inimicum fuisse, quam illos Abrahae virtutibus et religioni, per quam, calcatis idolis, cognitum venerabatur Deum. Illud quoque quod populo praecipitur Israel, ut odio sempiterno, et in posteros transmissa discordia, inimici sint Madianeis (Num. XXXI) , quasi his dicitur, qui sub paedagogo erant, et in alio loco merebantur audire: Odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 43) . Aut certe non 0416B tam personarum, quam morum est facta dissensio: ut quomodo Deus utiliter inter serpentem et mulierem inimicitias posuit, ne amicitiae eorum inutiles essent homini, per quas projectus est de paradiso: ita et in Israelitis, et Madianeis vita magis dissimilis, quam gens una damnata est. Septimum locum inter carnis opera, contentio possidet, quodam quasi sacrato, et eminenti 507 inter vitia numero collocata. Servum autem Domini non oportet rixari, sed esse mansuetum ad omnes, doctorem, longanimem, cum mansuetudine erudientem, etiam eos qui econtra disputant (II Tim. II, 24, 25) . Post contentionem, octava succedit aemulatio, quae Graeco sermone ζῆλος significantius et notius appellatur. Quo quidem malo, nescio quis nostrum careat. Zelati sunt enim, et patriarchae 0416C Joseph fratrem suum: et Maria, et Aaron prophetes Dei et sacerdos, contra Moysen tali passione decepti sunt (Genes. XXXVII, Num. XII) : intantum ut illa de qua Scriptura narraverat, dicens: Tollens autem Maria prophetes tympanum (Exod. XV. 20) , et caetera, postea extra castra projecta, leprae vitio sordidata sit, et poenitentiam longiorem septem dierum separatione signaverit (Num. XII) . Ira deinde succedit, quae justitiam Dei non operatur (Jacob. I) , et species est furoris. Inter iracundiam autem et iram, hoc interest: quod iracundus semper irascitur: iratus pro tempore concitatur. Et nescio quis possit regnum Dei possidere: cum is qui irascitur, separetur a regno (Matth. V) . Rixae quoque quas aliud Graeci significantes, ἐριθείας vocant (siquidem 0416D rixa μάχη dicitur) a regno Dei prohibent. Est autem ἐριθεία, cum quis semper ad contradicendum paratus, stomacho delectatur alieno: et muliebri jurgio contendit, et provocat contendentem. Haec alio nomine apud Graecos φιλονεικία appellatur. Necnon et dissensiones opera carnis sunt: cum quis nequaquam perfectus, eodem sensu, et eadem sententia dicit: Ego sum Pauli, et ego Apollo, et ego Cephae, et ego Christi (I Cor. I, 12) . Sed et domorum inter se haec eadem dissensio reperitur: mariti videlicet ad uxorem, patris ad filium, fratris ad fratrem, conservi 0417A ad conservum, militis ad contubernalem, artificis ad ejusdem operis artificem. Nonnumquam evenit, ut et in expositionibus Scripturarum oriatur dissensio: e quibus haereses quoque quae nunc in carnis opere ponuntur, ebulliunt. Si enim sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII) (inimica autem sunt omnia dogmata falsitatis Deo repugnantia) consequenter et haereses inimicae Deo, ad carnis opera referuntur. Αἵρεσις autem Graece, ab electione 508 dicitur: quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. Quicumque igitur aliter Scripturam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, quo conscripta est: licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest, et de carnis operibus est, eligens quae pejora 0417B sunt. Haereses sequitur invidia, quam non putemus idem esse quod zelum. Quia zelus et in bonam partem accipi potest, cum quis nititur ea quae meliora sunt, aemulari. Invidia vero aliena felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem: cum aut ipse est aliquid in eo, in quo alium esse non vult: aut alium esse videns meliorem, dolet se ei non esse consimilem. Pulchre quidam de neotericis, Graecum versum transferens, elegiaco metro de invidia lusit, dicens:
Justius invidia nihil est: quae protinus ipsum
Auctorem rodit, excruciatque animum.
Scripsit et beatus Cyprianus librum de
Zelo et
Livore valde optimum: quem qui legerit, non dubitabit annumerare operibus carnis invidiam. Inter
0417C invidum autem et invidiosum hoc interest: quod invidus feliciori
invidet. Invidiosus autem is est, qui ab alio patitur invidiam. Quartumdecimum locum inter carnis opera ebrietas tenet. Ebriosi
quippe regnum Dei non possidebunt. Et Dominus ad discipulos:
Cavete, ait,
ne forte graventur corda vestra in vino et crapula (Luc. XXI, 34) . Vino homini sensus evertitur: pedes corruunt: mens vacillat: libido succenditur: Unde Apostolus clamitat:
Et vinum in quo est luxuria (Ephes. V, 18) . Habet unusquisque suae sententiae potestatem. Ego Apostolum sequor: in vino esse luxuriam, in vino ebrietatem.
Ebrietatem autem et luxuriam inter carnis opera numerari, nec ille potest negare qui eisdem passionibus vincitur. Et licet
me quidam in eo libro, quem
0417D de servanda virginitate scripsi, reprehendendum putent: quod dixerim adolescentulas ita vinum debere fugere ut venenum:
non me sententiae poenitebit. Opus quippe ibi magis vini, quam Dei a nobis creatura damnata est: et licentiam tulimus 509
virgini proprio aetatis calore ferventi, ne sub occasione parum bibendi, plus biberet et periret. Alioquin sciebamus, et in
Christi sanguinem vinum consecrari: et Timotheo vinum ut biberet, imperatum. Ebrietas autem tam ex vino quam ex caeteris bibendi
generibus, quae vario modo conficiuntur,
0418A potest accidere; ex quo et de sancto dicitur:
Vinum et siceram non bibet (Luc. I, 15) . Sicera interpretatur
ebrietas. Et ne quis vinum non bibens, aliud sibi putaret bibendum, exclusa
causatio est; dum omne quod inebriare potest, cum vino pariter aufertur. Quintadecima, quae et extrema inter carnis opera,
commessatio est.
Manducavit quippe populus et bibit, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6) . Semper ebrietati juncta luxuria est. Pulchre quidam non ignobilis orator, cum ebrium de somno describeret
excitatum, ait: «Nec dormire excitatus, nec vigilare ebrius poterat.» Qua sententia expressit, quodammodo nec mortuum eum
fuisse nec vivum. Longum erat universa carnis opera replicare, et catalogum facere vitiorum. Uno igitur omnia sermone conclusit
0418B dicens,
et his similia. Quae utinam tam facile vitare possemus, quam facile intelligimus.
Praedico, inquit,
vobis sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ubi ante praedixerat:
Non regnet, inquit,
peccatum in mortali vestro corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12) . Peccatum omnes istas species habet, in quibus nunc discriminandis plus forsitan quam oportuit, immorati
sumus. Ergo in anima, in qua peccatum regnaverit, non potest Dei regnare regnum.
Quae enim participatio justitiae et iniquitati? quae communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo et Belial (II Cor. VI, 14, 15) . Et putamus nos regnum Dei consequi, si a fornicatione, idololatria, et veneficiis immunes simus.
Ecce inimicitiae, contentio, ira,
0418C rixa, dissensio, ebrietas quoque, et caetera quae parva arbitramur, excludunt nos a regno Dei. Nec refert
uno quis a beatitudine excludatur, an pluribus, cum omnia similiter excludant. In Latinis codicibus, adulterium quoque, et
impudicitia, et
homicidia, 510 in hoc catalogo vitiorum scripta referuntur. Sed sciendum non plus quam quindecim carnis opera nominata,
de quibus et disseruimus.