Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
0423A (Vers. 26.) Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Unum verbum apud Graecos κενόδοξοι, trium verborum circuitu interpres Latinus expressit. Quantas autem habeat definitiones, et significantias gloria, et philosophorum innumerabiles libri, et Ciceronis duo volumina, quae de gloria scripsit, inditio sunt. Verum nos quia non verborum etymologias, sed Scripturae sensum disserere conamur, ita hunc locum cum superioribus copulabimus: Si spiritu vivimus, spiritui obtemperemus, nequaquam per Legem, sed per charitatem nobis invicem servientes. Non debemus de Scripturarum interpretatione contendere et dicere: Circumcisio melior est: non, sed praeputium. Contemnenda historia, et allegoria 0423B sequenda immo allegoria vana est et umbratica, et nullis veritatis fixa radicibus. Unde evenit, ut invicem nascantur invidiae. Excludere enim, ait, vos volunt, ut illos aemulemini: non tam veritatem Legis volentes docere, quam vincere. Ne autem penitus verbum gloriae praetermittamus intactum, suas philosophis ineptias relinquentes, de 516 Scripturis aliqua retractemus. Opinionem vulgi, et laudem hominum favore quaesitam, gloriae nomen sonat, ubi dicitur: Omnia autem faciunt, ut ab hominibus glorificentur (Matt. XXIII, 5) . Et alibi: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem quaerentes (Joan. V, 44) ? Porro in bonam partem in eodem loco: Et gloriam ab eo qui solus est, non quaerentes. Ex quo intelligimus idem verbum, nunc virtutem significare, 0423C nunc vitium. Si ab hominibus quaero gloriam, vitium est: si a Deo, virtus est, qui et ad veram nos gloriam cohortatur, dicens: Eos autem qui me glorificant, glorificabo. Significat et aliud in Scripturis divinis gloria, cum augustius aliquid, et divinius hominum se praebet obtutibus. Visa est in tabernaculo gloria Domini, et in templo quod a Salomone constructum est, gloria erat (I Reg. VIII) , et in facie Moysi, quando nesciebat quod glorificatus esset vultus ejus (Exod. XL) , de qua vultus gloria, puto et Apostolum dicere: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, sicut a Dei spiritu (II Cor. III, 18) . Et ipse Salvator, splendor gloriae et figura substantiae Dei dictus est (Hebr. I) . Vidit et Stephanus gloriam Dei, 0423D et Jesum stantem a dextris ejus (Act. VII) . Ut autem et nos nobis fingendorum nominum licentiam praesumamus, rebus quippe novis (ut ait quidam) nova 0424A fingenda sunt nomina: quia hic dictum est: Non efficiamur inanis, vel vacuae gloriae cupidi: nos eos asseramus plenae gloriae esse cupidos, qui gloriam Dei desiderant, et laudem virtute condignam, et aspectum divinius aliquid ostendentem. Unde et in plerisque locis. Nostri majestatem pro gloria transtulerunt. Jam dudum cupio in verba prorumpere, sed teneor timore dicendi. Dicam tamen, nec tacebo passionem meam, passionem pene communem, non de divitiis, non de potentia, non de pulchritudine, et corporum venustate; haec enim manifeste inter carnis opera nominantur. Eleemosyna si ob laudem fiat, inanis est gloria: longa oratio, pallor ex jejunio sequens. Non mea sunt verba, sed Salvatoris in Evangelio pertonantis (Matth. VI) . Ipsa quoque castitas 0424B 517 in matrimonio, viduitate, virginibus, saepe plausum quaerit humanum: et quod dudum timeo dicere, sed dicendum est, martyrium ipsum, si ideo fiat ut admirationi et laudi habeamur a fratribus, frustra sanguis effusus est. Loquatur Apostolus, loquatur electionis vas: Si tradidero corpus meum, ut glorier, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3) . Illi qui dixerat: Scio hominem in Christo, ante annos quatuordecim, sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2) . Et post modicum: Raptus in paradisum, audivit arcana verba, quae non licet homini loqui: illi, inquam qui plus omnibus laboravit, ne magnitudo revelationum extolleret eum, datus est stimulus carnis ejus, angelus 0424C Satanae, qui eum colaphizaret, ut non tolleretur. Et certe ter Dominum rogavit ut discederet ab eo; sed dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea: virtus enim in infirmitate perficitur. Quid tam Dei opus est, quam Scripturas legere, in Ecclesia praedicare, sacerdotium cupere, ante altare Domini ministrare? Sed et haec, nisi aliquis omni diligentia custodierit cor suum, de cupiditate laudis oriuntur. Videas plerosque (quod etiam Tullius ait) libros suos de contemnenda gloria inscribere, et causa gloriae, proprii nominis titulos praenotare. Interpretamur Scripturas: saepe vertimus stylum: quae digna lectione sunt, scribimus; et nisi Christi causa fiant, sed memoriae in posteros, et famae in populos, totus labor irritus fiet: et erimus quasi tympanum sonans, et cymbalum 0424D concrepans (I Cor. XIII) . Videas plerosque de Scripturis inter se contendere: e athleticum scamma Dei facere sermonem: invicem provocant, et si 0425A victi fuerint, in invident: inanis quippe gloriae cupidi sunt. Scio in Latinis codicibus in eo testimonio quod supra 518 posuimus: Si tradidero corpus meum ut glorier, ardeam habere pro glorier; sed ob similitudinem verbi, qua apud Graecos, ardeam, et glorier, id est, καυθήσομαι et καυχήσομαι, una litterae parte distinguitur, apud nostros error inolevit. Sed et apud ipsos Graecos exemplaria sunt diversa.